The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, John Dury To Andrew Rivet, In Latin
Dating:undated
Ref:1/30/1A-2B
[1/30/1A]

                        Memoriale
   Clarissimo Doctissimoque Viro Domino Andreæ Riveto,
              S. Theol: Doctori exhibitum â
                     Iohanne Duræo.
Nosti causam, Vir Reverende, quæ nuper me hinc Embdam abduxit; postquam autem ibi ex voto omnia erant confecta, quæ in matrimoniali negotio fieri aut poterant, aut debebant, præter omnem expectationem meam maximis amicorum solicitationibus inde Hamburgum invitatus fui, ut eo usque novam nuptam ad ædes mariti sui deducerem: Cum igitur precibus illorum continuis resistere non possem, eo faciliùs in iter illud consensi, quòd illâ occasione cum Lutheranis in eo Tractu Theologis coram tractare poteram de quibusdam rebus ad Ecclesiasticæ pacis inter nos et illos â multis annis quæsitæ promotionem pertinentibus. Ibi primò Lubecæ et Hamburgi, tum in reditu Bremæ, Oldenburgi, et Auricæ in Orientali Frisiâ, id quod è re esse videbatur, tractavi cum præcipius è Ministerio et Senatu Viris: Omnibus magis serium, quam antehac, Concordiæ inter nos faciliatandæ desiderium inesse perspexi; sed res mihi præ alijs fuit cum Hamburgensi et Ministerio et Senatu; quoniam ea Vrbs, si Tractatus Pacis Civilis jam inchoati in Imperio processerint, destinata est ab Ordinibus Evangelicis ad Conventum Ecclesiasticum inter Evangelicos Theologos utriusque partis celebrandum, in quo Symbolum aliquod Evangelicæ reconciliationis condendum sit ex communi omnium Consilio et consensu. Ergò hoc fine impetratum fuit â Magistratu illius loci, ut potestatem Clero suo concederet cum vicinis Ecclesijs et Academijs Lutheranis tractandi, ne reliquorum animi ad talem Conventum suo tempore debito modo celebrandum planè sint imparati. Sed quoniam ea res tardiores forsan, quam optare convenit, habitura est progressus, ideò virum fuit è re Theologis, præsertim Hamburgensibus, seorsim aliquid suggerere, quod factu non difficile videbatur, quod periculosis quorundam Consilijs adversus Vnitatem Evangelicorum
[1/30/1B]

susceptis occurret, et quod viam ad ulterius de concordiâ tractatus, favente Deo, struet inter nos ipsos non incommodam, hoc erat, ut illa omnia Dogmata, in quibus Evangelici omnes adversus Ecclesiæ Romanæ idololatricam in Cultu Superstitionem, damnabiles in Fide errores, et intolerabilem in Ecclesiæ Regimine tyrannidem, unanimiter consentiant, consignentur, paucisque, et dilucidis Aphorismis comprehendantur, qui sine morâ ad omnes utriusque partis particulares Ecclesias transmitti queant, ut debito modo approbati, et manuum subscriptione utrimque roborati, publico omnium nomine infidis concordiæ machinatoribus proponantur. Hoc Consilium ipsis valdè probabatur, atque ad illud inter suos Lutheranos promovendum non segniter operam suam offerebant. Hoc quia putabam publico conducere, ut Ecclesiæ innotesceret, primò ad Scotos nostros, Hamburgo datâ occasione oportunâ scripsi, ut consilio auxilioque nos juvare dignarentur in tali proposito prosequendo; deinde huc reversus, postquam te conveni, tuum Consilium de Ecclesiâ Gallicanâ super hâc re informandâ vehementer approbavi; atque hoc ipso fine Memoriale hoc Reverendo Ministerio Parisiensi communicandum tuo rogatu consignavi, ut ei insuper meas de Modo rei ad umbilicum perducendæ cogitationes eâdem operâ aperirem. Etenim judico, magnâ opus esse circumspectione prudentiaque ac fideli tactiturnitate in hoc negotio perficiendo: duplex enim periculum subest; primum, ne Adversarijs innotescat, hoc institutum inter Evangelicos Theologos agitari, antequam ad maturitatem aliquam perductum sit: alterum, ne, si Pontificijs, aut eorum Fautoribus innotescat hic conatus, justam habeant in re ipsâ exceptionis atque offensionis causam, quasi nullam legitimæ inter omnes Christianos quærendæ Pacis rationem habeamus; sed potius irreconciliabiles nostras cum Ecclesiâ Romanâ controversias reddere studeamus sine causâ sufficienti. Hæc incommoda quatuor vijs devitari poterunt, meâ quidem sententiâ; Primò, si nonnisi paucis ijsque fidelissimis Ecclesiæ Doctoribus hoc Consilium initio aperiatur, sub Sigillo Silentij. Deinde, ut Aphorismorum Consignationi præfatio præmittatur, quæ sincerum concordiæ studium, quatenus quidem illud Dei Voluntati
[1/30/2A]

consentaneum est, et quatenus fieri potest per Adversarios, et quantum in nobis est, salvâ conscientiâ nostrâ nobis propositum esse testetur. Tertiò, ut ipsa Aphorismorum materia, mens sententiaque talis sit, quæ non tam accuset, condemnetque Romanenses, aut in eos invehatur, quam explicet per Thesin et Antithesin Veritatem Salutarem ac fundamentalem Christianismi, de Cultu, de Fide, de Ecclesiastico Regimine Doctrinam contineat, in quâ omnes Evangelici sine omni inter se se controversiâ uno ore dissentiunt ab Ecclesiâ Romanâ. Quartò denique, ut Consilium aliquod subjungatur, quod tutam concordiæ, seu potius Tolerantiæ mutuæ viam reddat, si omnino ea cum Romanensibus, aliquando eam petentibus admittenda sit. De hisce non refragabor specialiora animi mei sensa tuo judicio submittere deinceps; si hæc Reverendis Colendissimisque Ecclesiæ Parisiensis Pastoribus non improbari intellexero.
[1/30/2B]

[another hand:]
[cross inside circle] Duræi Epistola ad Rivetum