The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Hartlib'S Hand, John Dury To [Adam Boreel?], In Latin
Dating:8 August 1649
Ref:1/31/1A-2B: 2A BLANK
Notes:Enclosed in Dury's letter of 8 August 1649, 1/2/12A-13B?
[1/31/1A]

Dilectissime in Christo Frater
   Magna nostratium (qui rebus hoc tempore psunt) animos incessit cupiditas propagandi lucem Evangelii inter barbaras Indiæ Occidentalis Nationes: quod duas psertim ob causas evenire contingit, partim quod pii Novæ Angliæ Coloni, spem nobis pbeant luculentam Spiritualis cujusdam messis inter Indos colligendæ ex eo quod Deus manifesto multorum aures aperiat, et mentes barbarorum inclinet ad attentionem testimonio Christi ipsis a quibusdam annunciato, et [obedientiam?] mandatis eius pstandam; partim quod aliqui tam isthic loci quam hic, conjectare incipiant ex argumentis non omnino contemnandis fieri posse indigenos istarum regionum ex Israelis persapia oriundos esse. Quoniam autem hæc conjectura mirifice excitat multorum animos, piorumque; erigit affectus; vt zelum [perdant?] solito alacriorem erga illorum Conversionem promovendam, meumque Spiritum non mediocriter recreat cogitatio de futura Israelitarum restauratione ipsis per Prophetas permissa, deque salutari ipsorum revocatione ad Dominum nostrum Messiam suam appropinquante: ideo dignum [oporæ?] pretium putavi, de illis inquirere paulo curiosius, quæ huic conjectaræ confirmandæ Probabilitatem forsan aliquam afferre queant: cumque inter alia mihi adhuc obversetur aliquid, quod ante meum ex Hollandia discessum evenisse [intellexeram?] Amsterodami, de Lusitano quopiam, qui ex America eo venerat, deque tribubus Israelis in illa mundi plaga repertis, nescio quid Senioribus Synagogæ Iudaicæ indicaverat, magnopere [expeto?] veram rei illius explicationem nancisci, prout ea Iudæis Amsterodamensibus oblata fuerat Tuus ille Iuda Leon, qui tuis impensis Templum Salomonis suum exstruxit, promiserat mihi apograhum, illius Narrationis antequam Roterodamo discessi, sed expectationi meæ non satisficit. Velim itaque mihi hac in parte fauias, vt exscriptam illam Narrationem, quamprimum commodum erit transmittas, etsi addantur breviter illa, quæ nota sunt de circumstantiis Personæ illius Lusitani, qualis fuerit
[1/31/1B]

quomodo sese gesserit? quomodo a fratribus suis exceptus et qua ratione dimissus fuerit? desiderio meo cumulate satisfacies. Venturus est vt spero propediem ad nos dominus Worslæus, si comode ante eius reditum id fieri non possit, vt saltem tum fiat et per illum enixè rogo. Nec meæ Curiositati hac in parte solum indulgeo, sed maius quid ob oculos habeo, quod per dei gratiam ad promotionem tuarum Cogitationum gradum struere poterit; si propensiores nostrorum hominum affectus, erga Iudæorum Conversionem fovere, et legitimis viis promovere licuerit. quis scit an non media subsidiaque tuo studio necessaria, quæ sine intermissione quæsivimus hactenus, tandem obtineri non poterunt, si ad justam maturitatem perducantur inclinationes illorum, quibus hæc De Iudæorum Conversione cogitata cordi sunt? De me ipso meoque statu hoc scias velim, me liberum jam factum esse ab omni particulari obligatione, itaque constitutum mihi esse memet Servum [omnibus?] pstare. Nam cum sim ab officio, cui [præeram?] exauctoratus, id est dimissus a cura Liberorum defuncti Regis, decrevi nulli speciali functioni Ecclesiasticæ memet in posterum obstringere, sed Deo annuente, [tueborum?] Vniversalem quam nactus sum libertatem, vt cum omnibus de Viis ad Concordiam Evangelicam perveniendi, et Christianam tolerationem introducendj, inter eos, qui se Christi discipulos vocari volunt, tractatus instituere queam, extra omnes partes constitutus. De Domino fratre Iustino tuisque rebus certius aliquid inaudire aveo. quo consilio Minsterium Roterodami susceperit? (putabam [enim?] illum aliud decrevisse) quo successu illud obeat? et quam amice et pacifice alii in illo ordine sese erga illum gerant? et quovsque cogitata illa quæ Zelandis suis offerre inceperat ad vmbilicum produxerit? foret mihi pergratum resciscere.
 Dabam raptim die Aug. 8. Anno 1649.
         Westmonasterii.     Tibi in Domino Deditissimus,
                                              I. D.
[1/31/2B]

[another hand:]      Dury