The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:23 January 1647
Ref:1/33/6A-B
[1/33/6A]

<Hartlib: No. 2. 23 Ian. 1647/>
PAX CHRISTI. Superiori Iunio ad te scripsi, Hartlibi clarissime: sed nihil dum responsi [videom altered]: licet sciam, rectè te meas accepisse. Nunc tuarum eliciendarum spe denuò scribo, tametsi occupatissimus: mittoque istas cogitationes meas Didacticas, jam à pluribus annis sic congestas. Audio enim, te talibus delectari. Si ergò dignæ sunt, lege: sin minùs, abjice. Mihi enim ut omnia aliena, ita proprium nihil, placet. Præsertim cùm isthæc nondum mihi satisfaciant. Video enim compendiosiora passim: qvæ nunc addere temporis angustiâ prohibeor. Malim, si qvid ad pubem utile inde sperari possit; ut cum primariis tuis amicis communices: vestrasque censuras (utinam bene rigidas!) ad me mittatis. Non enim abnuerem absolvere, qvæ sic cogitata sunt: si viris cordatis probarentur. Maximè cùm ad mea redeundi spes, ob frustratam Germaniæ pacem, iterum decollet: & necessariò qvid agendum mihi sit. Addo qvia et noster Dominus Comenius, tædiosis fractus laboribus, aliam inire stationem; et hæc studia (qvibus perqvam libenter operam meam porrò addixissem) deserere cogitat. Obtuli ipsi hæc mea jam ante triennium, & nuper denuò; si vellet ea in commune Repertorium comportare, suisque coordinare: sed recusavit, vela sibi contrahenda esse [regerens?] mihi autem permittens, ut ipsemet mea absolverem. Suæ tamen Lingvarum Methodo, pridem ad Typographeum Holmianum missæ, (qvia sic volui), unà cum aliorum consiliis didacticis, inseruit, additâ commendabili approbatione. Sed ego unico calculo haud contentus, plures reqviro. Alioqvi manum arato vix admovebo. Terrent me vestigia. A patronis pendere solicitudinis plenum: qvia hi vel nulli sunt hodie, vel minus æqvi. Ergò aliâ incedendum viâ, in silentio et spe; non tamen sine amicorum ope. Si potiri istis mediis liceret, qvæ præcogitata habeo; intra triennium omnia ista mea typis sperem extitura. (Nolim tamen largus videri promissor, vanus exhibitor.) Sed de hoc nihil memorare nunc attinet. Ad festum usque Michaëlis Comenio ero Collega: postea se qvisque ad sua recipiet. Patronus enim, qvantumvis summopere à Comenio exoratus, vix in hunc annum ipsi me socium esse voluit. Quia putat, eum solum conatibus istis sufficere: in qvo valdè erratur. Nemo facilè credet, qvantos labores sustineamus. Sed commendabit, spero, opus artificem: eritque retributor Deus, si non homines. Adeò turbatur, variâque solicitudine distrahitur, optimus Comenius: ut indignum id sit illiberali, nedum liberali, ingenio. Hinc tantum non imprecatur conatibus suis Pansophicis, eorundemque publicationi. Modò lætatur de luce splendidiore, sibi indies affulgente: modò tristatur de (nescio qvibus) tenebris sibi obversantibus. Nunc in collegas invehitur, tanqvam meditationum suarum interruptores: nunc illos extollit. Iam solus speculari magnâ successûs opinione expetit; jam collegialiter agere. Miseret me, sic turbari meliori sorte dignum virum! Et ipse puto, satius fore, ad suam se recipere functionem; qvàm sic fluctuare, et seipsum conficere. Hæc addere volebam: ne sis nescius, quid hîc agatur. Tu ea tecum retine: nam amico scribuntur. Ritschelius vester nimis mihi iniqvus est, ob amicam qvandam ipsius epistolæ censuram: qvam Comenius à me flagitaverat. Nescio, qvâ vertigine corripiatur. Honorificè eum ibi æstimavi ubique: et (ut nunc serò video) plus ipsi tribui, qvam merebatur. Video enim parum solidi ipsum afferre; [deletion] esse expertem decori politici; fastuosum insuper, & præ fastu toties in eâdem epistolâ sibi contradicentem; et (qvod potissimùm attendo) chymiam non ignorare tantùm, sed et vilipendere. At qvomodo (per Deum obsecro!) suas Rerum Ideas verè, plenè, ac harmonicè, conscribet, ponderis Naturæ ignarus? In æternum hîc hærebit: licet vel mille Verulamios, Herbertos, aliosque summos Philosophos, transcribat. Non è libris mutis , sed à vivo Naturæ libro, id obtinebitur. Naturam ego sic habeo ducem; ut nullo libro indigeam; nec ullum adhibere cogito; nisi in septimo Eruditionis gradu, propter systematum terminos technicos: qvia libri me confundunt. Plus in naturæ penetralibus invenio, qvam exscribere possum. Hæc mihi veros, sufficienter, & ubique conformes, dat Rerum Naturalium, & propter eos Artificialium qvoque et Mysticorum, Ideas; sine ullis scrupulosis Definitionibus, & Axiomatis: qvibus tàm irrefragabiliter omnia superstruo et dimetior, ac Mathematicus uno triangulo cælum et terram metitur: et tàm facile, ut quivis infans capiat. Ne Ritschelius ansam habeat denuò cavillandi: nolo, ut ipsi qvicqvam istorum communices. Nam et apologiâ, et familiaritate ulteriore, miseram ipsius arrogantiam indignam censeo: nec simplicitas mearum intentionum præsumptioni Ethnicæ apta est. Si
[1/33/6B]

prodibit olim, qvod meditatur; apparebit, an ipsius fuerint Ideæ; an Verulamii, an Naturæ? sique hujus erunt, perstabunt. Non tamen ideò homini, ipsiusve conatibus, succenseo: sed superciliosam duntaxat inverecundiam, et cavilla injuriosa, detestor: de cætero meliorem ipsi mentem, nobis omnibus divinam gratiam, apprecor. Elbingæ, 23. Ianuar. 1647.
                                    Tuus antiqva fide
                                             C.K.D.
Si alio responso me dignari nolueris: remitte saltem istas chartas, ad manûs Petri Figuli: unde rectè recipiam.
[Hartlib:] No. 2. 23 Ian.
          1647./
[at rightangles, Kinner:]
       Clarissimo Viro,
    Domino Samueli Hartlibio,
      amico ut veteri, sic perqvàm
            dilecto.
                     Londinum.
[seal]