The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin & German
Dating:19 June 1647
Ref:1/33/7A-11B
Notes:Extracts in the British Library, Sloane MSS 649, fols. 5A-6B, 8A.
[1/33/7A]

<Right margin: Hartlib:     No. 3. 19 Iun. 1647.>
Salutem in CHRISTO officiosam. Clarissime Hartlibi, domine et amice honorande. Retulit mihi Figulus noster, mentis ac styli tui interpres, tàm qvod ad meas respositum voluistis, qvàm qvod insuper duxisti significandum. Facile patior, ut hic sit tuus ad me Mercurius, te aliis tantoperè occupato. Compendiosius tamen ageres: si sermone <Latino vel> Germanico, nobis omnibus familiari, tua perscriberes. Ita enim transferendi, aut interpretandi saltem, tædium prævenires: tantoque rectiùs animi tui sensa adseqvi possemus. Qvod Didacticas meas cogitatiunculas aliqvo tecum loco habuisti, non ingratum qvidem est: <left margin sed nolim de primis et tumultuariis istis chartis lautius judices, atque merentur, et> [deletion] qvàm mea fert intentio. Nimirùm consilia tantummodò sunt; <et> aliqvatenus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> affecta<TRANS SWITCH="3"></TRANS>, nondum<TRANS SWITCH="4"></TRANS> perfecta<TRANS SWITCH="5"></TRANS> pensa<TRANS SWITCH="1"></TRANS>. Qvæ tamen, si eruditis probabuntur, aliaque meliora non prodibunt, ad incudem vocare haud gravabor. Sollicitum te esse, ut Parlamenti vestri subsidiis ea vestro in Regno ad finem perducantur, non mala est intentio: sed nescio, an ex voto meo. In Germaniâ novi; qvorum operâ in evestigandis Rerum aut Signaturis, aut Compositionibus, Resolutionibusvé, (scis, istos esse priores, adeoque potiores, Didacticæ meæ gradûs), ad directionis meæ præscriptum, uti confidam. An tale qvid apud vos sperandum, pronunciare neqveo: qvia vestrates, tametsi forsan nostratibus haud inferiores eatenùs mihi incogniti. Neque enim à me solo uno et directio tanti operis, et effectio, intra breviculos menses expectari debet. Aliis adsignare constitui characteristicam; aliis Anatomiam, aliis alia: ut ad [deletion] <infallibiles> normas pertentent omnia in Subjectis omnibus; repetitis toties experimentis dum ad sensuum usque evidentiam patescant omnia sic, qvomodo cupio. Hac ratione à pluribus citò absolvi poterit, qvod à me uno heri forsitan fiet. Meum autem fuerit, ut normas agendorum cuivis præscribere, singulorumque operis præesse, sic repertas hac viâ veritates in systema colligere eo, qvo dixi, modo. Qvod si jam Communicationum illi Officio adhibendus qvoque sim: impossibile foret, et hîc.et ibi virum me præstare: qvia sic nimis distraherer. Sed leviora hæc sunt; qvibus mederi fortassis liceat: majus qvid obstat. Uxor à navigatione (fluviatili etiam) abhorrens persuaderi vix poterit; ut Oceano sese committat. Cogere autem invitam qvi ausim? Metuit nempe et suæ et pullitiei nostræ, valetudini, imò et vitæ: memor, qvod ante biennium è Silesiâ (at qvàm brevi eoque terrestri itinere!) huc profectis, vix decimo octavo à Bregâ lapide sub dio nobis occubuerit filiola; qvam sospitem itineri credideramus: nunc à longinqviori maritimâque profe-
[1/33/7B]

ctione plura veretur incommoda sibi ac liberis. Hi qvippe nobis perqvam teneri sunt, aëri maritimo minimè adsveti. Filius natu major qvinqvennis demum est; alter trium annorum cum semisse; filiola viginti circiter septimanarum. Ut hîc vel alibi relinqvam familiam, consultum haud videtur, cùm aliis de causis; tùm qvia ob istud discidium perpetuò et mihi et meis malè foret: nec esset, qvi filiolorum, ad informationem paulatim maturecentium, æqvam haberet curam. Adhæc veretur conjux: ne; si vel in itinere. vel etiam ad vos delato mihi humani qvid immaturè contingat, desertam se, unà cum prole, inter homines ignoti labii, locis tàm dissitis, experiatur ac doleat. Forsan et patrimonii è Silesiâ adipiscendi spem nobis ita procul absentibus, decollaturam esse. Et qvæ plura sunt istius farinæ, à transfretatione ipsam absterrentia. Qvæ sane me ipsum qvoque sic distrahunt; ut hac vice nil qvicqvam categoricè determinare valeam: præsertim cùm nec tu categoricè qvid a me reqvisiveris, sed pertentari duntaxat mentem meam volueris. Eò usque igitur, dum te distinctiùs expedias ipsemet, rem suspendam. Interim qvid mihi occurrat; qvidque ego fieri præoptem; rebusque vestris et meis æqve (et magis fortean) accommodum arbitrer, suggeram, Commercii illius literarii, qvod in Anglia aperire cogitatis, institutum valdè mihi arridet: nec puto me frustra in tali, qvale mihi assignatum cuperes munere futurum. Non enim ab indole meâ id <vitæ genus> discrepat: qvi olim totus (ut sic dicam) communicativus fui; et ob id plurium rei literariæ optimatum familiaritatem contraxi, successu satis felici. Nec in eo firmando et concinnando, suggestione unius et alterius utilis inventi ac compendii, asymbolus forem. Qvia tamen communicatio illa vestra unâ vestrâ Angliâ non circumscribi; sed per omnem Europam extendi debet: qvid si Parlamenti heroica munificentia alat unum alterumvé in Germaniâ et alibi; qvi communicatorium istud officium tantò ferventiùs urgeant: et qvicqvid ubivis boni utilisque ad scopum vestrum indagari possit, eruant; et ad vos hebdomadatim aut menstruatim perscribant? Latent certè excellentia passim ingenia, Martis rabic oppressa: qvibus hæc vestra, omni laude major, intentio vel non innotescet, vel aliter longè; et qvibus dotes suæ ita in superficie prostabunt; ut earundem copiam ultrò aliis faciant et offerant. Si ergò sint, qvi in hoc Nicodemos inqvirant, qvi eos excitent, qvi aliorum exemplis stimulent; nihilque aliud, nisi hoc unum, agant: tum demum et vos domi plus qvietis, foris plus [deletion] <accessionis,> utrobique plus successuum, certò certiùs effetis experturi. Recordaris, credo;
[1/33/8A]

qvot eximiorum ingeniorum tuo olim tempore ferax fuerit una Silesia; adeò ut et multi rusticorum liberi studiis adhiberentur! Hac tam præstantia ingenia, fatali tempestate afflicta, ibi et alibi latitant, torpent, fathiscunt: digna, qvæ prodeant, suasque dotes illustrando Orbi communes faciant. Qvis verò credat, ea ultrò proditura esse: nisi sint, qvi provocent? Putârim itaque, omninò è re fore, si non continuò, sub auspiciis tamen Communicationum illarum vestrarum: ut constituantur vestrâ autoritate, qvi optimos illos meliorique sorte dignos, tenebriones (lucis potiùs filios) in apricum sistant; et ad vestras intentiones, toti mundo profuturas, manuducant mansvefaciantque. Qvod si istud consilii vobis probaretur: perqvàm lubenter ego in qvâcunque Germaniæ parte (lubentius tamen in patriâ Silesiâ, unde plus vobis commodari posse sperem) meam Parlamento vestro operam qvantocyùs locare cuperem. Isthac ratione et à tranfretandi illis obstaculis liber; et Didacticis meis cogitatis, citra vestrorum negotiorum neglectum, pertexendis simul aptus futurus. Qvem in eventum meo loco substituerem alium; qvi tibi adesset stylo et consilio æqvè feliciter atque ego; imò forsan, si opus esset, plures. Et hoc ipsum tamen æqvè honori cederet Anglicanæ gentis, imò (qvantum ego qvidem judicare valeo) majori nobis honori daretur: si non domi tantùm, sed et peregrè, inaudito exemplo, salutare istud opus tam strenuè solliciteque perageretis. Sicque vestro exemplo alios ad parem industriam et providentiam (id qvod proculdubiò intenditis) excitaturi effetis, longeque spendidiore celebritate laudem inventionis primæ reportaturi. Possem nihilominus solus ego, ut ad tale officium initier et instruar, ad vos trajicere; et interdum, si res exigat, redire, successumque referre, et de futuris unà vobiscum deliberare: modò cum familiâ eò secedendum, et apud vos perpetuò degendum, non sit. Cogita ergò etiam atque etiam, mi Hartlibi; num id è re vestrâ esse qveat? Si esse deprehendas, age effectum da propediem; anteqvam aliam captem occasionem: qvæ mihi hisce in oris peregrino, et extorri, undecunque captanda est. Subministrarem plures rationes, qvibus huc adigi meritò debeatis: sed temporis angustiâ excludor. Et possunt tamen paucula hæc argumenta sufficere mentibus, qvales vos habetis, boni publici promovendi tam impensè ac profusè cupidis. De Vratislaviâ demum hoc occurrit. Toto anno hebdomadatim statis diebus inde excurrunt’ <right margin: ’ (ac recurrunt)> septem (si non plures) hemerodromi, seu tabellarii ordinarii, Viennam, Cracoviam, Dantiscum, Stetinum, Lipsiam, Norimbergam, alio! Esset itaque locus iste, tametsi mediterraneùs, ad commercium
[1/33/8B]

literarium per omnem Germaniam, et ulteriùs, colendum, aptissimus. Qvicqvid etiam literatorum in Silesiâ adhuc superest, huc confluxit, tanqvam ad asylum; cui non facilè metuenda ruina, ut cæteris Germaniæ urbibus. Qvod ideò addo: nam fortè istum locam eligere vobis libeat. Mihi certè nullus gratior, commodior, utiliorque videtur.
     Pro <utroque> Glauberiano Tractatulo gratias habeo. Gratus ille mihi: sed longè gratior, si et cæteræ qvatuor partes (qvarum Autor in præfatione meminit) additæ fuissent: ut sic universa ipsius intentio ex toto contextu constaret. Si residua illa habes, qvæso submitte. Pervolvi, qvæ de [chemical symbol for oil] potabili habet: non displicent. Puto tamen, compendiosiùs, omnia absolvi posse, ope Philosophici Mercurii. Hunc si verè novit ac possidet Glauberus, abundè habet. Imò apertè pronuncio: si isto, qvod indigitat, menstruo Solem radicaliter solvere potest illicò in liqvorem primigenium: fores apertas ipsi esse ad summam illam Hermetis medicinam. Hujus enim penitissima scientia, prora ac puppis, fundatur in cognitione veri Mercurii Philosophici: omnesque circa illam aberrationes ab unius istius ignoratione veniunt. Hujus ergo menstri conscius nullo negotio ad altiora instrui ac provehi possit: si ipsemet ulteriorem ejus usum nondum habeat perspectum. Gratum foret; si tantillum istius [chemical symbol for oil] potabilis, ut experirer bonitatem, participare possem: gratius, si cum homine ipsos conversari. Posset forsan ipsius solertia inservire loco movendis conatibus meis Didactico-chymicis: siqvidem istiusmodi encheiresium probè gnarus videtur. Significa ergò, ubi hæreat homo, et qvâ ratione cum ipso agendum?
     Si Astronomicis rarioribus delectaris: inqvire apud Iansonium in Ioannis Hevelii Selenographiam Gedanensem, recentissimè editam: et invenies, qvod mireris. Nosti proculdubiò Autorem: qvi Gedani degit honorato loco; ipsemet ibi patritius, arbitror. Expecto propediem ab ipso exemplar: (est enim amicus noster:) qvod qvia nondum video, suspicor, id fortasse sub prelo ad huc sudare. Brevi qvoque videbis insigne Opus Astronomicum, ab amicâ nostrâ, Mariâ Cunitiâ, Silesiâ, variis lingvis et artibus excultâ viragine, edendum. De qvo, olim Alstedius, cùm id ipsi significarem, (nam à qvindecim jam annis huic operi incumbit) in hæc verba erumpebat: Qvid ais, Kinnere? foemina tale qvid molitur, qvod nemo virorum hactenus ausus fuit aggredi? Itané tandem nos literati ab imbelli superabimur foeminâ; ex illis partibus oriundâ, qvarum incolæ ob simplicitatem ac ruditatem Asinum qvondam devorasse vulgò arguuntur? Hæc Alstedius tùm coràm. Ipsa etiam Cæsarea Majestas (cùm ante qvinquennium Viennam id notificarem, pro obtinendo contra Ty-
[1/33/9A]

pographorum imposturas privilegio Imperiali) perqvam honorificè de eo pronunciavit. Voluisti, ut ad Illustrem Baronem Herbertum unà cum Domino Comenio scriberem. Scripsit solus ipse hac vice: cur me excluserit, non capio nec inquiro. Forsan, qvia ignotus ego Baroni, et Baro (baronisque scripta) mihi. Atqvi jam ultra decennium, qvo tempore in aulâ Cæsarea degebam, nomen Herbertianum splendidè mihi innotuit. Ne grave sit igitur, (si id consultum tibi videatur), officiosam eidem salutem ex me nuncupare: ipsiusque inprimis censuram super schedulas meas Didacticas (si tanto me favore ac honore beare velit) reqvirere. Aridæ qvidem sunt chartulæ istæ, et jejunæ; longeque meliùs reformari possent: sed qvia semel ad vos et in Orbem missæ, maneant sic immutatæ. Reverendum Dominum Duræum peramanter resaluto; gratam mei memoriam identidem ipsi commendans felicesque apprecans successûs. Legi Irenicum Hottonianum; et aliqvot de eo Exemplaria misi Bregam et Lignicium, ad Principes Illustrissimos; qvibus confido grata futura hæc talia. Inprimis verò Duci Lignicensi Georgio Rudolofo, qvem olim vidisti et nosti ipsemet: qvi impensè favet literatis; et literarum bonarum amore <ductus,> in Consiliariorum suorum numerum, ante istud novennium me adscivit. Sed cujus (eheu) Ducatus nunc præda factus militi: ut facto contestari tam pium affectum prohibeatur. Ad Hottoniana redeo. Multa hîc ad meam salivam; sed inprimis nervosa illa hypothesis. Nullam christianarum Sectarum solam totum Ecclesiæ Catholica ambitum exæqvare; sed esse tantùm istius particulam aliqvam ac membrum. Qvâ unâ hypothesi (si qvid judicare valeo) infinitæ absurditates penitùs convelli, blandiusque conciliari dissidentes poterunt, spero, fascino amoto. Qvia enim hactenus qvævis Secta se solam pro totâ Ecclesiâ habuit: cum aliis participare, nedum ad alias secedere, religioni sibi duxit, argumento non planè absurdo. Nunc aliud edocti aliter sentire occipient, qvicunque vel ex inscitia, vel errore, vel pro æresi, adversæ thesi fuerunt addicti. Prorsus mihi Religio id in Ecclesiâ esse videtur, qvod Temperamentum<TRANS SWITCH="4"></TRANS> in<TRANS SWITCH="1"></TRANS> humano<TRANS SWITCH="2"></TRANS> corpore<TRANS SWITCH="3"></TRANS>. Hujus tot sunt species, specierumque gradûs qvot membra, imò qvot Individua humana. Idque ideo: qvia ad diversas cujusvis partis functiones peculiari temperie opus. Una tamen generalis ac fundamentalis ratio est: in qvâ omnia ista Temperamento omninò conveniunt propterea Temperamenti nomen et veritatem ex æqvo obtinent, Qvodque mirari subit; nuspiam reperias temperamentum ejusmodi, ubi exæqvatæ sint omnes qvalitates. Qvale qvidem Physici fingunt: nominantque æqvale ad justitiam, et ad pondus. Sed [verè altered] fingunt: nullibi enim existit actu. Ad qvod, tanqvam ad Polycleti statuam, reliqva inde recedentia Temperamenta (recedunt autem omnia) conferunt: hujusque intuitu aliud melius, aliud seqvius, pronunciant. Nec ideò tamen, qvia Cajus alio est temperamento, qvam Titius; et iste iterum alio, qvàm Sempronius; hic solus temperie præditus, magisque sanus, dicendus est, qvàm ille vel iste:
[1/33/9B]

multo minus hi omnes pro non-temperatis aut non-sanis habendi; qvòd eorum nemo habeat temperamentum ævale ad pondus. Scis qvid velim? Religio Christiana, qvatenùs ea purè, et regulæ instar, in Bibliis continetur, est instar Temperamenti istius æqvalis ad justitiam: qvo perfectius nullum dari et excogitari potest. Sed penes nullam Sectarum putarim omnia illa, qvæ à Christo, Prophetis, et Apostolis, tradita sunt, tam præcisè esse, sive in theoriâ, sive in praxi: qvin alicubi ab iis plus minusvé recedatur. Qvi recessus inducit qvidem temperamentum religionis paulò diversum, in hac vel illâ particulari Ecclesiâ: sed temperamentum tamen universale et genericum penitùs haud tollit. Manent enim fundamentalia illibata. Cætera ipsemet applica: et videbis, qvàm absurdè à diversitate temperamenti inferatur ejusdem negotio! Imò (ut id [deletion] <repetam> oportet qvandam temperierum diversitatem necessariò esse. Et malè facerent, qvi ad eundem gr gradum omnes temperies reducere vellent. Præterqvam enim qvod id impossibile foret, destructuri essent, qvod reficere intenderent. Rectiùs ergo Medici jubent qvodvis temperamentum in primævo ac nativo suo tono stabilire; læsumque eò usque restituere qvantum possibile. Qvò proculdubio respexit Hottonus; non confusionem, sed tolerantiam, opinionum svadendo. Sed qvò dilabor? Nempe innuere duntaxat animus erat, complacere mihi ista Hottoniana: et illustrari passim ea posse Philosphicè, (et forsan etiam Politicè. ubique enim latitat harmonia) in eorum gratiam, qvi libentiùs rationi cedunt, qvam Scripturæ. Doleo, qvod nondum nôrim virum optimum: qvam tamen ob communem Patronum meritò nosse debebam. Si ad ipsum scribes: adde meo nomine plaustrum amicæ salutis. Fortè hæc ipsa materia occasionem mihi suggeret, ad ipsum scribendi posthac: præsertim si è Silesia monitum aut Censura aliqva, Irenici istius causâ ad me redeat. Haberem plura mi Hartlibi; & qvædam de Libello meo lectorio, fermè confecto; qvalem Comenius non edet: (qvia legere gnaris sua nunc Instrumenta, seu Libellos; scribit et accommodat:) sed vela mihi contrahenda sunt. Bene itaque vale cum omnibus tuis et cum D. D. Patritio Sandero, si qvidem superstes est.   Elbingæ. 19. Iunii
                                1647.
                    Clarissimi tui nominis cultor
                           & amicus antiqvâ fide.
                              Cyprianus Kinnerus à
                                 Scharffenstein.   D.
[to the left:]
Qvia vacat postrema charta: adjiciam jocularia qvædam, superiori anno, in Navi, qvâ Holmiam vehebamur, mihi nata. Valdè enim delector Trichotomiis: qvos rebus inesse tantò certior sum; qvantò minùs credi possit, etiam in fortuitis et ludicris istis trinum hunc characterem reperiri. Communica, si placent, amicis: ut habeatis causam, ridendi meas nugas.
[1/33/10A]

Postscriptum Reuerendo Domino Hottono iterum per te salutem adscribo. Utinam cum hoc familiariter agere liceret! Agam autem interea, ejus loco, tecum, peculiari hac chartâ; sed in confidentiâ. Tu amicè hæc accipe, & cautè tecum habe, qso. Ajunt, Dominum Hottonum cor Patroni nostri pro libitu flectere posse. Qvàm mihi nunc extorri opus foret ejus, modi flexanimo amico! ut qvia Patronus non nisi ad Michaelis usque me cum Collegâ meo esse patietur, (ita Collega aliqvoties asseruit), honorario tamen et viatico aliqvo me dimittat, ante labores socialiter finitos. Qvicquid enim salarii hactenùs obtinui, id in familiam impendere necesse fuit: magna enim annonæ, aliarumque rerum, hîc est caritas. Nescio, qvî fiat; ut propemodùm emendicanda pro me sint ista subsidia. Tam fideliter laboribus defungor: ut ipsemet Collega apertè testatus sit coram Patrono; me nimis et sæpè diligentem, et à laboribus revocandum fuisse, valetudinis alioqvin periclitaturæ metu: seque collegiale mea opera carere haud posse. Tam sincero etiam in hæc studia affectu sum: ut ipsemet qvoque ampla subsidia pro Collegâ, aliisque Synergis sustentandis, de patrimonio uxoris meæ suppeditare, & nihilominus partes Collaboratoris sustinere; imò (si forsan Patronus, ob frustrata hactenus desideria, sumptuum impensorum pænitentiâ duceretur) omnes hos refundere, cogitârim. Qvâ de causâ nihil non et hisce in locis, et in Sveciâ, intactum reliqvi: si cui judicialiter cedere prætensiones uxorias licuisset. Sed parum mihi hæc mea solertia ac sinceritas prodesse videtur. Nimirum Patronus offensus fuit Collegæ; eoque inductus, posse ipsum solum unum omnia absolvere: qvia toties promisisset. Hinc et ego offensæ partem luere debui: qvi tamen Patroni, in tot sibi nunqvam visos, nunqvam de ipso meritos, exules, aliosque homines, munificentiam tantis laudibus in Silesiâ, ante discessum meum, [depræditaverunt?] ipsum pro miraculo (nec immeritò) eatenùs habuerint, & de tam munifico patrono angustis meis rebus gratulati. Nunc si ego, per biennium tam operosâ statione merens, citra honorarium dimitti, nulloque beneficio affectus ad meos redire debeam: mendacii suspicionem (qvasi falsò prædicârim Patroni liberalitatem) incurram: sicque egregiè non mea tantùm, sed et ipsius Patroni, vapulabit existimatio. Sperare tamen volo meliora: præsertim si sint amici, qvi decenti modo negotium meum agant. Et solatur me Patroni humanitas, qvam cæteroqvin verbis et gestibus Holmiæ mihi declarabat: tùm et Gallorum magnificentia, (trahit autem ex his sangvinem ac familiam), cum laude suos dimittentium. Novennium circiter est; qvando Baronum duorum Zierotiniorum, fratrum germanorum, ante annos tùm duodecim ditione sua (qvam in Moraviâ obtinuerant) à Cæsare pulsorum, in foro Cæsareo causam egi: eo ipso tempore, qvo moderans Imperator Ratisbonæ in Regem Romanum eligeretur ac coronaretur. Hac actione vix medius annus mihi insumptus, meris propè deliciis; conversando Ratisbonæ cum summis viris, iisque innotescendo. Et tamen, qvia obtinui, ut barones in ditionem postliminiò restituerentur, tria millia Imperialium pro honorario mihi obtulerunt. Qvod non ideò recenseo, ac si Patrono aliquid præscriptum velim; aut de generosâ ipsius mente dubitem; nedum ut intempestivè lucellum expetam: (scripsi enim tibi jam antè; Deum retributorem fore, si non fuerint homines:) sed ut videas solummodò, qvàm disparili labore multa interdum merces, qvandoque pauca, obtingere soleat. Tibi autem, mi Hartlibi, et nemini alii, ista in aurem credo, tanqvam amico: nec crederem, nisi ex tuarum apographo certus essem de candore tuo. Qvòd si ergò è re fore putes, aliquid de hisce cum D. Hottono communicare; (non tamen missâ hac schedulâ; sed observato decoro, ne impingatur:) tuæ
[1/33/10B]

id dexteritati ac fidei committo. Collega tale qvid audere neqvit: qvia ipsemet à nudâ patroni gratiâ dependet. Unus Hottonus [ratio?], qvi uno verbo flectere patronum ad qvidvis valet. De cuius pietate ac promptitudine: isthîc nullus dubito. Audio meum, ipsum patrono tot hactenùs bonos viros felici successu commendasse. [K?].
Weil noch ein wenig raum ubrig, beliebet mir noch etwas hieher zu zeichnen. Wenn sich alldort in Anglia wolte ein gutter freund finden; der vns, gegen billichem recompens, so viel vorstreckete, das wir etzliche tausent Exemplaria vnserer bücher anfònglich selbsten [drucken?] liessen, vnd dann selbige verkauffen liessen: durfte es vns vielleicht wol [zutròtlicher?] sein; als so wir [stracks?] mit den Typographis oder Bibliopolis vnser recht [hinliessen?]. Denn diese würden hernach, (wenn sie sehen, dass die bücher so wol abgiengen) desto lieber mit vns handeln, auch desto besser[.?] Vns vergenügen. Vnd hetten wir jenes erste vorthel auch bereits in hònden, ohne einiges Menschens nachtheil. Alle diese bücher köndten, wo noth, einem solchen gutten freunde (der vns was vorstrecken würde) zum vnterpfand stehen. Er köndte auch nit gefòhret werden; wenn er wüste, das diese bücher, auf des Parlaments anschaffung, in die schulen solten aufgenommen, [vnsigtenter?] geschwinde an den Man gebracht werden[:?] der Herr wolle dieser sachen ein wenig nachsinnen: wie es sich am besten beij ihnen thun lassen [Weil?] der Herr mir ins künstig was a parte schreiben, vnd es in des P. Figuli schreiben nit mit einschliessen: so schicke er es nur [hern?] Niclassio, oder H. Franckenbergen zu; oder dessinire es [recta?] ins Posthaus nach Dantzig, mit dieser Vberschrifft: --( Cyprian Kinneren [etc?] zu Elbing in der Neustad, auf des Herrengasse, beij Peter Hernigen, wonhafft.)
[1/33/11A]

               Regum Europæorum TRIAS HARMONICA.
                   (Conjugati; Anglus, Lusitanus,
                                                 Polonus.
1. Tres eorum sunt (Viduati;   Imperator, Hispanus,
                                                   Danus.
                   (Cælibes;   Gallus, Bohemus, Sveca.
                        (NB. Hodie etiam tres desponsati;
                         Imperator, Hispanus, et Bohemus;
                           si rectè memini) Austriaci
                            omnes ultrò citroque.)
              (Evangelici; Danus, Anglus, Sveca.
2. Tres horum (Catholici rigidiores; Imperator, Hispanus,
                                                 Bohemus.
              (Catholici moderatiores; Gallus, Polonus,
                                               Lusitanus.
             (Conjugatis)              (Lusitano et     )
                        )              (Polono, Anglus; )
3. Duobus               ) opponitur   (                )
   Catholicis           ) unicus                       )
             (Viduatis ) Evangelicus,(Imperatori et   )
                           nimirùm     (Hispano, Danus; )
             (Cælibibus )              (Gallo et Bohemo,)
                                       (          Sveca;)
                   qvi tamen Evangelici singuli citiùs in
                   regimine fuerunt, atque bini illi
                   ipsis oppositi in singulis classibus:
                   imò Danus et Sveca solium Regium jam
                   occupaverant, anteqvam oppositi ipsis
                   nascerentur.
               (      (Impubere; Gallus, Bohemus, Sveca.
4. Ad regimen (Ætate (Pubere, (sed minorenni);
               (      (       Imperator, Hispanus, Danus.
   evecti tres (      (Majorenni; Anglus, Polonus,
               (      (                     Lusitanus.
               (Statu publico (Qvieto; Anglus, Danus,
                              (                Polonus.
                              (Turbato; cæteri omnes.
5. Literis (Evangelici )            (C: ut, Carolus,   )
 Nominum       (ex toto))            (Angliæ; (Christ- )
 Initiales                           (ianus, Daniæ;     )
conveni-                            (Christina, Sveciæ )
unt tres (Catholici   )
           (rigidiores, ) habentes   (F: ut, Ferds Imper)
                                     ( -ator; Ferds     )
                                     (Bohemus; Filippo, )
                                     (Hispaniæ          )
           (Catholici                (L: ut, Ludov.     )
             mitiores, )            (Galliæ; Ladislaus,)
                                     (Polæ; ......      )
                                     (Lusitanus    )
                                      (hic [illeg. word])
[6...es? MS torn] à (Christianus IV, Daniæ; Ladislaus
                     (IV, Polæ; Ioannes IV, Lusitæ.
                     (Philippus IV, Hispæ; Ferdins IV.
                     (Bohæ. Ludovs XIV. Galliæ       )
                                                    Reges
7. Tres nati ex (Patribus; Imperator, Hispanus,      )
                                        Bohemus.     )
    Austriacis (Matribus; Hispanus, Gallus, Polonus.)
          N.B. Bohemus ex utroque parente est Austriacus.
8. Tres habent (Matres; Gallus, Sveca, Ferdinandus II.
                             (hic nempe novercam habet)
superstites (Avunculos; Imperator, Gallus, Anglus.
9. Tres cum tribus belligerantur, scilicet Gallus, Lusitanus, et Sveca; cum Imperatore, Hispano, et Bohemo.
10. Tres resident (L: Lutetiæ, Gallus; Londini, Anglus;
                  (Lisabonæ, Lusitanus.
   in locis, qvo<sub>=</sub> (H: Hafniæ, Danus; Holmiæ, Sveca;
                  (Hispali, Hispanus. (hîc error est:
   rum Nomina     (est tamen Metropolis)
   inchoant ab    (V vel W: ut, Viennæ, Imperator et
                  (Bohemus; Varsoviæ, Polonus.
   Hæc interim Decas sufficiat, dum una et altera subseqvatur.
  Apendix trium viduarum Regiarum Superstitum.
                        (Eleonora, Imperatrix.
                        (Anna Maria Mauritia, Galla.
                        (Maria-Eleonora, Sveca.
[1/33/11B]

               Clarissimo viro, Domino Samueli
                 Hartlibio, amico honorando.
                                   Londinium.
[Hartlib:]     No. 3. 19 Iun.
                        1647.
[seal]