The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:13 November 1647
Ref:1/33/18A-19B
[1/33/18A]

<Hartlib: No 7 13 Nov. 1647./>
Salutem et Officia Christiana. Cras Dominus Slakius navem hinc Londinum ablegabit: uti Figulus noster, ipsemet (credo) ad te scripturus, modò retulit. Ne ergò asymbolus sim, paucula addam: tametsi menstruum illud spatium, quod scriptioni ordinariè posthac iterandæ præstitueram, nondum sit elapsum. Puto autem, te postremas meas, 23. Octobris datas, hactenus accepisse. Adeoque nunc dispicere occipio; qvid sis membratim repositurus. Argumenta earum repetere nil opus. Unum id tantùm ab initio (ne postea excidat) monendus iterum es: ne posthac Reverendum Dominum Niclassium nimis oneremus, nostras ultrò citròque curandi officio. Non enim sine causâ vereor: ipsum id molestè tandem esse laturum. Potiùs utamur Domini Slakii nostri operâ: qvi nuper, cùm fortuitò apud Dominum Præconsulem Meinreisium conveniremus, non invitus videbatur ad istud Christiani offici genus: et jam mense qvoque Januario Diatyposin meam Didacticam lubens-lætus ad te promovit. Hunc ergò exoremus virum: ut se nobis deinceps semper exhibeat facilem.   Si tamen commendiorem nosti viam, monstra. Ego coepi hisce diebus Collectanea mea Didactica (qvod nuper subinnuebam) in ordinem redigere: statque adhuc animus, isthac hieme conficere Elucidarium: qvod ad philyras circiter triginta excrescet. E qvo et evidentiùs mea elucescat intentio: et qvivis alius (si fortè decedam, aut absolvere prohibear ipsemet) <per>texendi, quæ texi coepta sunt, capere enchireses qveat. Illud ego non tantùm Censuris eruditorum publicè submittere cogito: sed et ejusdem occasione, è Dedicatione inter rei literariæ Optimates hinc inde instituendâ, subsidia præsenti levandæ sorti spero. De typis sum sollicitus: [deletion] <ubi citra> impensas [obtinen<dæ>? altered]? debeam. Noster Typographus mercenarius solummodò est, ut et Hünefeldius Dantiscanus: neuter ergò intentioni meæ conveniens. Apud vos forsan huic curæ remedium foret: sed vereor, tardiùs ad me perventura Exemplaria, atque res meæ patiuntur. Nescio enim, qvàm maturare soleant, aut tardare operas, Londinenses vestri Typographi: et utrum correcti satis expectandi typi, et sufficiens exemplarium copia. Neque inviderem vobis (si modò aliqvo in loco meæ haberi merentur Cogitatiunculæ) primæ impressionis ac publicationis famam. Subvenias ergò mihi consilio tuo qvantocyùs. Mittam, si eâ de re inter nos conveniet, unam subinde philuram post alteram; simulas qvid absolvero: ut tantò
[1/33/18B]

citiùs vestris typis descriptum habeamus Opusculum. Interim et cum Hünefeldio agi curabo per amicos: utrum ibi juvari possim ex voto meo. Reverendus Dominus Hottonus à tertiâ Septembris nihil ampliùs ad me scripsit: nec a Generoso Domino Patrono qvicqvam ad nos perlatum. Expecto autem in dies, quid uterque significaturus sit. Si nihil inde, aut aliunde levaminis obveniet: nolens volens deferre cogar hæc studia: et de alio vitæ genere, subsidiisque oeconomicis, inire rationes. Si è re futurum speras, sollicita adhuc semel Hottonianum officium. Non patitur, credo, modernus Regni vestri status, sollicitudinem de restaurandis scholis vestratibus reassumere. Silent enim leges inter arma. Absque hoc esset, non inutile forsan vobis offerem consilium. Præstaret sanè, (ut pace vestrâ id profari libeat) ut durante bello pararetis libellos, reformationi scholasticæ sub pacis reditum profuturos: ipsamque adeò Reformationem exactè vobiscum disponeretis. Quò ita illicò cum pace publicâ Scholis qvoque verus redeat nitor, citra operosas tergiversationes. Quomodocunque enim desinat vestrum bellum; desinet tamen inter Christianos, publicis ataxiis mederi desideraturis. Si sic: qvicunque tandem victor fuerit, necessariò in se suscipiet scholarum reformationem. Qvare in omnem eventum tempestivè paranda essent Instrumenta huc factura. Tuum fuerit, hæc probè ruminare: locoque competente monere, movere, urgere: atque eatenùs indifferentem te gerere erga qvasvis militantium partes: sepositis tantisper, quæ ad commercium illud literarium spectant, negotiationibus: tanquam præsenti rerum faciei non usque adeò accomodatis. Forsan invenies fautores æquè indifferentes, (hac scilicet parte); nexuros futuræ paci corollam: qua decoretur postmodùm, cui<-cunque> eam destinabit Dominus. Id si obtinere sperares; egoque honestis conditionibus reqvirerer; nec propiores tùm mihi essent occasiones: non defugerem, adornandis illis libris, et ipsi inprimis scholasticæ reformationi, meam vobis locare operam. Tametsi enim idiomatis Anglicani sim ignarus: nullum tamen inde metuendum impedimentum; dummodo te, tuique similem aliqvem, Germanicè, Latinè, et Anglicè loqventem, habeam socios. A primo nimirum Lectionis et Scriptionis ovo ordienda foret Scholastica Reformatio; gradatimque perficienda: habito non tantùm ad doctrinam, sed at disciplinam, respectu. Sola enim Latinam Lingvam addiscendi compendia (qvi vulgatus hactenus fuit error) tam splendido Reformationis titulo et actui haudqvaqvam sufficiunt. Delibera ergò tecum, an Sta-
[1/33/19A]

tûs vestri ratio ferat ejusmodi salutares provisiones? et an æqvis conditionibus, si vobis mihique videatur, conduci me posse aliqva spes certa sit? Et propediem tuam hac de re mentem ad me perscribe: ut sciam, qvid factu opus sit, si se alia offerat conditio. Audio enim alibi qvoque, tribus scilicet in locis, de me nescio qvaliter promovendo, agitari consilia. Commendavit mihi amicus, Caroli cujusdam Sorelli Novam Encyclopædiam, Universalem Grammaticam, et Universale Alphabetum. Vidistine isthæc? et cujusnam sunt censûs? et unde haberi possunt? Heri alius qvidam amicus Silesius prolixissimam epistolam, vel librum potiùs, (sedecim qvippe continet philyras,) ad me misit: qvo Diatyposin Pansophicam Comenianam funditùs convellere et evertere nititur: falsitatum, absurditatum, novæque hæreseos, ipsam insimulando. Habes aliqva cujusdam momenti: pleraque seciùs, et contra Autoris mentem, interpretatur: sed plurima (qvod agrè fero) admiscet scommata, cavilla, convitia. Nec ipsi Verulamio, Alstedioque, (cùm tamen defunctorum memoria reverenter haberi debeat) styli asperitas parcit. Nondum communicari hanc censuram, à me ipso vix dum obiter perlectam, Domino Comenio: nec communicabo forsan. Possent enim ipsius lineæ turbari: et in me postea morati successûs culpa rejici. Nec in ipsius fraudem facilè alicui alteri pandam hæc arcana: ne amicitiæ violem sacram fidem. Rescribam potiùs ad amicum, meliùs ipsum informando, cavillaque exprobrando. Haberet hîc Ritschelius vester, si aculeis cum aliqvo certare vellet, egregium symposiasten: (Lutheranus Lutherarum:) qvi ipsum, cum omnibus suis argutiolis in saccum esset fugaturus. Sed cui, qvæso, gravi viro probantur ejusmodi argutiæ? Certè nec ignoranti nocent: nec scienti prosunt: imò verò huic ipsi incommodant. Sunt enim reverâ noxiæ illæ sophisticationes, ab Apostolo fugere jussæ: quia non ædificant, sed destruunt; charitatisque Christianæ obliviscuntur. Reverundum Dominum Duræum officiosè saluto: rogoque, ut mihi è suâ manu (imò suæ manûs adscriptione) communicet de Tractatulis suis Irenicis aliqvid, pro futuræ amicitiæ arrhâ: et à me redhostimentum expectet suo tempore. De cætero vos omnes bellè valere jubeo. Elbingæ, 13: Novembris 1647.
                              Tuæ Claritati addictissimus
                                Cyprianus Kinnerus D.
[1/33/19B]

<Hartlib: No.7. 13 Nov. 1647./>
                     Clarissimo viro,
                Domino Samueli Hartlibio,
                  fautori et amico charissimo.
                               Londinum
[seal]