The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:12 December 1647
Ref:1/33/20A-B
[1/33/20A]

<left margin, Hartlib: No. 8 12 Decemb. 1647./>
Salutem et Amorem. Invitat me ordinarius terminus ad iterandam ad te scriptionem, Hartlibi mi. Et ne sis nescius: tertiâ jam vice scribo à 23. Octobris: postqvam scilicet tecum de scriptione menstruâ pactus fui. Utinam in interea qvid reposuisses! ut suppeteret scriptioni fusiori materia. Tametsi enim aliqva habeam tecum communicanda de lucubrationibus illis meis; qvarum nuper ad te mentionem feci: malo tamen priùs audire responsum tuum ad priora epistolarum capita. Id tantùm in antecessum scias: non adeò infeliciter (Deo sit laus!) succedere: qvæ de redigendis in ordinem Didacticis meis Cogitationibus aggressus sum. Experturus procul dubiò successûs expeditiores: si non sic cum sollicitudinibus conflictandum mihi esset. Qvas tamen à me relegare soleo, qvantum possum. Nemo enim aliqvam mei curam habet: undiqvesecus video me deseri. Etiam optimus Dominus Hottonus, toties à me interpellatus, ne gry qvidem sonat. Dubius ergò hæreo: num in amore vel odio ibi sim? et num à Patrono levamenti qvid sperandum, necne? Ipse etiam Comenius qveritur: se jam à qvinque mensibus, et ulteriùs, nec à Patrono, nec ab Hottono, (exceptâ unicâ, circa Calendas Septembres datâ, epistolâ) qvicqvam recepisse. Et tamen, qvia annonæ indies ingravescit caritas, duplo ferè pluris emere cogor, atque superiori anno; qvicqvid pro victu et amictu indigeo. Unde non possum non in varias abripi sollicitudines; [deletion] ingenii<TRANS SWITCH="2"></TRANS> ardua<TRANS SWITCH="1"></TRANS> molimina (immane qvantum!) sufflaminantes. Nec propter hiemis rigiditatem, reique domesticæ angustiam, cum tenellâ pullitie aliò sedem transferre audeo. Qvorsum enim? ubique pecunia in pretio majori est; atque virtus et eruditio. Tu, mi Hartlibi, semel adhuc optimum Dominum Hottonum compella; imò compelle potiùs: ut responso aliqvo me dignetur: soleturque frigentes meas Musas; si qva solatii spes in Patrono reliqva est. Etiam nullius subsidii nuncium (si aliter fieri neqveat) tandem me tranqvillabit: qvia sic spebus frustraneis finem imponet: & aliò flectere temonem jubebit. Hæc qvippe sola spes me per hanc hiemem Elbingæ detinuit: à tam pio et munifico Patrono haudqvaqvam me desertum iri. Nec hodieque id metuere possum: tam [firmam] in ipso fiduciam posui. Dominus Deus omnia nostra consilia dirigat ad bonum exitum! Destinavi hanc epistolam ad Reverendum Dominum [Rulitium]: ad qvem tuas qvoque responsorias (si commodior desit via) dirigere possis. Degit enim hîc Mercator qvidam Belga, amicus meus singularis, [Heinrich Bovers?]: qvi hebdomadatim Amstelodamum scribit; & inde alias recipere solet. Hic rectè, si qvid ad me includetur, mihi exhibebit. Significavi id Domino Rulitio: nominavique Mercatorem alium Amstelodami, Christianum Massam: cui suas ad Goverum nostrum dehinc credat. Scriberem plura: sed immersus qvodammodò sum profundioribus lucubrationibus: qvarum partem, spero, videbis brevi: si me Deus eò usque sospitare, & superstitem esse voluerit. Nolim enim vel unicâ scriptione coram te apparere asymbolus. Qvod superest: vale in Domino; cum universâ familiâ tuâ peramanter salutatus. Elbingæ, 12. Decembris, 1647.
                   Tuus antiqvâ fide
                                    Cyprianus Kinnerus D.
[1/33/20B]

                    Clarissimo viro,
                 Domino Samueli Hartlibio
                   fautori et amico honorando.
                                    Londinum.
[top left, Hartlib:]
No. 8. 12. Decemb
        1647./
[seal]