The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:9 January 1648
Ref:1/33/21A-B
[1/33/21A]

<Hartlib:: [No. MS torn] 9. 9. Ian. 1648./>
Salutem, felixque novi anni auspicium! Num inter vivos an [divos? MS torn] agas, Hartlibi clarissime, dubitare me facis: qvòd ad qvinas meas, hoc trimestri ad te missas, ne mutias qvidem. Et nisi tecum de scriptione menstruâ pactus fuissem: vix jam porrò aliqvas à me obtineres: anteqvam ad tot illas à te sit responsum. Edas ergò aliqvod tandem indicium; vivusné sis, an ad plures profectus? ut habeam uberioris scriptionis (utinam tibi mihique gratum!) argumentum. Meæ res antiqvum obtinent: sumptûs in familiam facio, dum habeo: aliunde nihil dum subsidii accessit: si qvinque excipiam Ducatos, à duobus amicis Gedanensibus, Strenulæ nomine, ante octiduum ad me missos. Hinc - Vivo eqvidem: vitamque adversa per omnia duco. Quid à Patrono sperandum sit, brevi forsan experiar. Et est unus iste, <à> qvo sperare qvid audeo. Heri Dominus Hottonus ad Dominum Comenium et Petrum Figulum scripsit: urgens operas certò ad Pascha Typographo Elzevirio[altered] committendas. Ad me verò nihil scriptum, nec ad tot meas rescriptum; imò nec salus aliqva mihi dicta, nec alia mei mentio facta: si rectè retulit Figulus. Miror, virum optimum adeò mei fuisse oblitum: me solatio aliqvo (qvod vel nuncium, rectè se meas accepisse, efficere apud me potuisset) me levare voluisse. Nunc porrò hærere cogor; utrum meas acceperit, necné? Nihilominùs ego jam ipsi salutem adscribo per Dominum Rulitium: ad qvem has iterum destino. / Dominus Ludovicus Kepplerus, Medicinæ Doctor, et Practicus Regiomontanianus, petiit à me Effigiem Comenianam, æri apud vos olim incisam. Idque ideò: ut haberet exinde Parentis sui, Iöannis Keppleri, celeberrimi qvondam Mathematici Cæsarei, iconem (nam vix ovum ovo similius esse possit, atque Physiognomia vultûs Keppleriani & Comeniani) æmulari possit. Obiit enim Kepplerus parens, absente procul filio hoc suo Ludovico: ipsiusque icones (erant enim aliqvot depictæ) à militibus direptæ fuêre. Dominus Comenius nullam ejusmodi iconem amplius <secum> habet: alioqvin mihi exemplar traderet, Doctori Kepplero exhibendum. Venio ergò ad te, et Angliam vestram, tanqvam fontem: sperans, qvia apud vos olim cupro incisa hæc effigies, inveniri adhuc posse exemplar apud Chalcographum. Inqvire ergò: et si gratificari optimo [Kepplero?] potes, præsta te amicum. Habet idem Kepplerus secum <omnia illa> egregia Manuscripta Tychoniana et Keppleriana, et observationes Mathematicas: qvæ tantis Rudolfi Imperatoris, Christiani IV. Daniæ Regis, et Alberti Ducis Fridlandiæ, sumptibus congestæ fuêre: qværitque Patronum, qvi hæc [deletion] digno pretio redimat. Si hæc rara Scripta in Angliam vestram transferre, Oxoniensemque vestram Bibliothecam iisdem exornare cupitis: procurabo vobis hæc omnia fideliter. Sed ad qvinque Imperalium millia æstimantur à Doctore Kepplero. Et possent hinc nullis ferè sumptibus navi ad vos devehi. Si qvid agere cum ipso vobis placet, mihi id committite. Nam ille à me Emtoris expectat denominationem. Et si qvis est alius, ego certè sum: qvi <ad> tolerabile pretium permovere hominem valeo. Desiderant hæc Manuscripta multi Magnates certatim: sed plerique destituuntur pecuniâ, qvâ ad se redimant: citra qvam possessori haud sunt venalia. Necesse autem est: ut qvantocyùs rescribas; qvæ vestra sit intentio. / Eâdem ergò tunc fideliâ duos dealbare memineris parietes; hoc est, ad tot meas rescribere. Iam non plura. Vale in Domino: & de pace Angliæ, qvam cum novo hoc anno meliùs successuram ominor, tandem evangelium ad nos perscribe. Elbingæ, 9. Ianuarii 1648.
           Tui claritati
               antiqvâ fide addictissimus
                                   Cyprianus Kinnerus. D.
[1/33/21B]

                     Clarissimo viro,
                 Domino Samueli Hartlibio,
                    amico honorando.
                             Londinum.
[above, Hartlib:] No. 9.
                  9 Ian. 1648/
[seal]