The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Copy Letter In Scribal Hand, Kinner? To Hartlib, In Latin
Dating:16 April 1648
Ref:1/33/26A/31B: 26B BLANK
[1/33/26A]

<Hartlib:>
No. 11.
       16. April.
             1648./
               Clarissimo viro, Domino
                Samueli Hartlibio, fautori et
                   amico honorando. [flourish]
                            Londinum./
[1/33/27A]

Salutem officiosam: Ante octiduum, Hartlibi clarissime, quæ nona fuit Aprilis, misi ad te fasciculum chartaceum sat densum: in quo primariæ illius Epistolæ, 19. Iunij superioris anni ad Te datæ, et 23 Octobris repetitæ, tertium apographum: et initiales aliquot philuræ, Elucidarij mei Didactici continenbantur. Quæ accepisse te hactenus è manu Reverendi Domini Rulitij, ad quem jussu tuo destinaveram, arbitror. Postridie ipsâ scilicet vigiliâ Paschali tuæ mihi a Domino Petro Figulo redditæ à 18. Februarij, unà cum Tractatulo Anglicano de promovendâ Eruditione: cujus sensum, quia interpretem adhuc nullum nactus sum, nondum fui adsecutus. Habeo autem gratias pro munusculo: Et rependam olim vicem. Expecto brevi prolixiores a Te literas, ratioris<H: rarioris> exempli et styli: quas toties pollicitus es: ut sit; quoad commercium istud literarium magis magisque inflammer. Resolutionem vestram de Manuscriptis Kepplerianis similiter expecto, unâ cum Icone Comenianâ. Siquæ a Iesuitis hinc inde ad librarios et typographos submissa sunt volumina: non sunt tamen ista quæ junior possidet Kepplerus. Hæc enim nemini hactenus communia facta. Gratum erit ipsi; postquam quæ ad me de hisce libris jam scripsisti, recognoverit.
[1/33/27B]

Fac ergo: ut bona à Proceribus vestris propediem insequatur resolutio. A Reverendo Domino Hottono accepi secundam Epistolam 25. Ian. breviculam illam, et sine Dati mentione: quæ significat, se apud Patronum obtinuisse, quod petieram: indolere autem divortio tam inopinato, et frustrato exinde expeditionis bonæ successui. De cætero favorem et operam suam liberaliter mihi offert: si in mei gratiam porrò interponenda sit. Id quod magno mihi cessit solatio. Quintâ die post (20. scilicet Ianuarij) numerati mihi a Domino Comenio centum illi Imperiales: quos pro honorario mihi destinavit Patroni liberalitas. Si quam aliam epistolam Dominus Hottonus ad me misit: nullam vidisse me scias. Miror, (sed lubens gaudensque miror) Dominum Patronum nescire cupere: uter nostrûm divortio dederit causam? eaque de causâ Domino Hottono commisisse: ut inquireret in divortij occasiones. Si enim ita est: frustra Comenius mihi Patronum tàm atroci <in me> vultu semper depinxit: ac si nullatenus post Michaëlis ipsi collegam me esse vellet. Nam si noluisset: quorsum jam opus esset inquirere in divortij causas? Causa una sufficiens esset Patroni categorica voluntas. Procul dubio monstri quid subesse suspicatur Patronus: Comenium paulò ante tàm nervosis argumentis ulteriorem meam [catchword: cohabi-]
[1/33/28A]

cohabitationem solicitasse: moxque non expectatâ responsione imò nondum plenè finito altero societatis anno, tàm inopinatum mihi remisisse s nuntium. Hinc forsan suspicatur, è meâ parte intercessisse aliquid; cujus gratiâ responsum Patroni antevertere collega sit coactus. Quia autem nihil tale inter-venit: sed nos eâ ipsâ adhuc, et aliquot prægressis diebus, de tardato Patroni responso amicè collocuti, ejusque emansionem mirati fuimus: et necessarium puto; ut hac in parte existimationem mea (si periclitetur) vindicetur: en mitto ip ad te ipsam originalem Comenij epistolam (tanqvam primum mobile) quâ nuntium mihi ac societati desubitò remisit; unà cum responsoriâ meâ illicò compositâ, (sub Litteris A. et B.) tùm et, quid post acceptam primam a Domino Hottono epistolam ad Comenium scripsi, ipseque rescripsit: (sub Litteris C. et D.) tandem et Instrumentum Discessionis nostræ (sub Litterâ E.) ut ità ex ipsis Originalibus Comenianis videas: quam præceps ipse fuerit (ne dicam iniqvius <H: injurius>) in me abdicando: et quam tenax ego contra extiterim, suæ et meæ existimationis causâ, in expectando Patroni responso! quamque ille nec ad Hottoni nec ad Hevelij, nec ad Mochingeri, aliorumque intimorum suorum gravissimas
[1/33/28B]

suasiones, eò adduci potuerit; ut tamen responsum Patroni, à seipso mei causâ efflagitatum, tantisper præstol<ar>entur. Hæc ideò ad Te mitto, mi Hartlibi, non ut sopitas simultates resuscitem: (volo enim sepultas) sed quia id tibi plu primùm secretò innotuit: ut sic te non ignorante apologiam instituam: quam tu D. Hottono in confidentia communices: meaque occasione istius meæ innocentiæ et integritatis, tantò audacius ipsi commendes. Sic habebit vir optimus: quod, citra molestam inquisitionem, Patrono in hæc clam inquirenti tutò renuntiet. Itaque et te ipsum et Dominum Hottonum maximoperè obtestor, fraternâ scilicet fide Comenio addictos: ne, in ipsius præjuducium cui alteri (nam vobis duobus solummodo hæc secretiora mea Communicare cupio: si tertius quis resciverit, negabo communicata à me fuisse) id propaletis; ne ipsi quidem Patrono. Sunt enim hinc inde quædam intermixta: quibus Patronus Optimus offendi forsitan posset. Et ægrè proculdubio laturus esset: si hæc aracan amicitiæ nostræ offendicula alijs temerè credidissem. Quamvis ignorem: utrum non ille hactenus aliquid <H: hac de re> ad Patronum scripserit. Suspicor certè non sine causâ. Ipsemet enim in se recepit discessionem meam apud Patronum excusare. Vtinam [catchword: verò]
[1/33/29A]

verò ita scripsisset; ut æque amicitiæ memor mansisset; atque ego hactenus mansi! Protestor enim: me hæc nullatenus ad vos scribere; quasi ullâ parte obesse ipsi velim: sed ideò tantùm; ut constet vobis et Patrono de genuinâ divortij occasione, meaque innocentiâ. Itaque ad præcavendum odium, nec Patrono has chartas exhiberi; sed ad me remitti certò certius (ita te amice requiro, amice mi) cupio ac contendo. Ad Patronum verò a Domino Hottono summatim duntaxat scribi postulo: se certò scire: sic et sic divortij occasionem inter nos obtigisse: (ita nempe prout obtigisse ex adjectis chartis deprehenderit:) nec me in causâ fuisse; quòminus Didacticæ operæ collegialiter continuatæ, tantoque citius, juxta Patroni intentionem, absolutæ fuissent. Id enim me libenter præstare voluisse; etiamsi nihil amplius salarij à Patrono sperandum fuisset. Et ne haberet Comenius, quo turbari à me lineas suas quereretur: volebam in me hac hieme recipere ejusmodi pensum (Parallelismum nimirum Latinæ et Germanicæ Linguæ; unà cum exæquatione et elucidatione vocum synonimarum, Homonymarum, et Paronymarum, horumque omnium ad mundum descriptionem:) cujus gratiâ ne semel quidem ipse a me compellandus fuisset. Ipse interea debuisset
[1/33/29B]

Textum Ianuæ Lexiconque contextuale a me aliter congesta [H. alters to: e digesto from et digesta] revidere; tùm et Ianuæ ductu, Atrium adornare, et Posticum, cum residuis Pensis Grammaticalibus: Figulus verò ad ejusdem Ianuæ ductum, apparare Vestibulum, et alia quædam minora; Cyrillus hæc omnia describere. Ita potuissemus, credo, hac hieme detextere[sic] singula quisque pensa; adeoque ad finem devenire; nec tamen alter alterum turbare. Sed frustra hæc a me suggerebantur. Nuncque adeò Pascha transijt: quid paratum sit ignoro. Grammaticam [audio altered] esse absolutam, cum Ianuali et Vestibulari Textu, Lexicoque. Sed pulcerimus iste ille Latinæ Germanicæque Linguæ parallelismus, cum synonimiarum, Homon. et Paronymiarum utriusque Linguæ conciliatione (quæ tamen totam hanc Didacticam, apud quasvis Nationes commendabilem, et in Linguis suis imitabilem, reddere debebant), flocci habita: fortè quia me dimisso sat habuere aliorum, quæ agerent; tum quia ipsi omnes origine Bohemi, Germanici idiomatis energiam per omnia haud assecuti. Vt scias, quid velim, et quale Lexicon foràs dandum erat; explicabo me fusius. Parallelissmus Latinæ et Germanicæ Linguæ id efficere debebat: ut cuilibet voci [catchword: Latinæ]
[1/33/30A]

Latinæ, suae Germanica, et cuilibet Germanicæ sua Latina, corresponderet nomenclatura: adeoque tot utrobique darentur voces. Si fortè hîc vel ibi aliqua deficeret: analogica quædam vox erat substituenda; peculiari tamen charactere ab usitatis discernenda, ut sciretur, quæ voces publicè receptæ sint, quæ secus. Successu autem temporis omnes fuissent factæ usitatæ: habuissetque quævis Natio reale exemplar, suæ Linguæ paupertatem complendi: nullaque in Mundo mansisset res innominata: sed per totum exæquatæ fuissent Res vocesque. Synonymia Luxuriantibus vocum multitudine Linguis [altered from: Linguarum] potissimùm servire debebat, tum et cognatarum rerum voces ab invicem rectè discriminarentur; nec una pro alterâ poneretur. Vers Verbi gratiâ, harum vocum (Ensis, Gladius, Spatha etc: unaquælibet vulgò<TRANS SWITCH="2"></TRANS> promiscue<TRANS SWITCH="1"></TRANS> in Lexicis effertur, Degen, Schwerd, Rapier; Et quælibet harum (Petere, Cupere, Postulare, etc) vulgò effertur, Bitten, Begehren, Heissen etc: cum tamen falsum sit, quamlibet quidlibet significare: sed una aliqua certa significatio cuivis voculæ adsignari debeat. Quæ distinctio quamvis alicui Levicula videatur: tantum tamen ad distinctè percipiendum res, rerumque species et dif-
[1/33/30B]

ferentias momentum habet; quantum vix credi possit: Homonymias et Paronymias non [attingam?]: jam enim è Synonimis intelliges, quid velim. Hunc ego laborem, homo Germanus in me suscipere, et citra ullum Comenij compellationem absolvere; adque mundum omnia describere volebam: quod ipse per comtemptum Descriptionem Lexici tunc indigitabat. Nec inutiliter, puto, posita fuisset opera: cæteris interim reliqva perficientibus. Nunc autem prodibit (metuo certè) Lexicon à confusionibus istis non usquequaque explanatum. Suspendo tamen judicium; (et vos quoque suspendere volo) dum prodeat et se conspiciendum exhibeat. Rogoque ut hæc perinde, ut cætera, sciatis in secreto. Inquirite potius in epistolem illam Domini Kelleri. mense Iulio vel Iunio ad nos Holmiâ scriptam: qua Patroni voluntatem de me in Societate porrò manendo tempestivè [vobis altered from: nobis?] exposuerat. Hæc enim evanuisse perhibetur: cum tamen nulla unquam epistola, inde missa antehac disparuerit. Sed et renunciate obsecrò: utrum quid in mei præjuducium, ad Patronum hinc relatum fuerit? Sique sit, re jam aliter perspectâ vindicias suscipite integritatis meæ! Marginalia in Epi-[catchword: stolis]
[1/33/31A]

stolis Comenianis (A et D. ne vos moveant; ut nec alia, duriusculè forsan scripta in illo turbato animi affectu. Nunc enim nihil valent amplius. Redijmus enim in gratiam: in quâ perstare ego quidem vehementer exopto: maluissemque hac scriptione abstinere; si non famæ habenda fuisset ratio. Amicum me esse, ex eo colligetis: quod liticulas, aliquoties mecum coeptas (non quidem de operarum pensis; sed plerumque de salario; Et alijs rebus non necessarijs) non cupiam detegere. Condono enim id et amicitiæ et ingenij ipsius volubilitati. Hanc ipsam meam Epistolam Domino Hottono, quæso, communica: ipsas verò epistolas Comenianas tandem mihi redhibe; adhibitâ ubique prudentiâ et dexteritate, quam adhibitam cupio: et imprimis silentij fide. Ne forte id alterutri nostrûm, Et inprimis Comenianis laboribus officiat; quos promotos potiùs quàm impeditos, velim. De cætero benevale: et rescribe potiùs quantocyus non tam ad istas, quàm ab octiduo proximas, sed non nisi per manus Massæ et Goveri. Elbingæ. 16. Aprilis. 1648.
                             Tui observantissimus
                                          quem nosti/
[1/33/31B]

Athanasius Kircherus, celeberrimus Iesuita, 20. Febr. ita ad nos Româ scripsit. Ego Dei bonitate valeo: nec quicquam, quominus multa prodam obsistit, nisi acerbissima horum temporum calamitas: quâ fit, ut nec Bibliopolæ sint, qui aut velint aut possint edendorum librorum expensas facere: nec Principes bellorum absorpti turbinibus, negotio literario promovendo animum applicare. Cedendum itaque tempori, donec meliores effulgeant dies. Oedipus meus, ab omnibus literatis tantoperè desideratus, non aliam quam dixi, remoram patitur. Accedit, quod ingens nobis hîc ex vicino incendio Neapolitano tempestas immineat, undet et Principes nostri Romani suspensi, eventumque rerum expectantes, nulli alteri rei attendunt. Soli vos fruimini altâ pace. Vnde Regem Poloniæ solicitandum statuerem, ut is pro affectu nulli alteri rei attendunt quôd in Rempublicam literariam est, et pro pace et affluentiâ opum quâ pollet, Moecenatis munus subiret. Ad quod in effectum dedumcendum si tua humanitas aliquid ibi possit, non dubito quin et in hac parte strenué cum ijs, qui in gratiâ apud Regem sunt, sit laboratura.