The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:22 April 1648
Ref:1/33/32A-B
Notes:Extracts in the British Library, Sloane MSS 649, fols. 6B-7A, 10B-11A.
[1/33/32A]

Salutem et officia. Tertiâ jam vice intra duas sptimanas ad te scribo, clarissime Hartlibi; antè qvidem terrestri itinere, nunc per mare: si fortè una et altera occasio spem meam frustretur. Qvò autem nunc brevior sum: eò ibi fui prolixior. Adeoque à te ipso jam audeo tantò prolixius flagitare responsum. Quæ in postremis de nostro Domino Nicomeo, sub silentii fide, tibi credidi: fac tu solus scias, cum altero illo amico Amstelodamensi; cujus id scire interest. Nolim enim, ut tertius aliqvis hæc pectoris mei arcana ’ <left margin: ’(omnia scilicet)> resciscat; ne qvidem ipse Nicomeus, aut Patronus. Ne ille mihi, [deletion] iste huic succensendi, captet occasionem. Fugio enim simultates, simultatumque irritamenta. Et nisi tu mihi renuntiasses, inquiri à Patrono in veram discidii nostri causam: nunquam tibi submisissem chartas illas. Secretò ergò eos habeas: et cogites illud vulgatum: Amici vitia noveris, non oderis. Debemus hoc discidium intueri, non solùm ut nostrum opus; sed imprimis ut divinam intentionem: cujus bonum finem in fine videbimus aliquando. Interim, quantum in nobis, cum omnibus pax colenda: maximè cum familiari antehac nostro.   Domini Petti, quod communicâsti, Inventum, typis vestris descriptum, nondum intelligo: qvia nullus mihi interpres. Figulus noster occupationes incusat: sicque se excusat, qvò minùs transferre possit. Hæret nunc Tractatulus apud Magnificum Dominum Burggravium, Sigismundum Meireisium; aut certè Dominum Præsidem, Michaëlem Sifertum. Huic enim utrique, cùm juncti essemus nuperis Paschalibus feriis, legendum obtuli ac reliqui. Hodie ad me primas Gedano misit literas M. Iohannes Ravius, vir eximius: qui inter alia benevolentiæ suæ argumenta hoc qvoque addidit: "Qvod illam Didacticæ "tuæ, jam part partem Totius, concernit; fateor eqvidem, "te omnium hactenus cogitata, supra meam ipsius spem, "longè ac verissimo cum judicio excessisse: neque "cogitandi ampliùs restare negotium, sed agendi. Unde "nec aliud et comprecor tibi, et pro meâ circumspecturus "sum, nisi quæ ad operis [Greek: teleíosin], hoc est, "[Greek: érgon] ipsum [Greek: kaì apotélesma] faciunt. "In eo jam omnes nostræ cogitationes vertunt; hoc rei "caput ac summa est. FIDE opus est et PRUDENTIÆ. Fide "in Deum, cujus arbitrio committanus; ut si ipsi jam "[Greek: tò pléroma tou kairou] videatur, gratiam et "successum largiri velit; sin minùs tempestivè etiamnum "habeat, nobis spiritum [Greek: upomoneus] ex alto "emittat. Porrò, si visum ipsi institutum tuum, orandus "est, ut Fidem apud homines conseqvaris. Qvam profectò "tum ita experieris, veluti ipse præstiteris aliis, ac "præstare porrò cogites. Mea Fides jam tibi condicta "est." Hæc Ravius. Qvæ ideò addo: ut videas, me denuò novis stimulis incitari ad pertexendum Didacticales meas lineas. [deletion] Nisi vererer philautiæ aut imprudentiæ censuram: adjicerem plura alia [deletion] [clarissimorum virorum altered] calcaria. Sed abstineo volens sciens. Et nec tempus suppetit: nisi ut valere te tuosque jubeam. Elbingæ
       Tui observantissimus           (22. Aprilis 1648.
                             qvem nôsti.
<left margin, Hartlib: No.12. 22 April 1648./>
[1/33/32B]

<Hartlib: 1648>
     No..12.
          22. April./
                  Clarissimo viro,
                Domino Samueli Hartlibio,
                   amico honorando./
                                   Londinum.
[another hand:]         dd this letter to Mr.
                             Iohn Edwards
[seal]