The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:31 July 1648
Ref:1/33/43A-B
[1/33/43A]

<Hartlib: No. 16. 21/31 Iulj. 1648./>
Salutem et officia. Clarissime et charissime Domine Hartlibi, Veni hiscé diebus Gedanum: ut & in sumptus Typographicos <pro> excudendo meo Elucidario inqvierem; & simul dispicerem; qvantis sumptibus, si huc transportare familiam velim, vivendum hîc fuerit: tum & Elucidarii medietatem jan confectam, (cùm Elbingæ amanuensem idoneum nancisci haud qveam) per studiosum aliqvem <hujus loci> escribi curarem: ut copiam, qvam efflagitasti accipere possis. De expeditione istâ meâ proin paucula habe. Cum Typographo nondum egi: qvia privatis<TRANS SWITCH="3"></TRANS> qvibusdam<TRANS SWITCH="2"></TRANS> aliis<TRANS SWITCH="1"></TRANS> <negotiis> distractus fui; et bis domo abfuit ipse, à me qvæsitus. Fiet id autem hodie, volente Deo. Si qvis alius, Ravius certè, me lacessere et fatigare non desinit: ut qvamprimùm edam; tametsi non perfecta seu absoluta sint omnia. Et jam fidem ipsi feci, me obtemperaturum esse ipsius monitis et desideriis: qvia & [tu?] idem à me reqviris. Itaque forsan brevi habebis Elucidarii medietatem ’ <left margin: ’ typis publicè descriptam;> illam <ipsam> scilicet, qvam proximis navibus ad te hinc <in manuscripto> expediam. Tu modò pro prelo sumptus subministrare, qvod promisisti, ne intermittas. Nam si id intermissurus sis: quomodo satisfaciam typographo? Qvòd sumptus coacervabit in familiam (si huc transferatur) faciendos; unanimiter omnes fatentur, qvingentis Imperialibus ab hinc, ad Pascha usque, mihi opus fore; maximè si alendus sit ammanuensis: qvem jam vocavi, cumque ipso tractare debeo. Spero tamen, centum libras Anglicanas mihi eò usque suffecturas. [deletion] Sanè videntur hi sumptus non exigui: sed si ad commoda, qvæ ex conversatione qvotidianâ cum Franckenbergio, Ravio, Mochingero & aliis, & indubitatò percepturus sum, pro longè pleniùs citiùsque absolvendo Elucidario: malim ego nullatenùs attendendi sunt. Cogito ergò in sancto Dei nomine domicilium meum propediem huc transferre; et tùm editioni Elucidarii primæ partis, tum absolutioni pensorum residuorum, qvantâ potero diligentiâ et dexteritate, vacare. A te autem, mi Hartlibi, expecto, qvos sperare à privatis benefactoribus vestratibus jussisti, subsidia: qvibus qvantocyùs opus habeo. Rogoque ne me deseras. Qvia si citra tuam provocationem fuisset: non auderem tale qvid tentare. Cedet id unò ad citiorem pensorum meorum elaborationem: et compensabitur itaque, si q sumptuum dispendia facienda, celeritate [typorum?]. A Studiosum offendi hîc magno labore aliqvem; qvi tamen non satis eleganter, nec expeditè, nec sine mendis, scribit: & nimium nihilominùs pretium à me exigit; pro philurâ nempe unicâ 12. [groshes?] Polonicos.ÿ <left margin: ÿ sicque summa [excedit?] tres Imperiales ferè. Vah! qvantum pretium!>. Hodie frater tuus alium adhuc <studiosum> mihi adducet: ut eò citiùs describatur Elucidarium illud. Accipes autem illud cum proximis navibus, unà cum centum illis exemplaribus Diatyposeos meæ Didacticæ, & qvibusdam aliis tractatulis; qvos è Franckenbegii & Mochingeri expecto manibus. Tum & prolixam addam epistolam: qvâ non tantùm ad residua illa, qvæ nuperis, 23. Iulii Elbigâ ad te datis, (spero autem, te istas rectè jam à Iohanne Wilmsono- Elbing, Mercatore Amstelodamense, accepisse) pterire angustiâ temporis coòctus fui, uberrimè [respondebo?]: sed et alia recentia qvàm plurima, adjungam; psertim intentionem qvandam meam qvæ Osnabrugi per Dominum Salvium, Legatum Svecicum, Didacticis meis bene cupientem, cum literati orbis insigni emolumento, expediri possit. Interim scias, me et hesternâ vesperâ alterum illum apographum [.arc..?], 16/26 Iunii exaratarum, a Mercatore qvodam Gedanensi ritè accepisse. [Inclusas?] illicò Domino Mochingero (cum qvo coenandum mihi alioquin fuerat) exhibui. Qvi, qvod [mei?] apud hujus loci Proceres [commendorum?] spectat, planè me [distare?] jubet: expertus jam antè ipsorum in similibus negotiis extremam obstinaciam. Id qvod et superiori anno [mox?] mihi enunciavit, cùm idem ab ipso efflagitarem: & confirmat qvoque Ravius, aliique amici: Mercatoriâ fide hîc agitur, juxta illas formulas Contractuum (qvos ita [Iureconsulti?] vocant) innominatorum, Do ut des: Do ut facias. Si quis [ergo?] non illicò redhostiat aliquid, ne obulus à Mammonæ cultoribus sperandus. Spero autem fore; ut tuam, ac Reverendi Domini Duræi provisione, brevi alio in loco sint sortes meæ. Anteque qvòd me junctim Reverendo Domino Hottono prolixâ epistolâ, commendare voluistis, magnas habeo Vobis gratias. Qvia autem dubium est, quid Patronus [deletion] hac in parte sit facturus; & si vel ex voto omnium nostri nobicsum ageret, multum tamen temporis transiturum; meæ autem res subitaneum exigant subsidium: itaque rogo, ut apud vestrates interim pro me quid colligatis, & per cambium ad me remittatis. Ego [enim? altered] jam totus vester sum: nec quicqvam aliud admittam, nisi qvod desideriis vestris satisfacere possit: postqvam ultimam [et?] categoriam tuam resolutionem è nuperis tuis percepi. Rescribas itaque propediem. Ego ad omnia tua, & plura alia, (q paulò ante dixi), anteqvam Elbingam hinc redeam, fusissimè ad te scribam. Hæc raptim tantum, qvomodo in buccam venêre, congessi; stans pede in uno. Valete & salute in Domino qvam diutissimè. Gedani, è musæo Franckenbergiano, 21/31 Iulii 1648.
                            Tui addicitissimus
                                               CK.
[1/33/43B]

               A Monsieur
           Monsieur Samuel Hartliebe
                       a London
             Citò         in Dukes place.
             Citò.
--------------------------------------------------------
    Zu Amsterdam, Herren Iohanni Rulitio,
    Predigen der Hochdeutsche Gemeinde daselbst,
    ein zu antworten; mit [freuen-biett?]; solches ferner
    unbeschwert zu befördern.
                       [Ambstierdam in another hand?]
[above, Hartlib:]    No 16.
                     21/31 Iulj. 1648./
[at rightangles, another hand?:] 151    5
[below, Hartlib:]
                     21/31 Iulj. 1648./