The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:8 August 1648
Ref:1/33/52A-55B
[1/33/52A]

<Hartlib: 8 August 1648./>
No. 19.
Salutem officiosam. Clarissime charissimeque Hartlibi. Non sunt mihi ad manûs Ephemerides Astronomicæ: ut inqviram, qvi sit Mercurii nunc conditio. Esse autem influentiam ipsius fortem, valdèque efficacem; inde patet: qvòd te et me ad literarium commercium intra breviculas hebdomadas adeò [disposuerit?]; ac unqvam antea. Intra medium enim mensem sex aut septem à te accepi, & tu à me qvinque epistolas. Scripsi ego[altered] <qvidem> 23. et 31. Iulii, tum et 5. et 7. Augusti: et hodie postremam superaddo. Utinam sic omnes meæ ad te pervenirent; uti tuæ ad me! Qvod futurum spero. Scias ergò <itaque>: me hodie è manibus fratris tui ultimas tuas, 20/10 Iulii datas, rectè accepisse. Cùm ergò navis Anglicana, cui Elucidarium et centena illa Diatyposeos exemplaria, credideram, adhuc præstò sit: eâdem occasione, includendo meas Mochingerianis, mox respondebo. Berneggerum optimè novi: qvo tempore Argentinam novi. Alebat tunc convictores studiosos: è qvibus aliqvi meorum concivium. Per hos mihi ad ipsum patuit accessus. Ipsius verò Generum (credo, esse Generum) Freiusheimium nondum vidi: nec licebat ante biennium, cùm Holmiæ essem, eIus salutandi gratiâ, Upsaliam (ubi tum agebat) excurrere. Non invideo ipsi invidendam sortem, qvam Holmiæ experitur. Sique Reginam intra trimestre eò usque in Græcanicâ Lingvâ perduxit: dignus omninò tali tantoque præmio est. Qvàm ego superiori anno expetii similem adire functionem; et cum mutis doctoribus in bibliothecâ exqvisitissimâ conversari! ut qvia parum aut nihil eorum legi, excitare latentes ingenioli mei igniculos, ad invenienda compendiosiora compendia, potuissem. Sed non licuit mihi esse tam beato. Reginæ Serenissimæ ardor, qvo ad studia humanitatis abripitur, valdè me solatur: inque spem erigit; fore, ut olim foemina præstet; qvod viri recusarunt, aut neqvierunt, hactenus, Marte <[simul?]> et Arte. Iamque adeò in eo sum: ut propediem ad Dominum Wolzogenium mittam aliqvot Diatyposeos exemplaria; non tantùm pro ipso Patrono generoso, et Reverendissimo D.D. Matthæo; sed et per horum manûs pro ipsâmet illâ Pallade Regiâ: qvando tam gratiosè excipere hæc talia solet. Significabo simul: me Elucidarii partem priorem IamIam typis subditurum: et pro acceptorum beneficiorum redhostimento dedicaturum esse pio Patrono, de bonis literis tam prolixè merito, et bene mereri haud dum desinenti. Qvâ ratione me favori illorum, credo, aliqvo modo insinuabo: ut cùm vos ex Angliâ vestrâ ad eundem hunc scopum unà mecum collimaveritis, tantò certiùs petatis. Sed manebo in terminis illis nuperis: et vos unà mecum hîc manete et subsistite. Nimirum ad Officium Communicativum primariò ac simpliciter me obligabo; secundariò tantùm ad Pensa Didactica, Practica scilicet illa, post editum Elucidarium residua: observatis cæteris qvoque conditionibus, de quibus 23. Iulii scripsi. Ubi nominatim caveram: me nemini, ad reddendas de Didacticis meis rationes, debere esse obligatum. Id qvod probè notes: si fortè me ipsi Reginæ, aut cuicunque alteri Patrono, commendare volueris: ne illi aliud de me expectent, aut exigant olim: qvàm ego præstare in
[1/33/52B]

me suscepturus sim. Evulgato namque Elucidiario censuras primùm, et assensum, Eruditorum expectare habeo: tum et, an eorum aliqvis mihi adesse velit synergus? Summa: Architectum agere, ædificationemque istam dirigere, cupio: de cætero requiro Materiarios, Cæmentarios, Operariosque alios. Hos si habeam; aut haberi posse spes sit: tum determinabo; (neque citiùs id possum) qvomodo res sit aggrediunda. In me solum nunqvam recepi, nec recipiam, tantam expeditionem: qvia non est unius hominis labor: nec unius ingenii solertia et industria huc sufficit. Posses et per Reverendum Dominum Duræum (cui officiosam iterum adscribo salutem) apud Reverendissimum D.D. Matthæum id agere: ut interea exemplar Diatyposeos meæ (de qvâ aliqvot exemplaria Londino ad ipsum forent mittenda) in ipsas Serenissimæ Reginæ manûs deponat; si tantæ maIestatis adspectu dignum videatur opusculum: simulque nunciet; me esse illum ipsum; qvi suæ MaIesti ante biennium, meâ manu consignatas per Comenium exhibui insignes Mariæ illius Cunitiæ dotes. Ita certò Phoebe, aut Phoebus potiùs ille Borealis, illustraturus esset gratiæ suæ radiis umbratiles istas chartas: vitalemque mihi inditurus vigorem, ad residua Elucidarii pensa tantò feliciùs absolvenda. Tametsi non tantam experiar hac vice felicitatem; qvantam Freiusheimius cum panegyrico. Qvod id à vobis reqviram; ideò fit: qvia si vel maximè à Domino Wolzogenio efflagitem; ut Serenissimæ Reginæ exemplar exhibeatur: dubitare tamen debeam; utrum id sit facturus? et si faciat; qvàm inventurus sim gratiam? Utinam tam meam intentionem Regia hæc anima asseqveretur; qvàm Polybii, Epicteti, Taciti! Certus sum: si ipsam humanæ stillicidia sapientiæ ita svaviter afficiunt: divinæ sapientiæ latices; qvos ego in Didacticâ meâ recludere, & per genuinos rivulos animis inducere, annitor; longè maIoribus deliciis [generosum?] Hervinæ pectus inebriaturos esse: cùm influxuri hîc sint in piè siticulosam, sapientiæque huic imbibendæ aptissimam Mentem. Sed qvò dilabor? Age tu, mi Hartlibi, (qvin et tu, Duræe,) qvicqvid rebus nostris convenientissimum Iudicaveritis. Tantùm ne nimium qvid de me, eruditorum infimo, tantæ Divæ polliceamini! ne olim in scenam protractus, spes vestras fortè fallam. Præstat minus serere, & plus arare; minus promittere, et plus præstare: qvàm ampullas proIicere, & sesqvipedalia verba; qvæ postea in risum & sibilum exeant. Imò præstat forsan de his planè tacere; et solummodò Communicativum urgere Officium: usque dum constet; qvid literatus Orbis, viso meo Elucidario, propediem in lucem prodituro, dicturus sit. De Anglicano statu qvàm insperata narras, qvàm mala iterum! Effundat Deus iram suam super gentes, nomen suum ignorantes, nec invocantes! super vos vero, ô Fratres desideratissimi; qvi unà nobiscum idem mysticum Christi corpus constituitis; illucescere sinat gratiosum vultum suum: ut gladii vestri convertantur tandem in ligones! Pleraque Europæ vidi Regna: (citra Iactantiam et adulationem id profiteor:) sed nullum mihi magis arrisit vestro Anglicano. Causam divinare facilè potestis: qvi præstantiam ipsius longam
[1/33/53A]

inhabitatione meliùs, atque ego, perspectam habetis. Qvò ergò delectabilior mihi visus vester Orbis: eò funestiori larvâ mihi nunc obversatur modernus ipsius status. Gravius qvid (qvod et nuper scripsi) metuo Batavis. Avertat tamen Deus omen! Nimis qvàm Mundo dediti sumus: hinc et Mundi fraudibus et iniqvitatibus, dignâ profanitatis nostræ poenâ, Iure merito vexamur. Nec vexationum finis erit; qvicqvid etiam politicissima moliantur ingenia: dum Deo gloriam daturi, schema huIus Mundi abIiciamus, unà cum ethnico Regiminis processu. De Hamburgo qvod qværis; utrum eò cum familiâ, vere proximo passurus sim me transferri: ad id facilis, imò et necessaria, est reponsio. Volo: si tempestivè ad nuperas conditiones mecum pacti fueritis. Mihi enim perinde fuerit: sive hîc, sive Hamburgi, sedes figenda. Paciscamur itaque qvantocyùs: ut rerum nostrarum simus tandem certi! Sed proculdubiò à Niclassio et aliis sollicitaberis: (cum his enim aliqva de Communicativis nostris intentionibus communicavi:) ut Gedanum præferatur Hamburgo: et Hamburgi (si id opus videatur) alium insuper alatis; me hîc relicto. Multis enim nominibus Gedanum præferendum esse arbitrantur: tum et Reformatæ Confessionis qvandam esse habendam rationem hoc in loco. Tuum autem erit: si tale qvid ad te perscribatur, determinare omnia. Sim qvorunque loco: sim modò, CHRISTE, tuus! Sed necesse est; (qvod denuò repeto:) ut propediem mecum agatis. Labitur enim tempus opinione citiùs, in tantâ locorum distantiâ. Socinianorum nova colonia olim singulare qvid parturiet. Incidit, cùm hæc legerem, Paracelsi vaticinium istius sensûs: Der Türck würde dermal-eimist, unter des Antichristes wütten und toben, der Christenheit bester schutz seyn. Mihi qvondam negotium fuit cum ipsorum qvibusdam antesignanis, præsertim Iohanne Coellio, et Ioachimo Stegmanno: à qvibus, invitus etiam, plurimas accepi epistolas. Sed me talem erga ipsorum dogmata gessi: ut Stegmannus ipsemet (qvod ex adIectâ chartâ, <left margin: opportunè Iam psente vi>debis) oppugnatæ eorundem heterodoxiæ expressum testimonium dederit. Qvin et in Rectorem Scholæ Racocianæ, annis ab hinc septendecim, dehinc Claudiopolitanæ, salvâ fidei meæ professione, ab ipsis expetitus fui. Sed nolui ego infirmioribus esse scandalo: et oblatas sportas recusari. Qvòd schedulam istam Stegmannianam ad te mitto: non fit ullius arrogantiæ causâ: (haberem enim alias splendidiores, qvas mittere possem: si id boni paterentur mores:) sed ut ne suspiceris; me istorum hominum pactibus, à qvibus toto animo abhorreo, esse addictum. Aliorum enim fato didici: qvòd si qvis cum Socinianis agat, illicò pro ipsorum complice habeatur. Tam nimirum præcipites sunt hac in parte plerumque suspiciones. Per Consiliarium illum Brandenburgicum fideliter expediam: qvod nomine Reverendissimi Domini ArchiEpiscopi Vsheri (cuIus nomen mihi Iamdudum innotuit; utinam et meum ipsi, bonisque omnibus!) mihi commisisti. Verùm non ita citò responsum expectandum: cùm ignotum sit; ubi hæreat Rittangelius. De Dictionario illo Germanico sic statuo: dum meliora brevi (spero enim) occurrant. Cùm dialectus [Misnica? altered] omnibus Germaniæ provin-
[1/33/53B]

ciis sit notissima: (hâc qvippe Biblia, aliique sacri et profani libri, Germanicè conscripta: hâc Conciones ad populum in omni Germaniâ habentur: huIus vsus est in omnium Principum Cancellariis, scholis, Typographéis, &c:) ego hanc seqvar; cæterisque præferam, volente Deo, in Gradibus meis Verbalibus. Et de Nominibus qvidem Appellativis, hoc est, Substantivis et AdIectivis, (uti vulgò audiunt) & ipsâ syntaxi ac Phraseologiâ, nullum est dubium: qvin sic commodissimè omnium procedere possit dialectus Misnica; eamque intellecturæ sint omnes provinciæ Germaniæ: sed de Propriis rerum <et actionum passionumque> tam naturalium, qvàm artificialium, nominibus alia est ratio. Hîc enim non qvælibet tantùm provincia, sed et qvælibet ferè civitas, in partes abit; id est, eIusdem rei diversas agnoscit appellationes: ut impossibile fit; unicâ nomenclatione (sive Misnicâ, sive aliâ,) omnibus satisfacere. Qvid ergò hîc agendum? Si nova aliqva onomatothesia introducatur: verendum est, ne nemo illam recipiat: aut si recipiat, haud tamen intelligant homines, qvid eâ velimus; qvia scilicet nullibi talis aliqva vox innotuit ipsis unqvam: aut si intellectas has voces ab ipsis cupiamus; docendi eas primùm forent. Qvod num admissuri sint tot capitum heteorcliti sensûs; non sine causâ dubito: utut id utilissimum fore prævideam. Sique procedere debeat: optârim, ut eIusmodi voces (tametsi technicas; et per se nihil significantes; imò qvoad Derivationem, Compositionem, et Flexionem, prorsùs steriles) hiscé rebus architectaremur: qvarum singulæ literæ et syllabæ, et utrarumque istarum ambitus, realem aliqvam illius rei affectionem denotarent: ut sic eâdem operâ et res qvælibet appellari; et eIus in Universi serie Classis illicò constare; qvin et omnimoda ipsius indoles, nolis aliud qvid agentibus<TRANS SWITCH="2"></TRANS> qvasi<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, innotescere possit. Qvæ Onomatopæia non esset evanida ac mortua, sed vivida. Qvid velim: nôris ex discursu illo meo: qvem de novâ aliqvâ Lingvâ ingeniosè, compendiosè, & fructuosè excognitandâ olim ad te misi. Qvòd si una aliqva vetustarum Nomenclationum retinendam putes, abolendasque cæteras: qvis hîc credet alteri? Qvælibet provincia suam præferet dialectum, scio. Aut ergò omnes illæ receptæ dialecti eâdem perpetuâ Tabulâ parallelè tradendæ fuerint, multo legentium discentiumque incommodo: aut reliqvæ dialecti efficaci aliqvâ Svadâ demulcendæ: ut suo & communi bono tantisper, in hisce Propriis Nominibus, Misniacam dialectum, pensiculatis insuper rationibus paulò antè allegatis, pravalere sinant: & se eidem eatenus accommodent; salvâ in cæteris cuIusvis dialecti præstantiâ et usu. Utque qvælibet provincia sciat: qvid domi suæ qvævis eIusmodi vocula Misnica valeat[altered]: appingendæ forent Picturæ rerum appellatarum: ut sic qvæque provincia rem qvamlibet legat et exprimat suâ dialecto: aut lndecula aliqva conficienda ordine Alphabetico: qvæ cuivis voculæ Misnicæ apponat vocem Latinam: ut ita hanc domi qværat qvævis provincia in Lexico suo Latino-Vernaculo; & intentionem nostram adseqvatur. Qvomodocunque autem
[1/33/54A]

procedatur; res plena (ab initio præsertim) tricarum, difficultatum, & tantùm non desperationum. E qvo tamen labyrintho exitum tandem invenire dabit Deus: cùm labor accedet improbus, & profundior meditatio. Hæc enim obiter tantùm à me pensiculata sunt, in peregrino Musæo. De difficili meâ auditione sic habe: eam non esse multò intensiorem, qvàm erat olim Bregæ, tui condiscipulatûs tempore: talem scilicet, qvalem expectus es [deletion] in D.D. Vechnero; si expertus es. Eqvidem valdè mihi molestum est; procul distantium sermones, sonesque alios exiliores, articulatè non percipere: nihil tamen impedit; qvò minùs propiorum verba adseqvar: modò non nimis hi mussitent. Cùm ante biennium Lubecâ in Sveciam transfretarem; tribusque septimanis continuis navi, saburrâ madidiore gravatæ, incubarem: tam fuit à vaporibus illis caput meum oppletum: ut Holmiam veniens, tantam auditûs gravitatem expertus fuerim; atque aliàs nunqvam. Domum verò reversus, et sicciore aëre per unum et alterum diem usus, illicò ad pristinum redii. Abhorreo ego naturâ à medicinis omnibus: (qvod non immeritò mireris in homine Medico:) et hinc, præter unum & alterum Cerebri Evacuatorium, idque insipidum et inodorum, nihil unqvam adhibui. Utut senserim levari tantillùm [Greek: barukóäan for barunóäan?]. Lunæ Essentiam, seu Tincturam, curavi bis aliunde adferri: à cuIus usu vix abhorruissem; nisi bis, latorum incuriâ, confracta vitra, & liqvor omnis profusus. Sed hoc ipsum corporis impedimentum, Deo singulariter ita providente, in animæ mihi cessit præsidium. Qvo enim tempore Viennæ forensibus negotiis detinebar: multoties à magnis viris, bonam præ se intentionem ferentibus, ad splendida Officia; subque istorum larvâ et prætextu, ad apostasiam, allectus: & ne qvid launtissimis spebus deësset, commissionibus qvoque Cæsareis adhibitus: tandemque, sollicitante pro meis meritis Cæsaream aliqvam gratiam celeberrimo illo barone, Michaële Sendivogio, (cuIusâqvoque negotia ibi gesseram,) Comitivâ Palatinali mense MaIo 1633. nobilitatus fui. Sed ego diaboli agnoscens ungues et pedicas, nullum aliud efficacius scutum ignitis ipsius tebis obvertere potui, atque difficilem auditionem. Qvod tametsi ab ipsis variè oppugnatum fuerit; expugnari tamen haud potui: ipsisque mundanam gloriam ac divitias, unà cum Comitivæ diplomate, reliqvi. Dehinc, cùm Reichsteinensibus metallifodinis præessem: aliqvoties à militiæ Cæsareæ Capitibus visendarum fodinarum causâ eò subinde adventantibus, ad militiæ non obscura [munia?], oblato officio Commissarii, Auditoris Generalis, [aliique?] lacessitus fui: sed una [Greek: barukóia for barunóia?] retinuit me intra cancellos: nec participare permisit de Babylonicis istis iniqvitatibus. Cùmque sic difficilem auditionem multis mihi nominibus (taceo enim nunc cætera istius dispendii compendia) salutarem expertus fuerim: non adeò sollicitus fui de eâ tollendâ vel minuendâ: sed pro divinæ gratiæ indubitato indicio, non sine solatio, eam agnovi. Si tamen, ut Communicationibus futuris expeditiùs defungar, a me tollere eam velit DOMINUS: qvàm exultaturus sit spiritus meus! Comenius pridianâ vesperâ huc venerat: hodieque cum omni familiâ hinc dis-
[1/33/54B]

cessit Lesnam, me insalutato me, & plerisque cæteris amicis. Non per integrum biduum hic substitit. Cur adeò festinârit, & me sic præterierit [altered?]; (cùm tamen, ne fortè in itinere <reditu> Elbingano præsentiâ ipsius frustrarer, eIus causâ per aliqvot dies manserim) Deus novit. Forsan malè ipsum habet: qvòd ego Elucidarii editione antevertere ipsum cupiam, aut cogar potiùs. Si Elbingæ non valedixit uxori meæ: (ibi enim festinare adeò non debebat,) certum id simultatis & æmulationis, in actum prorumpentis, est indicium. Deus fortunet iter ipsius: et absolvere qvantocyùs det pensa Didactica! Audio, ipsum in Grossio, Bibliopolâ Lipsiensi, spem ponere: qvasi vel editurus sit ipse Comeniana, vel sumptûs subministraturus pro prelo Lesnensi. Id qvod ipsemet ad Dominum Mochingerum dixerat. Sed gravatis adeò à milite præsidiario Lipsiensibus, nescio, an tantum possit Grossius. Docebit id dies. Figulus hîc manere cogitat: & circumspicere conditionem aliqvam. Expetit autem functionem aliqvam ecclesiasticam; aut cum generosis adolescentibus apodemicam. Svasi: ad Hottonum, vel te, vel Durium, sese recipiat potiùs. Samuel ille Schort, vir Anglus, & vestratium hîc Exercitor, posset [deletion] literas dehinc ad me Gedanum mittendas, & ad te hinc remittendas, compendiosiùs curare: ne opus sit Amstelodami ipsos priùs deponere. Certò enim domicilium meum Elbingâ huc tansferam: & cras eò reditum parabo, pro meis huc adducendis. Posthac ergò Gedanum tuas diriges ad fratrem tuum, vel alium amicum: qui eas fratri vel mihi exhibeat. Non procul à Niclassio et fratre tuo habitabo: quod novit uterque. Obtinui habitationem, ad Pascha usque, gratuitam, à Refomato qvodam; mediante, et commendante labores meos, Ravio. Tentabo: utrum & lignorum aliquid sim obtenturus. Sed qvia id incertum est: noli in hac arundine Ægyptiacâ confidere: sed subveni qvantocyùs subsidio; qvod amicè obtulisti. Fac etiam mihi, optimoque Franckenbergio copiam binorum exemplarium libelli illius, nuper in Bataviâ excusi: cui titulus est, Historia persecutionum Ecclesiæ Bohemicæ. Vidi enim hunc apud fratrem tuum: qvi se à te accepisse eum renunciabat. Hîc inqvisivi in omnibus bibliopoliis: sed nullibi prostat venalis. Alstedii filium (Ludovicum credo) vobiscum esse refert frater tuus. Qvære ex ipso: utrum reminisci possit: qvòd ego Anno Christi 1635. aliqvoties in ædibus et convictu parentis ipsius fuerim? et saluta adolescentem! Exhortor ipsum: ut optimi parentis laudata premat vestigia. De cætero vale. Gedani, 8. Augusti 1648.
                          Tui addictissimus
                                               Kinnerus.
[1/33/55A]

Ioachimus Stegmannus ad [....sum?] N. Koniecium.
Alterum, te cum excellentissimo Dn. D. Cypriano Kinnero in exteras regiones abiturum. Non potui ergò facere, qvin de hoc posteriore tibi gratularer. Ingenium [eunti?] tibi eIusmodi est, qvod ad optima qvævis contendit. Et nunc nactus es ducem eIusmodi, qvi cùm ob singularem animi probitatem, tum ob eximiam [deletion] eruditionem, tum denique ob variorum locorum, hominumque celeberrimorum notitiam, non potest non ad ipsam virtutum arcem tibi facem prælucere. Qvod enim ad probitatem attinet, paucos ego vidi ex vestræ religionis hominibus illi similes. Eruditio in ipso summa est. Nam non tantùm medicæ arti operam dedit, in qva supremum etiam gradum superavit: sed et Logicæ, Rhetoricæ, Philosophiæque universæ est scientissimus. Iurisprudentiæ satis gnarus. In Theologicis verò ita versatus: ut adversus me non tantùm abundè testatus sit, vestræ se addictum esse sententiæ; sed et ita eam defenderit, ut paucos ex Theologis id melius facere posse existimem. Nec mirum. Peragravit enim non Germaniam tantùm nostram; sed et Belgium, Galliam, Angliam, Italiamque, et viros undiqvaque doctissimos adiit. Isto ergò duce, mi Konieci, ut strenuè pergas, neque te ab instituto dimoveri patiaris, te hortor et moneo. Existimo autem te satis antea cognovisse, me optimè tibi cupere. Ipseque adeò animadvertis, qvantum in dextrâ peregrinatione situm sit. [flourish].
                      1631. mense Decembri.[squiggle]
NB. Non successit autem ista apodemia: quia eodem tempore à barone [Sendivogio?], & Comite qvodam Gaschinio expetebar ad forensia, in aulâ Cæsareâ pertractanda. His itaque locavi operam meam, missâ alterâ illâ functione.
[1/33/55B]

                    A Monsieur
                    Monsieur Samuel Hartlib [squiggle]
                       a London
                            in Dukes-place.
                    Citò.
                    Citò.
<H: No. 19. 8 Aug.>
              1648./