The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:20 August 1648
Ref:1/33/56A-58B: 57A, 58B BLANK
[1/33/56A]

   <H: No [MS torn]                      20 Aug.>
Salutem officiosam. Heri binas iterum tuas, à 7. et 14/24 Iulii, quas D. Massa terrestri itinere huc destinârat, rectè accepi. Iamque adeò nihil tuarum, ad 24. usque Iulii, desidero. Spero, tibi vicissim meas à 23. et 31. Iulii, tum et à 5.7. et 8. Augusti, terrâ marique ad te expeditas, exhibitas fuisse. Ad has enim omnes responsum tuum etiamnum præstolor. Proximâ septimanâ emigrabo Gedanum cum omni familiâ: id qvod nuper etiam tibi significavi. Posthac ergò nihil amplius Elbingam ad me destinabis; sed rectà Gedanum, ad fratrem tantisper tuum: dum de aliâ viâ paciscamur. Si autem cambium Elbingam ad Henricum Loitzium destinare volueris: bene se habebit. Sic enim eodem compendio ad me perveniet. Mitte autem (iterum precor) qvantocyus subsidii aliqvid. Qvia nunc nihil aliud agam; nisi ut vobis complaceam. Nec obliviscere mecum pacisci in futurum: ut tempestivè sciam, qvid de me futurum sit: sique spes vestræ de me promovendo fortè decollent, ipsemet mihi providere possim. Intra triduum scribam ad Dominum Oberbeqvium: per qvem id, qvod Reverendissimus Dominus Vsserius à Rittangelio scire expedit, probè curabo. De Terrâ illâ philosophicâ nunc nihil mitto processum: qvia vixdum Gedano redii; nec describere licuit. Mittam ergò aliàs. Dominus Comenius, ante suum hinc discessum, bis convenerat uxorem meam; mihi per ipsam valedicens: ejusque nomine me heri, Gedano reversum, tertiâ vice salutavit Pastor noster Polonicus: eandem repetens valedictionem; simulque de amnestiâ simultatum, sub divortium nostrum superiori anno exortarum, monens. Utinam Gedani me ipsum convenisset; aut sui videndi et alloqvendi copiam fecisset! Erat enim in Didacticis qvædam monendus, Elucidarii mei gratiâ. Memorabile est, nec parum me inqvietat: qvòd in primâ illâ visitatione, auscultante Domino Figulo, (hic enim [unà?] accesserat,) uxorem meam obtestatus sit Dominus Comenius, et per eam meipsum, summis precibus: velim à Didacticis istis laboribus abstinere, et ad functionem redire ordinariam. Nihil enim successuum exinde sperandum esse, suo me doceri exemplo: qvi totius ferè Orbis factus sit eapropter ludibrium. Idem ipsum qvoque ad D. Syndicum nostrum, mihi (qvod sciebat) qvotidianâ conversatione familiarissimum, dixerat: rogaveratque; ut me, Gedano reducem, ab ulteriori Pensorum didacticorum prosecutione, qvibus posset modis, dehortaretur. Id qvod magno cum stupore heri ab ipso accepi. Qvàm verò hîc à se ipso abit bonus Comenius, & à suis illis monitis; qvibus me tum 18. Decembris 1646. tum 8. Octobris 1647. tum pluribus vicibus aliis, ad strenuè subeundum istas operas, <ex>stimulârat! Qvæ 18. Decembris scripserat, verbatenùs [deletion] <en> mitto: qvæ 8. Octobris, jam antea legisti ex ipso Comeniano autographo, nuper ad te misso: ubi expressè paciscitur; ut sanctâ qvâdam æmulatione sua qvisque maturare festinet, in commune juventutis bonum, præmium recepturus à Deo. Nunc alios, qvos scilicet multum apud me posse novit, aliter subornat: ut aliam mihi svadeant mentem. Qvid sibi hoc velit; haud capio. Davus qvippe sum, non Oedipus. Putat non nemo: optimum Comenium, sub meæ existimationis prætextu, propriæ metuere famæ: ac si nempe luminibus suis isthæc mea, tanto applausu ubivis excepta, officere possint. An id ita sit: novit Deus. Ego in mitiorem partem eatenus interpretabor. Sed cur adeò sine causâ mihi metuit; ubi metuendum est nihil? Vidit eqvidem è Diatyposeos præfatiunculâ: me omnia censuris Eruditorum subjecta cupere: ut sive approbaturi sint mea, sive improbaturi, mihi perinde futurum sit: adeoque (ut ipsa habent formalia) ipsorum censuris stare, ac cadere, imò et perire debere, prout merebuntur, hæc omnia.
[1/33/56B]

Nec me ulteriùs qvicqvam in hiscé tentaturum esse. [? MS torn] priùs, operæ id pretium [futurum? MS torn] esse, piè eruditiorum virorum constet suffragiis. Qvomodocunque ergò eruditorum ceciderit calculus, in salvo tamen ero; hisce protestationibus, tanqvam clypeo, satis præmunitus. Et si vel maximè velim de tabulâ subtrahere manum: neqvaqvam id mihi licet, re non ampliùs integrâ. Non enim privatim duntaxat amicis qvàm pluribus; (inter qvos tu ipse qvoque familiam, imò agmen, ducis;) sed et publicè, in frontispicio scilicet Diatyposeos divulgatæ, spem feci; et jam qvoque cum typographo ferè transactum: me velle qvantocyùs Elucidarium edere. Qvâ ergò fronte revocare tot promissa ausim? Gratulari sibi potiùs debeat Comenius: ut qvia per sexennium istud, ex ipsius Elbinganâ officinâ nihil Didacticorum prodiit; & ipse tandem cum omnibus suis Pensis sese hinc subduxit; ego tamen qvid edam: et avidis inqvisitoribus aliqvid objiciendo, ipsius simul vindicem existimationem. Utinam tale qvid haud movisset! Nam insigniter mihi cerebrum movit, aliis cæteroqvin motibus nimis distractum. De Grossio illo, bibliopolâ Lipsiensi, cujus impensis nunc publicari debent Comeniana, hæc nuper accepi à nostro Figulo: obtulisse ipsum Comenio, præter sumptûs typographicos, pro [deletion] <singulis> philuris[altered] Ducatos[altered]<TRANS SWITCH="2"></TRANS> singulos<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, sive florenos Hungaricos, pro laborum redhostimento. Nosti autem è Comeniano illo autographo: ipsum mihi spem omnem obtinendi alicujus præmii præscidisse: imò id sordidum vocasse lucrum; qvod ob monopoliorum metum, conscientiæ causâ, captare nollet. Sic ego delusus, societate emotus fui: ut ne qvartam honorarii partem, vigore pactorum, particparem. Participaturus autem hîc fuissem 75. circiter Ducatos, sive 150. Imperiales, insigni rerum mearum solatio. Excrescent namque Opuscula ad trecentas philuras, et ulteriùs. Iam qvia et Lesnæ, non inspectante Grossio, hæc excudentur à typographo, fraternitati Bohemicæ addicto: proculdubiò centena aliqvot exemplaria exiguo sumptu pro se qvoque obtinebit Comenius: è qvorum inter Summates et amicos distributione, non exigua conqviret subsidia: à qvibus ego similiter excludar. Tandem et ad Patronum ipsum Dedicatio istituetur, ipsius solius nomine: unde ad ipsum ulteriùs redundabit sine dubio honorarium lautum. Vides, mi Hartlibi, qvid mihi fiat! qvi omne uxoris meæ patrimonium, unà cum sudore meo, huc conferre paratus eram! et qvàm nostra qramus potiùs, qvàm publica! Non ergo sine causâ me insalutato discesisse videtur Comenius. Si enim me compellasset; nec mentionem Grossiani honorarii ad me fecisset: debuisset olim exprobrationem à me expectare. Ergò satius duxit, me non compellare: qvàm sic arcanorum suorum, aut honorarii potiùs mecum pacti, facere participem. Sed tu tamen tibi ista in aurem habeas: ne id Domino Comenio cedat in præjudicium. Aliunde enim mihi (tam indubitata mihi est [Greek: plerophoría]) à Deo providebitur; sive per tuas, sive per aliús alicujus, manûs. Videt enim Deus, & judicabit. Bina illa Comeniana autographa nondum remisit Dominus Hottonus. Qvæso moneas ipsum: monstresque occasionem remittendi, sive per Massam, sive per Wilmsonium. De cætero bene vale, cum omnibus tuis, mihique inprimis charissimo Domino Duræo: qvos omnes officiosè et peramanter salutatos cupio, Elbingæ, 20. Augusti 1648.
                    Tui sincerâ fide addictissimus
                                       Cyprianus Kinnerus D.
[1/33/57B]

                   A Monsieur
                    Monsieur samuel
                        Hartlib/
                        a London
                        in Dukes-place.
            Citò.
            Citò.
[another hand:]           [8 d?]
[top right, Hartlib:]       No. 20. 20 Aug.
                                 1648./
[centre, inverted:]    135
                    [squiggles?]
[seal]