The Hartlib Papers

Title:Copy Letter, In Scribal Hand, Comenius To Cyprian Kinner, In Latin
Dating:18 December 1646
Ref:1/33/58A-B: 58B BLANK
[1/33/58A]

[Kinner:] Comenii epistola ad me, de dato 18 Decembris 1646.
Salutem. Rectè fecisti, [scribe:] qvòd cogitationes tuas Didacticas, in chartas plures diffundi coeptas, in compendium redegisti: Meliùs Te intelligo ac unqvam: fateorque illa sic non irrationabiliter cogitari, tametsi à methodo meâ in tantum recedant, ut qvasi contrariâ viâ iri svadeant. Nam ubi ego desino, ibi Tu incipis[altered]: in Rerum ipsarum, semotis libris, contemplatione./ [Kinner:] Et paulò pòst. Redeo ad Tua. [scribe:] Expendimus accuratè delineatam scitè sic à Te Didacticam Tuam: reperimusque[altered], Primùm, periculosum esse nobis in tantâ temporis angustiâ, qvâ premimur, [in?] tantam cogitationum amplitudinem effundi: agendum esse potius, adeoque unicé, hoc unum, ad qvod hoc anno agendum, sepositis aliis, Deo et Patrono fidem obstrinximus, Latinæ Linguæ luci [adornandâ?] Methodo.
2 Qvia tamen Didactica Tua plausibilitatis habet aliqvid, adeòque multùm, nec nobis tamen eam seqvi nisi destruere velimus structa jam omnia, integrum est: Placet, ut Syntagmati Consultationum, de emendandâ Linguarum Methodo, inseratur, totidem qvot eam concepisti Verbis. Ut et Tuæ in genus humanum propensæ voluntatis plenum exstet, ad posteritatem, testimonium: et Tibi Tuo jure in Tua uti plena semper sit potestas. Continuando nimirum illa, et perficiendo, qvæ neque antehac perfici temporum iniqvitas permisit, neque jam Spatij, qvô arctamur[altered], angustia permittit. Continuare inqvam Tua Tibi ut liceat qvando libebit, et Deus meliora reduxerit tempora. Es enim Tuæ spontis, constituere Tibi vel hoc unum vitæ [Greek: érgon], in manu Tuâ est: cùm me vocatio mea alibi alligatum constringat. Et habes ante Te, humanitùs loqvendo, plures vitæ annos, et judicii maturescentis [Greek: akrièn]: qvæ. apud me in descensu sunt. In summa. Tibi Tuis vacare licebit, si libebit: mihi vela contrahenda sunt, festinandumque ad portum.