The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:27 August 1648
Ref:1/33/59A-B
Notes:Copy extracts at 1/36/7, and British Library, Sloane MSS 649, fols. 20A-21B
[1/33/59A]

Salutem et Officia. Hodie demum Gedano discedam, Hartlibi[altered] charissime. Nam et nautæ et venti inconstantia iter hucusque remorata est. Placuit ergò breviculas istas lineas ad te destinare: ut tibi innotescat; me ante octiduum ad te scripsisse prolixiùs. Qvod tu sine dubio hactenus legisti. Desideravi ante aliqvot septimanas, (23. Iulii, ni fallor,) Consiliorum vestrorum Communicativorum, Parlamento exhibendorum, fieri conscius; non sine gravi causâ. Utinam id ita eveniat; aut potiùs vobiscum præsentibus communicare cogitata liceat: simulac Elucidarium meum typis descriptum fuerit! Forsan modum invenire liceret compendiosum, plausibilem, minùsque sumptuosum: ut si Communicatio ob nondum firmatam apud vos pacem, non ita citò sperari possit; Scholarumque reformatio, ob nondum adornatos Libellos Didacticos, nec obtentas undecunque Eruditorum suffragantes Censuras, spe lentiùs procedat: Oeconomicus tamen Status, qvi cæterorum Statuum omnium basis est, tantisper ad salutares regulas reformetur. Qvo reformato, non tantùm scholasticæ reformationi major conciliabitur fides et aditus: sed et successus exinde sperabitur minus præpeditus, tam pro Scholis, qvàm pro utraque (Fori et chori) politiâ, et [ipso? MS faint] Communicativo dehinc Officio. Si enim sint; qvi domi vivant exemplariter, bonoque sub ordine, evidenti rei domesticæ ac publicæ bono: tantò libentiùs liberos suos subdent nostræ disciplinæ, ad commune illud bonum perpetuandum, magisque longè felicitandum, tendenti. Et qvia ad Oeconomici Statûs reformationem auctoritate Magistratûs opus: vestrique Proceres non invitas huc commodaturi sunt[altered] aures et manûs: nullibi amplior, qvàm apud vos, hujus scopi adipiscendi apparet occasio. Sique id à vobis primùm fieret: magnam inde laudem essetis reportaturi: vestroque exemplo, feliciter successuro, ad æmulationem exstimulaturi Nationes alias. Nisi mihi jamjam navis foret conscendenda; meaque me revocaret modestia: adderem in hanc rem plura. Sed id aliàs: postqvam vestras priùs cognovero intentiones. Intendi isthæc breviculè in Elucidario, (cujus jam copiam à me accepisti,) sub finem Commentationis ad Pietatem. Si ergò vacat: lege istius commentarii clausulam; incipiendo ibi: Etiam de adultis, magno suo suorumque bono ad frugem revocandis.\ Iurârim: si in actum deducantur istæ intentiones: (id qvod facili negotio fieri posset; bona si sua nôrint homines:) tales tantosque inde in publicum, hoc est, omnes ac singulos, publicè redundaturos esse effectûs: qvi cum decantatis<TRANS SWITCH="2"></TRANS> hyperbolicè<TRANS SWITCH="1"></TRANS> Lapidis philosophici viribus, privatim ferè tantùm huic aut illi utilibus, certaturi sint: omnesque iniqvitates, lites, et bella, ultrò tandem cessatura: hacque ratione verè Aureum (si qvod [restat? blot] Seculum, non extraordinariis, sed ordinariis, mediis, suboriri Mundo posse. O qvàm felix bellorum foret catastrophe: si in hac boni Ordinis ideâ et praxi coòlescere nos sineret misericordissimus Pacis author! Huic te, tuos, vos omnes, commendo. Vale. Elbingæ, 17/27. Augusti 1648.
Tui addictissimus
Praga à Svecis occupata, &
indicibilis ibi præda reperta.        Cyprianus Kinnerus.
Qvàm vereor; ne id denuò Comeniana moretur Pensa! Ille enim ibi magis, qvàm hîc, occupabitur: si rectè novi hominis indolem et consilia.
[1/33/59B]

                  A Monsieur
                Monsieur Samuel Hartlib\
                        a
                         London
                         in Dukes-place.
             Citò. ò [post marks?: 8 squiggle]
[top, Hartlib:]
  No 21[altered from 20].            No. 20. 21.
17/27 Aug. 1648./.                   17/27 Aug. 1648./
[another hand, inverted:] 128
                         [cyphers?]
[seal]