Title: | Letter, Zbigniew Gorajski To Hartlib, In Latin |
---|---|
Dating: | 5 August 1648 |
Ref: | 1/33/64A-B |
[1/33/64A]
Excellentissime Clarissimeque Domine Doctor./
Eruditionem vitæ humanæ veram esse animam, nemo negaverit, nisi qvi Solem mundi oculum illustrare omnia, non concesserit. Qvod me cùm non fugiat, et literaturam et literatos singulari proseqvor honore, præsertimque istos, qvi longum illud in tam angustis vitæ limitibus, ad Palatium Palladis[altered] iter ingressis commodum monstrant inter tot semitas viæ Compendium. Qvorum è numero ut[altered] Excellentiam Vestram lubens meritòque censeam, facit insignis ille atque mihi gratissimus ingenij Iudiciique Excellentiæ [Tuæ?] foetus, ab eâdem missus mihi inscriptusque. Is ex clavâ Herculem ostendendo apud me non parvum plenioris elucidationis videndæ legendæque excivit desiderium. Qvinimò de ipsiusmet Excellentiæ Tuæ tempore futuræ Electionis methodo fusiùs differendi votum. Qvâ de re pluribus cum Nobilissimo Viro Domino Ioònne ab Hoverbeck, Serenissimi[altered] Electoris Brandenburgici Consiliario conferendi mihi fuit occasio; qvi etiam rogatu meo desiderium meum Excellentiæ Tuæ notum faciet. Interim Excellentiam Tuam bene valere et felicier rerum suarum successu gaudere opto. Varsaviæ, 5 Augusti, Anno 1648.
Excellentiæ Tuæ
amicus benevolentissimus
Zbÿgneus Goraiski de Gorai,
Castellanus Chelmensis. [flourish]
[1/33/64B]
A Monsieur
Monsr. Samuel Hartlib/
a
London
in Dukes-place.
Citò
itissimè.
[seal]