The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:9 October 1648
Ref:1/33/65A-B
[1/33/65A]

<Hartlib: No.24. 9 Octob.>
                 1648./
                    SALUTEM.
Amicissime Domine Hartlibi,
Qvod toto hoc mense semel tantùm (undecimâ scilicet Septembris) ad te scripserim: factum ob seqviorem meam valetudinem. Rerum enim nostrarum summus moderator et arbiter paulò pòst subitaneâ febri, gravibus comitatâ symptomatis, me corripuit: inque febrili grabato ultra duodecim dies detinuit. Ante pauculos demum dies è lectulo surrexi; nondum tamen integrè restitutus. Cerebri qvippe vires immane qvantum dejectas experior; non sine insigni capitis totius lassitudine ac dolore. Id qvod nimiis tribuo lucubrationibus, toto triennio pertinaciter continuatis. Ante biduum è manu Domini Francisci Sandersoni, Anglicani nostratis, accepi fasciculum à te missum: cui præter epistolam autographam <à> 30. Augusti, et copiam aliús epistolæ 18. Augusti exaratæ, inerant tractatuli complures, nondum à me perlecti. Respondebo futurâ septimanâ ad hæc omnia. Nunc nondum aptus sum ad tractanda seria. Qvamprimum enim aliqvid profundiùs mecum meditor, aut diutulè librum inspecto, aut scribere occipio aliqvid: illicò capitis dolores exacerbantur. Debeo ergò confortare cerebrum: cujus, propter salarii exiguitatem, hactenus exiguam habere curam potui, toto isto triennio ne semel unicâ ipsum confortaturâ medicinâ usus. Magno me solatio affecisti; et sentio exinde vires collapsas evidenter instaurari: qvando propediem subsidia certò missurum polliceris. Fiat ita: et retribuat DOMINUS benefactoribus centuplum! Figulus noster 25. Septembris Lesnam secutus est castra Comeniana, eò evoratus à Comenio. Qvinque philuras initiales Methodi Lingvarum. novissimæ, primitias typorum Lesnensium, Autor nuper misit in Sveciam ad Patronum, et ad Ecclesiarum nostratium aliqvot Antistes. Mihi nihil misit, nec mittet forsan; tametsi ita pepigerimus. Nec tibi, puto, qvid inde cedet. Neque tam beato mihi esse licet: ut à nostratibus obtinere tantillum, inspectareque, chartulas illas possim. De cambio, et literis dehinc ad nos invicem mittendis, hoc monere placet: non videri mihi incongruum; si rectà Londino ad Dominum Franciscum Sandersonum huc destinentur; eâdemque viâ ad te redeant. Si enim cum Wilmsonio Amstelodamensi ageretur; satis quidem tuta inde speranda, sed minùs compendiosa, expeditio. Deberent enim [lite? holein MS] Londino Amstelodamum, inde per Gedanum Elbingam, tandem Gedanum, ad me tendere, [per hole in MS] easdem ambages ad te redire. Cogita ergò, et delibera, et conclude, quid factu optimum. Scriberem plura: sed vetat corporis animique lassitudo. Bene vale, cum dilectâ tibi familiâ, et mihi singulariter charo Domino Duræo, qvos omnes ex animo saluto. Gedani, 9. Octobris 1648.
                      Tui observantissimus
                                             Kinnerus.
[1/33/65B]

               A Monsieur
               Monsieur Samuel Hartlib/
                        a London
                         in Dukes-place.
               Citò
                itissimè.
[seal]