The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:16 October 1648
Ref:1/33/66A-B
[1/33/66A]

<Hartlib: No.25. 16 Octob.>
              1648./
               Salutem à fonte Salutis!
Ista schedula, mi HARTLIBI, ante octiduum scripta, præter spem hucusqve mecum mansit: qvia Sandersonius, qvi suis eam includere debebat, circa hemerodromi discessum à me domi haud repertus. Mitto igitur hodie: ut compensem diuturnam moram. Accepi etiam, duodecimâ hujus, epistolam autographam, 18 Augusti à te scriptam: cujus copia jam superiori septimanâ per naves ad me allata. Vides ergò, nil tuarum periisse. Utinam et meæ sic tibi sint redditæ omnes! Intra triduum hinc solvent naves Anglicanæ. Qvæ qvia citiùs ad vos perventuræ creduntur, qvàm isthoc epistolium: itaque cum illis mittam responsionem ad binas illas tuas sat prolixam, unà cum Dethardingi Tractatu AntAgricolano. Tum et à Mochingero, Franckenbergio, et fratre tuo, accipies literas, jam mecum depositas. Qvod pauculis hiscé in antecessum (si qvidem antecesserit hæc epistola) te monere volui. De cætero cambium lætus-lubens à vobis expecto: vos autem à me expectate pensa Elucidarii Didactici; non qvidem jam isto autumno, sed deinceps qvantocyùs. Cùm enim non habeam paratam pecuniam, typos redimere non possum. Et placet, integrum potiùs Elucidarium eâdem vice typis describendum dare: qvàm per partes distribuere. Expediundæ mihi, per istud biduum, fuêre aliqvot epistolæ Warsaviam, ad Dominum Goraiskium, et Dominum Overbeqvium; tum et Viennam, ad Dominum Cnöfelium, et alios. Itaque et hac de causâ justò brevior nunc sum. Nondum enim per valetudinem sustinere possum labores copiosiores. Literas ad Bisterfeldium et Frölichium illicò curavi per Dominum Niclassium; ad Cepham per Petrum Figulum, qvi eò concessit. Frölichius non ita pridem obiisse dicitur. Bene vale, cum omni familiâ tuâ, et Domino Duræo. Gedani, 16. Octobris 1648.
                   Tui observantissimus
                                   Cyprianus Kinnerus.
[1/33/66B]

                A Monsieur
                Monsieur Samuel Hartlib/
                           à
                         London
                             in Dukes-place.
               Citò.
[seal]