The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:19 October 1648
Ref:1/33/67A-B AND 70A-72B
Notes:Extract of this letter at 1/36/7: another document interleaved.
[1/33/67A]

<Hartlib: No.26. 19 Octob. 1648/>
Salutem in CHRISTO fraternam. Ante omnia, Hartlibi mi, Evangelio tuo, hoc est, læto illi nuncio de felici Parlamenti vestri progressu, lætam repono acclamationem. Iubeat Deus Optimus Maximus has victorias vobis, Regnis vestris, totique Christianitati, esse faustissimas: qvodque residuum inter vos est simultatum, sine ulteriori Christiani sangvinis profusione qvantocyus aboleri; vosque iterum amicabiliter constanti amore coòlescere sinat. Amen. Privata nostra qvod attinet: gaudeo, te eò rem deduxisse: ut propediem mihi à vobis, mediante cambio, sperandum sit subsidium; tam pro meâ meæque familiæ sustentatione, qvàm per typos evulgando Elucidario: multas tibi, et qvisqvis tibi in pio hoc negotio coöperatus fuit, habens gratias. Nec dubito: qvin eâdem operâ categoricam vestram resolutionem sitis indicaturi: num certò Officio illi Communicativo, et qvo salario, qvo item in loco, velitis me adhibitum? et uturum interea, dum id effectui detur, pro continuandis pensis Didacticis indubitatè mihi sitis prospecturi de perpetuo ac sufficiente salario, statis terminis numerando? De hoc enim, bonâ vestrâ cum pace, certi qvid determinare, omnium rerum primum esse videtur. Cùm magna annonæ caritas me cogat ad suscipiendam istam sollicitudinem: scireque opus habeam; si alia fortè conditio mihi obtingat, ’ <right margin: ’ aut circa Calendas Ianuarias alia mihi conducenda domus> qvomodo hîc me gerere debeam. Repeto ergò, si opus est, priora illa postulata: rogoque, ut qvantocyùs hîc vos expediatis: nec mihi coòctam hanc, sive sollicitudinem, sive importunitatem vitio vertatis. Neque minùs gratum est, probari tibi meam ad Gedanenses emigrationem. Verè enim locus iste studiis et intentionibus meis plus favet, qvàm Elbinga; ob viros eruditos: qvorum mihi hîc copia esse potest, non ad colloqvia tantùm, sed et captandas rerum gerundarum occasiones. Qvâ unâ re annonæ caritas, hîc qvàm Elbingæ intensior, satis compensatur. Amicus qvidam, Dominus Daniel Crausius, (ille ipse scilicet, qvi de gratuito hospitio mihi prospexit) ligna qvoque donavit: cui retribuat beneficium Deus! Adeoque nunc contra frigora hiberna focus meus sufficienter munitus est. Utrum Hamburgi plures rebus nostris sperandæ prærogativæ, eqvidem pronunciare neqveo: vos optimè noveritis. Ad Iungium et Tassium, qvos adeò mihi à sublimi eruditione commendas, brevi scribam; mediantibus tribus ibi degentibus sympatriotis, Vratislaviensibus, Theologiæ et Medicinæ Doctoribus, scilicet Domino Müllero, Ministerii Ecclesiastici Seniore; Doctore Monavio, et Doctore Rumbaumio, intimis meis. Non ita pridem Dominus Monavius Gedano Hamburgum concessit: expertusque ibi est et Iungii et Tassii singularem benevolentiam, et admissionem ad varia colloqvia. Haudqvaqvam ergò mihi in simili desperandum negotio. Qvicqvid efferero, illicò rescisces. Interea faxo, ut Elucidarium absolvatur, typisque describatur; totidemque (qvot flagitasti) Operis exemplaria, præmissis mox à calente adhuc prelo singulis philuris, ad te mittantur. Modò tot tantosque fasciculos per hemerodromum mittere (id qvod tuum est <erit> procurare) non videatur nimium./ Hesternâ vesperâ unà cum Domino Franckenbergio accessi Hünefeldium: à qvo paucula ista tandem recognovi; post multas inqvisitiones. Velle se, pro præsente
[1/33/67B]

pecuniâ excudere Opusculum: <Elucidarium:> pretium typographicum determinari nunc non posse, dum totum ipse videat opusculum: neque tempus, <intra> qvod absolvi qveat, decernere in suâ esse potestate; donec sciat, qvot typothetos tum sit habiturus. Nunc enim, sub hiemis auspicia, dimitti solent eorum plerique: et circa Martium vel Aprilem alii rursus conduci. Monstrabat autem nobis Opusculum qvoddam Theologicum, in formâ qvartâ latinè nuper editum; & istiusmodi planè literis descriptum, qvalibus Diatyposis mea excusa fuit: dicebatque sibi pro qvâvis philurâ numeratos fuisse decem florenos Polonicos: exhibuisse autem se Authori septingenta exemplaria, suâ papyro descripta. Sed erat papyrus seqvioris notæ, nigricans, bibula, et nostræ intentioni inepta. Unde conjicere possum si vel ipsemet essem suppeditaturus papyrum; ipsi tamen pro singulis philuris qvinque florenos Polonicos (si non plures) numerandos fore. Qvòd si ipse typographus papyrum qvoque subministrare debeat paulò elegantiorem: singulæ philuræ duodecim circiter florenis, hoc est qvatuor Thaleris Imperialibus, forent redimendæ. Sicque ultra ducentos Imperiales excrescerent sumtûs typographici. Qvicqvid sit; benè se habet: qvòd sciam, Hünefeldium certò in sese esse recepturum, proque virili ematuraturum, hunc laborem. De qvo hactenus dubitare, non sine variâ animi reciprocatione, debui. / Aliorum censuras ut ne qvid morer, rectè qvidem mones: sed ego alio secretiori fine eas expeto, meritòque desidero. Nam qvomodocunque hæ cadant: semper me exstimulant ad meliora et sublimiora. Toties expertus id verè scribo. Neque cùm Elucidarium absolutum fuerit, otio transmittam tempus, et inerti Censurarum alienarum expectatione: sed illicò ad Practica pensa me accingam, qvamvis secretò. Tum habebis à me, non unam tantùm et alteram philuram; sed qvicqvid paratum fuerit. Citiùs non turbabo mihi lineas: nec tu, vel alii, eas mihi turbabunt, spero. Qvam mense nuper Ianuario affectare coepi Practicam, nondum satis digna est; ut in scenam prodeat: nec illa spes vestras satiare posset. Nolite ergò ordinem styli, et maturitatem Operis, præposteris vestris sollicitationibus antevertere. Theoria primùm firmanda, oculariterque demonstranda est; dehinc aggrediunda Praxis. Non puto tamen, repertum ex solidè eruditorum censu aliqvem iri: qvi non satis mentem meam ex Elucidario sit assecuturus, fidemque suam hypothesibus et consiliis nostris condicturus. Tam enim apertè ibi detego; qvomodo Praxis processura sit: ut apertiùs (meo qvidem judicio) detegi vix possit. Si ergò aliàs tria sapienti sufficiunt verba: sufficient hîc proculdubiò tot rationes et suggestiones. Svades, ut Pietatis Moralitatisque Didacticam Reverendo Domino Duræo elaborandam offeram. Bene est. Sed anteqvam totum absolvatur Elucidarium, vix tale qvid audebo ac tentabo[altered]. Nam si tentandum sit: peculiare adornandum foret Informatorium: ut ad intentiones meas omnia procederent. Video enim, Dominum Duræum bene qvidem
[1/33/70A]

et egregiè de Moralibus sentire; sed in qvibusdam tamen à meâ dissentire methodo. Ad conficienda verò talia Informatoria; dum hoc unum ago, ut ab Elucidario qvantocyus liberer, nunc abhorreo. Memor nihilominus ero hujus tui consilii longè gratissimi. Sed utinam ipse conceptuales illos Eruditionis Gradûs, (uti ego voco), qvandoqvidem hîc adeò præ cæteris omnibus excellit, suis pateretur imponi humeris: aut tu saltem communicare mihi egregias ipsius meditationes Logicas possis! Si qvid hac in parte vales: effectum da obsecro./ Qvòd Regi simul, ac Parlamento, (cum gratulatione forsitan pacificæ reconciliationis, et commendatione scholasticæ reformationis,) Anglicanam Elucidarii versionem dedicare cogitas: totum id tibi permitto. Facias hac in re: qvod videbitur consultissimum rebus nostris. Id solummodò caveas: (qvod toties antehac monui, et tu ipse jam mecum pactus es:) ne me nimis ad hæc elaboranda alicui commendes vel obliges. Didici enim ex aliorum casibus; qvid vitari d oporteat. Maloque in terminis manere Correspondentiæ, seu Communicativi Officii: ad qvod primariò me obligabo. Hæc Didacticalia secundariò tantùm continuare cupio, pro virili tamen; ad nullius nutum obstrictus. Qvod perpetuò dehinc notare debebis. Itaque et in Dedicatoriâ sic hæc mea Summatibus illis commendabis: ut videant, probèque edoceantur; me non nisi mediante Communicatione cum literatis publicâ, ulterius qvid in hisce tentaturum esse. Libertas aurea. Domini de Geer, et Domini Hottoni silentium mihi est suspectum: videnturque ambo tum à personis, tum à rebus, Didactis abhorrere: qvando desideria ipsorum hactenus tam diu frustrata fuerunt. Tuâ Svadâ exstimulatus mense Augusto decem Diatyposeos meæ exemplaria Holmiam misi, ad manûs Domini Wolzogenii: rogavique, ut generoso Patrono, et aliis qvibusdam amicis, ea exhiberet: suasque ad me censuras mitterent. Sed malè successit bona intentio. Nihil enim ad me Dominus Wolzogenius rescripsit: (rescripsit autem ad alios, qvi tunc unà mecum hinc scripserant:) ad Petrum verò Chambres, Mercatorem Holmiensem, contestatus est; Holmienses nihil hîc de me sperare. An id meâ, vel alius, culpâ acciderit: Davus ego haud asseqvor. Et hanc causam puto esse silentii: nisi vobis de aliâ propiore constet. Dubito itaque: utrum latinum Elucidarii exemplar dedicandum sit Patrono: cùm sic meticulosè de me sentiant ipsius domestici. Doleremque: si invito ac nolenti obtrudi debeat. Ad Dominum Tobiam Andream proximè mittam Diatyposeos exemplar: additâque epistolâ me ipsi insinuabo. Nuper Studiosus qvidam Elbingensis Groningam abiit: cum qvo misi ejusmodi exemplar ad Dominum Iohannem Martinum, nostrum olim in castris Bregensibus commilitonem: eâ lege, ut id qvoque Domino Andreæ, cum amicæ salutis nuncio, meo nomine communicaret. Literas autem ad neutrum addidi: qvia nimiùm festinabat Studiosus. De Domino Salvio vix aliqvid sperandum. Qvid
[1/33/70B]

ad ipsum superiori anno scripserim; ipseque mei causâ ad amicum qvendam rescripserit: videbis (qvia id scire expetis) ex adjectæ chartulæ literis E. et C. Ab eo tempore ego semel, amicus verò ille ter, ad ipsum porrò scripsimus: sed responsi obtinuimus planè nihil. Qvæ causa sit; qvòd tam fervidus ipsius affectus, qvem suâ illâ epistolâ prolixè contestatus fuit, ita subitò deferbuerit; divinare neqveo. Scribis: non omnes è vestris Proceribus capere vestras de Communicativo Officio intentiones: aliqvos idem statuere cum Eliâ à Leonibus. Qvid si nimis sumptuosum ac diffusum ipsis videatur hoc institutum? Fortè, si compendiosiori medelâ succurri periclitanti reipublicæ possit, aliam induturi sint mentem. Utinam videre tandem aliqvando ideas illas vestras, juxta qvas administrata hîc omnia et singula cupitis, liceat! ut ipsemet sciam humeros meos examinare: num ferendo isti oneri pares sint futuri, necne? Iterum illud mecum cogito, et ad vos ingemino; qvod non ita pridem scripsi: compendiosiùs à Statu Oeconomico (qvi cæterorum Statuum omnium basis est) reformationem ataxiarum inchoòri posse: si accedat Magistratûs, sine qvo nullibi qvid proficitur, authoritas. Iam verò Magistratus Angliæ politicus in Parlamento, et ecclesiasticus in synodo, (credo enim, durare adhuc Synodum Londinensem:) congregatus est: facileque id effectum dare posset: si evidentia plausibiliaque pro obtinendo hoc scopo offerrentur media. Si id fortè in Angliâ ab initio tentari nollet <neqviret>, aut non usqveqvaque procederet: procedere tamen posset vel in ipsâ Virginiâ ; ubi homines sperandi obseqventiores: et dehinc in Angliâ. Crede mihi: sicuti nulla solida eruditio speranda; qvamdiu rerum singularum solitariam ac frustillatam venamur cognitionem; harmoniamque omnium ad invicem negligimus: ita nulla in Orbe probitas, tranqvillitas, rerumque affluentia, sperabitur; qvandiu singuli homines sibi solis, pro libitu suo, vivere permittuntur; nec aliqvo communi et delectabili vinculo, qvo mediante sibi suisque perpetuò (etiam post obitum suum) bene esse posse evidenter deprehendant, <alliciantur &> connectantur. Non dico nunc plura. Tu pro sagacitate tuâ non obscurè olfacies, qvid velim; et qvale illud vinculum esse oporteat. Nullum vitæ Ordinem vel Statum eversum cupio, conservatos singulos, sed jucundis vinculis invicem colligatos. Sic ut nemo dehinc ansam habeat studendi avaritiæ, imposturis, fraudibus; nemo ad paupertatem, sollicitudines, desperationem, adigi qveat; omnes sint probi, tranqvilli, divites, &c. Reformato sic Statu Oeconomico, scholarum reformatio sine omni impedimento, sine ullius contradictione, suscipi tantò feliciùs possit. Ut nihil dicam; qvàm egregiè interim, isthoc posito fundamento, juventus erudiri qveat, magno suo bono: dum publica scholarum succedat reformatio. Fundanii Censura
[1/33/71A]

(qvoad Didactica mea) parum tangit. Si enim viderit Elucidarium meum: deprehendet, me in plerisque cum ipso facere: Pietatemque (qvod semper protestatus fui) constituere proram et puppim totius, uti informationis, sic et eruditionis. In eo fortè diversum ab ipso sentio: qvòd ego Ethnicorum bona scripta conservata, sed Christianè reformata, ac rite usurpata, cupiam: nec eversas velim Politias, bonosque mores, & honesta commercia; sed conservata, stabilita, et reformata similter. Neque aliter statuere possum: qvin coelum terræ, summa imis, miscerem; & tanqvam fanaticus viderer, exploderer, nullatenusque audirer. Qvæso itaque; ut optimo viro Elucidarium meum communices. Ita videbit ipsemet: qvàm prope ego cum ipso faciam: omnemque impietatem ac improbitatem funditus deletam desiderem. Si qvid insuper monuerit, denuò communica. Nam gratæ mihi sunt ipsius censuræ: qvia placidæ, nervosæ, et ad res ipsas directæ. Et qvia audio, ipsum totam Oxoniensem Bibliothecam perreptasse et evolvisse: tanto adhuc gratiora mihi sunt ipsius cogitata: qvia loqvitur qvasi cum omni classe classicorum Authorum: in qvibus ego parum versatus. Triadem Regiam qvod idem irridet, non miror: rideo simul ipsemet: et ita ita ab omnibus nobis id ipsum fit, qvod initiô à te desideravi. Si enim Methodum Comenii Novissimam tandem accepisti: accepisti proculdubiò unà meam qvoque epistolam, cum primo istius Triadis exemplari: inveniesque ibi circa finem expressè inter cætera: me ideò hanc Triadem ad vos mittere: ut habeatis ridendi materiam. Fateor, sunt multa coòcta; crinibusque in hunc vel illum sensum detorta. Interim tamen vestigia ibi conspiciuntur: etiam [deletion] in ejusmodi fortuitis sese qvadantenus exserere Trichotomiarum mysterium: qvod ego suspicere non desino; qvandiu illud qvotidie in rerum methodicâ tractatione deprehendo. Cæteros Tractatulos, qvos misisti, legam per otium: <right margin: et fortè eorum, qvorum titulos adscripsisti, comparabo mihi aliqvos.> In Carrichteri libellos aliqvot Commentarium qvondam scripsit Elias à Leonibus: qvi tamen mox temporum injuriâ periit: uti hîc vides ex litera D. Qvid de Iohannis Pharemundi Rhumelii libellis judicandum sit: ecce (sed in confidentiâ) judicium fratris ipsius, Iani-Churradi Rhumelii, olim Norimbergâ ad me Ratisbonam (qvo tempore, forensium negotiorum causâ, ibi in aulâ hæsi Cæsareâ, sub coronationem moderni Imperatoris) perscriptam, sub literâ A! Et qvid porrò de hoc posteriori Rhumelio judicet Dominus Iohannes Agricola: videsis ex literâ B. Et qvid tandem de isto qvoque Agricolâ censeat Dethardingius: docebit te Dethardingianum scriptum, qvod hîc mitto. Nescio, an risu vel commiseratione digni sint hi omnes: qvi se adeò invicem insectantur. Ego à nemine horum cupio redimere Mercurium, nedum Lapidem ipsum, philosphicum. Concionatoris Gallicani Tra-
[1/33/71B]

ctatulum vel Dominus Mochingerus, vel amicus alius, spero, interpretabitur. Glauberi residua, cum Helmonti et Petti inventis, grato animo accipiam: cùm miseris. Nuper promisi Processûs aliqvos, circa Terram instituendos: ecce itaque hîc aliqvot sub literis F. G. H. I. K. Habeo plures circa idem Subjectum, et circa Subjecta qvamplurima alia; maxime circà [symbol: lead], [symbol: gold], [symbol: mercury] [symbol: ?], Rorem, Nivem, Aquam pluvialem, &c: sed nolo te his onerare. Et forsan jam ante satis habes istarum aurearum cogitationum. Gratum est: qvòd experimenta Glauberi omnia, post reditum ad vos Domini Worsley, communicare mecum decreveris. Fac ergò ita: et à me, ubiubi potero, expecta redhostimentum.   Metallifodinas multas in Angliâ, et plures in Hiberniâ, latére: facilè tecum facio. Et credere id de Hiberniâ didici: postqvam tot Naturæ machinamenta, qvæ ibi intra Terræ viscera fieri perhibentur, edoctus fui. Miror autem; qvòd difficultas suboriatur in separatione [symbol: gold] et [symbol: silver]. (De his enim metallis intelligo isthanc separationem. Cæterorum qvippe viliorum metallorum separatio tanti non constat.) Maxima alioqvin difficultas subnasci solet, (expertus id scribo:) è defectu minerarum, ex earundem profundiore situ, et ad excoqvendum contumaciâ, proventuque <metalli> exiguo; ex adhærentis item arsenici, utiles auri argentique partes secum in auras abripientis, copiâ; è lignorum denique, pro ustulandis carbonibus, penuriâ. Aqvas fortes et regias parare in copiâ, non tanti constare potest: qvin minerarum proventus id facilè compenset. Factitant aliqvi artificium separatorium, citra ejusmodi aqvas causticas: et oblatæ mihi olim ab impostore Grosschedelio, cùm Silesiacis metallifodinis essem præfectus, tales artes: sed in vanum mox abiêre cum primis experimentis; non sine marsupii mei condolio. Si tamen vel Glauberus, vel alius qvis, modum nosset, citra aqvas fortes separationem instituendi: esset id (neque enim diffiteor) utile compendium. Utinam particulas aliqvas minerarum vestratium videre, et per ignem examinare mihi liceat! Fui enim olim in examinandis mineris expeditus: nec me ab eo tempore penitùs dedidicisse hanc artem docimasticam arbitror.   Doles[altered] [deletion] nihil præter epistolarum qvarundam farraginem mihi à Collegâ communicatum fuisse. Idem et ego doleo. Sed et qvadantenus gaudeo, non esse factum: ne dicat, me compendia mea è suis chartis mutuatum esse; alienaque sub meo nomine velle Orbi obtrudere. Qvàm vellem; ut junctis consiliis uterque sua absolveret, et in publicum ederet! Sed ille subterfugit ejus modi communicationem. Et qvia hactenus omnia sua refinxit, porròque refinget: qvomodo ego in Elucidario meo digitum ad ipsius Opera intendere qveam; & innuere, qvousque pervenerit, aut quid præstiterit. Rogavi ipsum, per Figulum nuper hinc discedentem: ut qvia aliis extraneis faciat
[1/33/72A]

copiam typorum recentium, idem et mihi faceret; tum vigore pactorum; tum ut in Verbalibus Eruditionis Gradibus ablegare Lectorem ad ipsius Didacticos libellos possim. Id qvod ipsi mihique honori foret. Sed nescio, qvid repositurus sit. Dubito autem, me voti compotem futurum: qvi tot æmulationis indicia hactenus, non sine animi dolore, expertus fui. Qvia tandem accepisti Methodum Novissimam: inqvire obsecro; an in isto exemplari mea qvoque Diatyposis inserta reperiatur? Octavo, (si rectè memini) vel alio qvodam vicino Capite, exstare ea debet; sub finem Consiliorum, à diversis Didacticis hactenus editorum. Ravianarum Epistolarum exemplar unum Mochingero (qvod volebas) exhibui, alterum M. Iohanni Ravio. tertium fratri tuo Georgio: qvartum pro me reservavi. Nisi epistolas, de rebus haud exigui momenti à clarissimis viris ad me scriptas, miles Silesiacus dilacerasset; Centurias edere possem, non Decurias. A Mochingero et fratre tuo, accipe en! epistolas, hiscé meis inclusas: ut et à Domino Franckenbergio. Noster Dantiscanus Ravius die Lunæ proximâ Drama aliqvod publicè coram Senatu exhibuit, magnâ sui et Actorum laude. [right margin: NB. A fratre tuo binas accipies, & à Franckenbergio fasciculum.] Et qvia id bene processsit: actum istum, Senatûs jussu, cras publicè repetet. Qvâ de causâ meliùs, atque unqvam aliàs, apud Magistratum et Cives universos audit. Materiam Dramatis, unà cum Programmate invitatorio, simul hîc transmitto. Hövelius, si qvando ipsius ædes accedo, nunqvam est domi. Nihil ergò, ipsius nomine, reponere hac vice possum. Herbertum obiisse, et qvidem atheismo dementatum, horrenda res est: sed detestanda magis Galli ipsius vecordia: qvo religionem Christianam jam ante Christum natum Iudæis cognitam fuisse, et universum Christianismum imposturam vocare, impudenter ac scelestè audet. Qvid (per Deum obsecro) nobiscum tandem fiet: si Magistratus non inhibeat ejusmodi blasphemias in vulgus spargi? Epistolas ad Bisterfeldium, Frölichium, et Cepham, rectè curatas esse, è proximis meis jam nosti. Qvæso, repete à Domino Hottono, et remitte, binas illas epistolas; qvas nosti. Præsagit enim animus: me iis aliqvando indigiturum. Sociniani haudqvaqvam concesserunt in Peloponnesum: sed adhuc per Poloniam latitant. Miratur Dominus Ruarus, ex ipsorum partibus primarius, in viciniâ degens: qvis istius rumoris sit author? P. Valerianus Magnus aliqvandiu nobiscum hîc vixit: nunc Viennam secessisse creditur. Aliqvi dicunt: ipsum ob heterodoxiam, sive philosophicam, sive theologicam, esse excommunicatum. Literas nostras, (qvod nuper etiam innui,) et fortè ipsum qvoque cambium, rectissimè meo judicio posthac curabimus per Franciscum Sandersonium: ut sine morâ huc illuc commeënt. Si tamen propiores nosti conditiones: lubenter tecum faciam. Conventus Procerum Poloniæ jam à sextâ Octobris Warsaviæ cogitur. Audiemus ergò brevi: qvis nominatus ibi fuerit Rex. Cosaci et Tartari Polonos fuderunt strage cruentâ: nobisque indies fiunt propiores. Non ergò in exiguo versamur periculo. Qvod tantò grandius futurum: si Proceres
[1/33/72B]

in partes abeant: nec in nominando Rege consentiant. Deus avertat seqviora omina: et conservet nobis, Germaniæ verò et vobis redonet, auream pacem! Bene vale sub hujus præsidio, cum omnibus tuis. Gedani, 19. Octobris 1648.
                    [Tui? obscured by seal] amantissimus
                                 C. Kinnerus.
[upside down:]
                      Clarissimo viro,
                 Domino Samueli Hartlibio/
                      amico singulari/
                                Londinum.
[seal]