The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:23 October 1648
Ref:1/33/73A-B
[1/33/73A]

<Hartlib: No.27. 23/13 Octob. 1648./>
Salutem et Officia. Clarissime et charissime Domine Hartlibi/
Ante qvatriduum prolixam ad te misi epistolam: qvâ ad binas tuas, ab 18. et 30. Augusti, respondi. Addidi qvoque Scriptum Dethardingianum, et fasciculum à Franckenbergio, et epistolas à Mochingero [ac?] fratre tuo. Qvæ omnia te vel accepisse, vel accepturum propediem, confido, per [Nautas?] qvibus Sandersonius omnia commisit. Magno nunc desiderio expecto: qvid tu porrò sis scripturus; et qvaliter mecum posthac, in suscipiendo Officio Communicativo, acturus? Tempus enim urget: ut maturè sciam, qvid hîc de me futurum sit. Ut sive succedat, sive suspendatur, negotium; sciam tamen: an circa Calendas Ianuarias, de more loci, resignandum, vel denuò conducendum sit hospitium? Spero autem, non diu emansuras esse tuas: esseque eas proculdubiò in viâ. Scripseram in nuperis qvædam, Domino Fundanio renuncianda. Cùm itaque ex ipsius qvadam epistolâ, hisce diebus ad Franckenbergium nostrum missâ, intelligam: ipsum in eâ esse opinione; ac si scholas juxta Ethnicorum placita reformatas velim: (qvod mihi in mentem nunqvam venit.) itaque postulatum illud ingemino: rogoque; ut si non integrum Elucidarium; illam saltem partem, qvæ de Pietate tractat, cum amicæ salutis nuncio, ipsi offeras. Ut ita ex ipso meo stylo videat: me Pietatem constituere proram ac puppim informationis et eruditionis scholasticæ: è cujus neglectu omnes scholarum ataxias crucesque exortas esse <audacter> existimem. Hanc ergò ante omnia in solidum scholis esse restituendam, <&> alacriter urgendam: huicque omnia bona Ethnicorum cogitata, inventa, & monita, subordinanda. Qvâ in [deletion] re proculdubiò mecum faciet Dominus Fundanius. Aut si hîc me extra oleas vagari sentiat: rationibus sufficientibus me in viam revocabit. Hac demum septimanâ ad operas meas Didacticas, per trimestre integrum (ecce, qvæ non impedimenta objiciat vitæ subsidiorum defectus!) suspensas, redii: qvæ (Dei gratiâ) nunc iterum procedunt. Brevi itaque à me expectare habebis unam et alteram continuati Elucidarii philuram. De publico nostro statu nihil est, qvod scribam: qvia nihil nobis constat de Actis Warsavicis: ubi Regni Proceres, eligendi Regis gratiâ, sunt congregati. Bene vale, cum conjuge et pullitie tuâ. Gedani, 13/23. Octobris, 1648.
           [Tui?] observantissimus
                             Cyprianus Kinnerus.
[1/33/73B]

                   A Monsieur
                   Monsr. Samuel Hartlib/
                            à
                            London
                              in Dukes-place.