The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:30 October 1648
Ref:1/33/74A-75B
[1/33/74A]

<Hartlib: No.28. 30 Octob. 1648./>
Salutem et Officia Christiana. Qvas 23. Octobris ad te dedi, Hartlibi [Greek: axiépase for axiéraste], spero te accepisse. Breviculæ illæ erant: ferèque id tantùm nunciabant; mihi tuarum aliqvot ab 18. et 30. Augusti rectè fuisse exhibitas. Hac vice similiter Laconicus sum: cum abituris propediem navibus Anglicanis brevitatem hanc prolixitate compensaturus. Scias ergo: me tuas ab 21. Septembris, rectè 26. Octobris accepisse è manibus Domini Niclassii; unà cum adjectis chartis: citra tamen Bohemicæ Persecutionis historiam: qvam adjicere forsan oblitus fuisti. Pro subsidio,’ <left margin: 21´ Imperialium,> qvod mihi interim, dum cambium procedat, destinas, habeo gratias. Dubitat qvodammodò Niclassius, libros à Domino Cimmermanno acceptum iri qvòd minis tardè appulerint, et ille proculdubiò aliunde hos sibi paraverit. Audiam tamen, qvid responsurus sit. Nondum enim, qvia ante qvatriduum demum eò missus fascisculus, respondit. Utinam bene succedat tua intentio! Valdè namque opus habeo subsidiis. Et qvia, ob annonæ caritatem indies ingravescentem, hæc pecunia nondum ad mensem mihi sufficit, (utut frugalissimè vivam:) peramanter te rogo; ut cambium, de qvo spem fecisti, tantò alacriùs matures. Per Deum autem te obsecro: maneas in terminis pactorum nostrorum: & ne nimium me aliis commendes, meosque conatûs Didacticos. Ne iili principaliter à me hæc exigant: qvibus secundariò tantùm volo me addictum. Primariò me ad Communicativum desiderasti officium; ad Pensa Didactica in silentio absolvenda, secundariò. Hanc ego conditionem accepi[altered from suscepi]: nec aliter mecum procedi patiar. Sumptûs, qvi ad elaborandam Praxin Didacticam requirentur, vix sustinebit privatus aliqvis exiguâ impensâ. Et si sustinere posset aliqvis: religioni tamen mihi foret, à privato quid accipere, & libertatem servili conditione permutare. Eò itaque tendunt (ut me denuò expectorem) intentiones [meæ? MS blotted] ut vel statim Officio Communicativo præficiar: vel de præficiendo in futurum certus [reddar? MS blotted]: & interea, dum id executioni detur, sufficienti subsidio mihi provideatur. Si qvid interim in Didacticis pensis elaborare potuero: (nihil autem aliud, nisi hoc unum, agam:) nihil intermittam: sed fideliter opus Iehovæ, qvale id esse agnosco, peragam. Tantùm hæc mihi detrahatur larva: ac si essem primariò ad elaboranda Pensa Didactica à qvopiam conductus. Hæc enim me, qvi ad libertatem natus sum, reddit metisculosum, & in progressu infelicem. Hæc me, et unà teipsum, ad rigidas obligat exactiones: qvas [deletion] inire cum nemine cogito. De Officii autem Communicativi administratâ functione (ad qvam patiar me omninò constringi) rationes reddere haud reformido. Hîc enim possum, ibi non: puta, ad placitum eorum, qvi me conducturi sint. Tenet me exemplum Comenii. Utinam ille nunqvam suæ[altered] [deletion] se abdicasset libertati, nec toties sese, ad absolvendum hæc vel illa Pensa, absol obligasset[altered]! Longè feliciùs processissent ipsius opera: nec haberet jam Patronus <& alii>, de qvo cum ipso expostularent. Serviles ejusmodi conditiones & stipulationes non dec et tam pio admiscere operi, aut ab Inventoribus
[1/33/74B]

exigere; sicque Dei ductum qvasi certis includere cancellis, ejusque providentiam antevertere. Non enim ad hominum voluntatem succedunt talia extraordinaria Dei opera. Imprudentia foret: si Princeps <Rex> aliqvis belli qvem constituat Ducem: velitque, ut iste certo temporis spatio, aut <left margin: propositis> aliis absurdis conditionibus, potentem suum hostem prorsus sternat. An id in belli Ducis potestate, victoriæ determinare tempus? Si fecerit, qvantum potuerit, & occasiones tulerint; satisfecit suo muneri:’ <left margin: ’ si vel neqveat hostis totaliter superari.> Ita si qvis fidem habere verbis meis voluerit; & confidere, me esse diligentem in opere futurum: bene erit. Sin diffisus fuerit, & absurdis conditionibus me alligare cogitârit: abhorreo. Qvod ideò tam prolixè repeto: ut ne limites pactorum nostrorum egrediaris. Docebit te Elucidarii aliqvando Proæmium: qvantis laboribus redimenda fuerit Praxis Didactica! et qvàm ægrè possit perfectum specimen ex uno Eruditionis Gradu exhiberi; nisi totus ille Gradus perfectè fuerit absolutus! Verbi gratiâ, qvoad signaturas. Hîc nullius Rei Signaturam perfectè <et harmonicè> repræsentare possum: nisi omnium cognatarum specierum, ab uno communi genere descendentium, signaturas evestigatas <priùs> habeam: proportionesque singularum [deletion] <specierum observem>; qvomodo <scilicet> hæc de eodem signatorio charactere minimum, illa plus, ista plurimum communicent. & <Ut> sic syncriticè omnia juxta se posita, [deletion] detegant artificium [deletion] <gradatorium> Naturæ: qvæ hîc minimum, ibi plus, alibi plurimum (qvod modò dixi) de unâ vel alterâ Notâ Rebus congeneribus impressit. Obscura tibi hæc videbuntur, prævideo: nec possum me aliter in hac festinatione explicare. Vix enim tempus sufficit paucula hæc scribendi. Et cogor ista liberâ scribere manu. Sed adseqvéris intentionem meam aliàs longè meliùs. Studiosus enim sum perspicuitatis: cujus, volente Deo, etiam hac<TRANS SWITCH="2"></TRANS> in<TRANS SWITCH="1"></TRANS> materiâ haud obliviscar. Et qvia claudere epistolam debeo: etiam atque etiam te obsecro: ut qvantocyus categoricè ad me perscribas; quid mihi à vobis sperandum: & an certò Officio Communicativo præficiendus sim, habiturusque certum & statum salarium? Nam (qvod jam antè qvoque scripsi) citra Calendas Ianuarias conducenda iterum sunt, de more hujus loci, diversoria, pro futuro Paschate. Et jam hospes meus bis ex me qvæsivit præteritis diebus: num ultra Pascha sim hîc mansurus? Expetis me ad colloquium coràm. Utinam id contingere futuro vere liceat: & tùm adhuc congregatum sit Parlamentum, Synodusque ecclesiastica! Sperarem, me non ingrata tecum esse locuturum. Et quia nunc Elucidarium qvoque typis descriptum (si modò sumtus ad prelum suppeterent) mecum adferre possem: tantò forsan gratior tibi futurus essem. Sed ubi relinqvam interim familiam? unde sumptus itinerarios, & pro familiâ oeconomicos, accipiam? Verùm abrumpere [cogo?] scriptionis filum. Bene Vale.
                             Gedani, 30. Octobris. 1648.
               Tui addictissimus
                                    Cyprianus Kinnerus.
Cosaci & Tartari Leobergam Russiæ vi cæperunt: & vel Varsaviam, vel Lublinum rectà adoriuntur. Consules nostri [qvi?] ad Comitia Varsaviensia hinc missi, Thorunium usque solummodò devenerunt: metuque periculi hodie revertentur. Metuunt solutum iri Comitia, citra nominationem Regis. Id qvod pessimum foret pro Republicâ. Exercitus Polonicus ab hoste fusus est. Poloni magnis agminibus fugâ se suaque salvant Thorunium, præ terrore Panico. Et jam aliqui nostratium deliberare occipiunt de fugâ. Ego, qvo fugiam, non habeo nescio: nisi ad Christum. Et si vellem, deëst nervus, pecunia.
[1/33/75B]

                 A Monsieur
                 Monsr. Samuel Hartlib/
                        à
                        London
                          in Dukes-place.
                Citò.
[seal]