The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:26 November 1648
Ref:1/33/76A-77B
[1/33/76A]

<Hartlib:No.29 16/26 Nov. 1648./>
Salutem et Amorem. Ante triduum, Hartlibi clarissime, accepi aliqvot tantùm è manu tuâ lineolas, 13. Octobris exaratas: cum apographo Epistolæ Bootianæ et Fundanianæ. Sed prolixiorem illam ejusdem Dati epistolam, quam per Amstelodamum te misisse fateris, nondum vidi: qvia hac septimanâ prorsus nihil Amstelodamensium epistolarum per hemerodromum fuit allatum. Puto autem, in restante isto fasciculo missum in ipsum Bootianum autographum. Ad quod respondere eò usque desisto: dum et [sciam?] cujus conditionis sit vir optimus: et digno ipsum mactem titulo. Respondebo enim ipsi qvàm lubentissimè, tum ad [Greek: zetémata] illa metallica; tum ad medicamentum serpentinum. Nam utut non sim in anili illâ opinione: Vim sciendi bonum et malum per Serpentis cohabitationem Arbori inditam; sed creatoris verbo, ab initio, implantatam fuisse: sunt tamen alia circa medicinam serpentinam; qvæ in hoc epistolio Bootiano desidero. Qvæ tunc cognoscetis: quando accepto autographo sum responsurus: Interim valdè mihi gratum est literarium (quod pandi mihi sic video) cum ipso commercium. Apparet enim, esse virum haud proletariæ eruditionis; et sine dubio in dignitate aliquâ constitutum. Tibi verò, hujus (si quod succedet) commercii parario, habeo gratias. Qvæ Dominus Fundanius de modo adipiscendæ veræ Sapientiæ ad te scribit; planè ad meam, Elucidariique et Practicæ meæ, salivam sunt. Certissimum enim est: non nisi à Deo illuminari petentem, vitæque piæ studentem hominem, ad veram sapientiæ medullam penetraturum; eâque jucundè et tranqvillè fruiturum esse. Qvi aliter eam affectat: umbratilem captat larvam: accipietque tandem corticem sine nucleo, scientiam sine usu, pacem sine tranqvillitate. Obscura Sacræ Scripturæ loca non esse pro omnibus; eatenusque nesciri à simplicioribus, citra salutis periculum posse; similiter concedo. Fient tamen hæc etiam, ut et alia insuper Mysteria, evidentiora: cùm Rerum Naturalium, Artificialium, et Mysticarum, harmonia fuerit absoluta. Tum enim et scienda, et speranda, et facienda omnia, pari (ut spero) fulgebunt claritate: qvam in multis, creditu creditu necessariis, nondum conspicimus. Winckelmanni Libellum Didacticum hîc non habemus; nec habebimus, ob Bibliopolarum nostratium incuriam. Si hunc acceperis; et aliqvid boni inesse deprehenderis: grata foret per te communicatio. Beasti me et uxorem meam repetito Cambii evangelio; speque certâ brevi ad futuri subsidii iterum injectâ: et mihi, ad fortiter sustinendos labores, stimulum; huic, pro expositis cimeliis, solatium, addidisti. Faxit ergò Deus: ut mox utifrui tuâ istâ provisione (pro quâ denuò prolixas tibi gratias habeo) qveamus! Altera illa pecunia, qvam Domini Czimmermani nomine Rennerus qvidam exsolvere debuit, nondum mihi reddita: qvia hactenus ignoravimus; qvis ille sit Rennerus? Heri demum expiscatus ipsum fui: et spes mihi facta secuturæ qvamprimùm exsolutionis. Isti homines, qvia ab ipsorum favore dependere cogimur, moneri et urgeri nolunt: et interim tamen nec ipsimet sese monent. Volebam tibi cum istâ navi aliqvot iterum continuati Elucidarii mittere philuras: ut Verbalis Eruditionis Gra-
[1/33/76B]

dûs haberes integerè: sed non habeo qvicqvam descriptum ad mundum. Conceptualibus Gradibus tantum temporis et operarum vix impendam: qvia si horum colophonem (Systema Physico-Technico-Mysticum) excipias; nullum Pensum Didacticum tam omnibus probabile videbitur, minusque requiret elucidationis; atque istud ipsum. Videbo tamen: qvid lucubrationum feret ac suggeret cursus. De rectà per Hamburgum hinc inde mittendis, citra ullius precii exsolutionem, epistolis nostris, tentavi heri aliqvid apud magni nominis Mercatorem: qvi per omnem ferè Europam suos alit Exercitores. Si bene nobis annuerit: (id quod propediem resciscam:) illicò tibi renunciabo. Commercii nostri sumptûs si sic compendifacere possemus; dum certi qvid de me decernatur: non mala foret intentio. Nam propriis impensis integros interdum fasciculos recentium Elucidarii typorum per hemerodromos expedire, sumptuosum nimis. Tuo, et aliorum amicorum, suasu Dominum Comenium monui per Figulum: ut qvid in suis hactenus perfecisset; inposterum additurus esset; mecum communicaret: qvò honestè ipsius operas commendandi in Elucidacio meo haberem occasionem: nec alii ulteriora scandala è divortio nostro caperent. Sed qvàm impeditè processerit nostra intentio: cognosces <ex> ipsâ Figulanâ epistolâ, admodum recenti: qvam unà cum responso meo, hîc ad te mitto. Nolo tamen: ut id ipsi ullo modo in præjudicium cedat. Nam Deo rem totam commisi: proque ipso oro: ut tandem philautiam, æmulationem et invidentiam (nam qvis ista non manibus jam palpet?) seponat: seque à Deo accepisse, qvæ habet, agnoscat: nec alios, alia à Deo talentula adeptos, adeò flocci faciat. Vidisti è nuperis Elucidarii continuati chartis, per Richardum Hornerum hinc ad te expeditis: qvòd duobus locis honestam Comenianarum operarum mentionem fecerim; et essem dehinc pluribus locis pro re natâ facturus: sed quando sic sibi soli relinqvi; nihilque mecum et cum [opusculis?] laboribus meis commercii habere cupit: dubius hæreo; hancne ipsius memoriam sic relinqvere, an expungere, debeam. Præsertim cum iterum ad novas Ideas (qvarum nullum finis) sua refingat: et ego facilè diversum et alienum qvid de hiscé Comenianis informare Lectorem meum possem. Crede mihi; toties horrere mihi pilos: qvoties audio; meliora, lucidiora, et limatiora ipsi subnasci inventa. Experientiâ namque non unâ didici: has luces tandem desinere, si non in tenebras, saltem in remoras. Reqviro itaque à te, Domino Duræo, et Domino Fundanio, consilium: qvid factu opus? num citare tamen in Elucidario meo Comeniana; (de qvibus constat, mutata iterum esse; ac porrò mutatum iri; et ab Authore citari nolle:) an præterire præstet? Mitto quoque Epistolam à fratre tuo: et exemplar Historiæ Belli Germanici, hactenus gesti, et nunc (qvis credat?) penitùs confecti: sed qvod, ob Authoris ad partes (uti vocant) secessionem; rerumque gestarum insufficientem, nec bene satis ordinatum, recensionem, non adeò magni est momenti.     Decimâ septimâ Novem-
[1/33/77A]

bris stylo novo Warsaviæ electus est in Regem Poloniæ Casimirus, Poloniæ et Sveciæ Princeps. Dominus Hevelius iterum salutat unà mecum D. D. Goddartium. De Doctore Patritio Sandero, Medico olim vestrate, nihil unqvam rescripsisti; vivatné[altered], vel obierit? Expertus ipsum sum Anno 1629. benefactorem munificum non unis modis. Bene vale: et salve cum omnibus tuis; aliisque bene nobis, conatibusque nostris, faventibus. Gedani 16/26 Novembris 1648.
                       Tui observantissimus
                                      Cyprianus Kinnerus
[1/33/77B]

                 A Monsieur
                Monsr. Samuel Hartlib/
                         à London
                             in Dukes-place
[seal]