The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:20 November 1648
Ref:1/33/94A-97B
Notes:See HDC p.420; extracts at 1/36/7, and British Library Sloane MSS 649, fols. 21B-23B.
[1/33/94A]

<Hartlib:>
No. 31. 10/20 Nov. 1648./
     Salutem et Officia. Iterum me tuas, à 21. et 23. Septembris, jam ante tres accepisse septimanas: accepisti, spero, è binis meis: qvas 30. Octobris per hemerodromum; et 17. Novembris, per Richardum Hornerum, Nautam vestratem, ad te præmisi. Causa tardioris responsi est: qvòd in dies [Greek: apókrima] Domini Czimmeranni expectârim: ut, si is precium mitteret pro Concionibus, haberem plus ad rescribendum materiæ. Qvod responsum tandam, sub ingressum quartæ (ex qvo Conciones ipsi misimus) septimanæ, his diebus impetravimus. Qvo significat: se illicò 21´ illos Imperiales cuidam Rennero (Mercatori, credo, Gedanensi) numerasse. Sed iste Rennerus mihi et Domino Niclassio ignotus est. Speramus tamen: ipsum brevi è Nundinis Thoruniensibus (qvæ quia extraordinariè prolongatæ fuerunt, ante pauculos demum dies desiêre:) adfuturum. Tum verò, postqvam numerata mihi fuerit pecunia, plura de his addam. Nunc pro ista provisione gratias habeo: rogoque; ut catera qvoque subsidia majoris momenti, qvorum spem mihi fecisti, qvantocyus succenturiare velis. Vix enim credis: qvantopere annonæ caritas, Harpyiarum frumentariarum licentiosâ proterviâ, indies ingravescat. Et jam uxor mea, ne Pensa Didactica desererem; aliaque iterum sive [Greek: érga] sive [Greek: parérga], aggrederer; pleraque sua distraxit [Greek: keimélia]: sperans fore; ut ad ea redimendum, à vobis vel aliunde, accipiamus subsidia. Si nulla brevi venient: imperfectas relinqvere debebo has lineas; et alii me dare functioni: ut sit, unde vivam. Expectavi hactenus magno desiderio categoricam vestram resolutionem, ad literas 23. Iulii ad te datas: num certò me officio illi communicativo adhibitum; et interim mihi, dum id executioni detur, provisum velitis? Qvæ postulata aliqvoties hactenus repetii: flocci etiam habitâ Illustrissimi Domini Goraiskii evocatione: qvæ sine dubio non fuisset inanis. Nolebam enim, qvia trimestræ vobiscum agendi præstitueram, nec dum istud decurrerat, aliis tractatibus me dare. Sed spero; te brevi tamen responsurum esse tantò jucundius: qvia bene cessisse Tractatûs inter Regiam Majestatem et Parlamentum; paceamque vobis jamjam restitutum iri, nunciavit hodie Anglus qvidam. Si accepero illos 21´ Imperiales: nullo alio nomine accipiam: nisi arrhæ, qvâ me ad Communicationem vestram devinctum cupitis, loco. Spe, fore, ut amplius stipendium, pro honestâ mei meorumque sustentatione, mox sitis superaddituri: qvò præstolari eventum Contractûs, inter nos ineundi; et defungi interea Pensis Didacticus, (Elucidario, puta, typis describendo,) possim. Nam ad ulteriora Pensa me nondum alicui apertè mancipo: neque sub isto titulo [peruncium?] posthac a quopiam privato homine accipiam. Vix huc idonea est privati alicujus authoritas: nec fortè sperandæ tantæ ab uno privato impensæ. Nam si vel sex, intentionum mearum scientissimi collegæ, amplo stipendio annuo; præmioque sub laborum exitum munifico; qvin et sumptu in correspondenciæ[altered] Amanuenses, et Administros alios, haud exiguo ipsis adsignato; ad integrum excirentur sexennium: gratulari tamen nobis deberemus: si tantæ molis, et plusqvam Atlanticum, opus, hoc tanto temporis spatio, juxta ideas meas, ad finem perduceretur. Hoc enim semel ab istis Atlantibus superato, omnes simul molestiæ, à Præceptoribus et Discipulis devorandæ, unâ qvasi vice forent superatæ: et Didactica futura res ludicra. Sed anteqvam id fiat: nullam ejusmodi Didacticam sperare possumus. Cogita per Deum obsecro: qvantos labores reqviret Structura Rerum illa; qvæ Naturæ evestigabit Pondus! Et ita evestigabit: ut non tantùm verâ ac præcisè id deprehendat: sed et Res qvaslibet, istius Ponderis respectu, in ordinatam Tabulaturam coördinet: et bases Energiarum, imò et fontes Signaturarum, è diverso illo pondere fluentium, determinet. Putasné, hîc uno tantùm et altero experimento, in re unâ vel alterâ facto, ad evidentem usque experimentiæ securitatem, opus fore? Cogita: si qvotidie unicum Minerale, aut unicum Vegetabile, aut unicum Animal, in sua Principia Essentialia et Acidentaria, à sex istis collegis, reduci; evestigarique Naturæ pondus et Energiarum basis, et signaturarum fons, possit: anné sic integer annus huic sufficeret experimentationi? Sed qvomodo id possibile: ut unâ eâdemque die integrum ejusmodi corpus, grandioris præsertim Vegetabilis aut Animalis, tot Organis diversis (qvæ singula seorsim tractanda sunt) constantis, blando igni (ne qvid ejus substantiæ decedat) resolvi: cum aliis, pondere isto
[1/33/94B]

sibi cognatis vel adversis, circumspectè conferri: et Energiarum tum qvalitas, tum gradus, tum diversa ad hoc vel illud objectum exsertio, evestigari qveat? Audacter hîc pronuntio: multa hic repertum in Corpora: qvæ et integra, et in partibus suis, aliqvot mensium desiderabunt industriam, à toto Indagatorum istorum Collegio. Nam non tantùm evestigari debet (ut ad nauseam usque repetam) Naturæ in singulis pondus; sed et proportio ad res cæteras; et determinatio scientifica Energiæ ac Signaturæ: ut omnia sint harmonica. Qvæ res qvantam reqvirat sagaciam, qvot ratiocinia et experimenta, conseqventer qvantum tempus: ipsemet haud diff inficiaturus foret, si revivisceret, Salomon. Iam verò ad examinandas, inque scitum ordinem, gradationem, et proportionem [deletion] <left margin: invicem> aliis redigendas, Mechanicas non Naturalium tantùm, sed et Artificialium, Rerum Structuras; Moralium item ac Mysticorum Actuum processûs, qvanto tempore putas opus fore? qvanto ad Verbales Coceptualesque Gradûs? qvanto ad reliqva Pensa? Horret animus: qvoties cogito: tantæ molis et ingenii rem, et vel unius Eruditionis perfectam et absolutam Practicam, ab uno aliqvo homine, intra breve tempus desiderari posse! Signaturarum specimen putârit qvis laborem fore subitaneum, facilem ac levem? Qvasi verò hæ, ante absolutas perfectè Structuras et Energias, absolvi qveant! Debent enim esse Clavis Structurarum, et per conseqvens Energiarum, pervestigandarum. Itaque magis à posteriori, (cognitis sclicet jam Structuris et Energiis,) qvàm à priori, perfectè indagabuntur. Eqvidem id imperfectè qvodammodò tentari posset: (cujus tentaminis speciem in Elucidario, sub Signaturarum doctrinâ, offerre cogito:) sed cur me sic prostituam? et aliis traducendi, oppugnandi et expugnandi hæc talia, author sim? Indicabo autem apertè in Elucidarii Præfatione: qvantus labor devorandus; qvanti sumtûs impendendi; qvot Collegæ alendi, fuerint: si tam pulcrâ Helenâ, non spe, sed reapse, potiri velimus. Qvâ adeptâ compensabuntur omnes labores, sumptûs, et dispendia, infinitis modis. Hoc iterum tam prolixè ad te scribo: ut ne putet aliqvis: me solum, tam subitò, tantillo sumptu, vel unicum Practicæ Gradum solidè ac perfectè elaboraturum esse: adeoque ne qvis frustra meam hîc desideret, et conducere cogitet, opellam. Ego Consilium duntaxat scribam: et si id eruditis probabitur, ipsos in auxilium operarum; Magistratûs verò christianos (qvorum officio et ærario id qvadrat) in subsidium sumptuum, invocabo. Ad Communicativum Vero Officium (modo æqvis mecum conditionibus qvantocyus agatis: et de honestâ sustentatione mihi tantisper prospiciatis:) apertè me Patronis illis tuis commendare poteris. Hîc spe tuâ (qvantum ad meum assensum) minimè frustraberis. Et hæc conditio tibi ipsi non ita pridam æqua visa fuit. Maneamus ergò intra terminos. Elucidarii continuati septem philuras hisce diebus ad se misi, per Richardum illum Hornerum: et præterea Epistolas, inter me et Comenium permutatas; anteqvam collegiales labores fui ingressus: Ejusdem item Censuras et Attestationes de laboribus meis: Censuras insuper Eruditiorum aliqvot de Diatyposi meâ: ponò Epistolam, à Domino Wolzogenio nuperrimè è Sveciâ huc missam, cum Responso meo: tandem Processûs aliqvot philosophicos circa Terram. Omnia ista Manuscripta, simul sumpta explebant 13´ philuras. Addideram et Epicedia Mochingeriani filii, et Epistolam à fratre tuo Georgio. Videtis autem è Comenianis illis Epistolis: qvàm non correspondeant ultima primis: et qvam nullo meo merito ad alios (et proculduliò ad te ipsum qvoque) scripserit collega: se collegis nihil adjutum fuisse. Et qvis novit: qvid præterea, in mei præjudicium, de me et in me scriptum dictumvé fuerit? Hîc enim nuper percrebuit calumnia: (accepi id à D.D. Georgio Pauli, Theologo nostrate,) qvasi Comeniana mihi venditarem, et publicare præsumerem. Calumniatorem (qvisqvis ille sit) prodi nolebam: sed offerebam Censuras illas Comenianas in Originali, ut vocant. Qvâ nullâ aliâ re retundi meliùs calumnia potuit. Personant interdum et illi rumusculi aures meas: qvasi Comenius suo hactenus sumtu me aluerit; egoque multis meis precibus laborum ipsius societatem obtinuissem: et nescio qvæ simultates divortio causam dedissent. Verùm ego hæc, tan-
[1/33/95A]

qvam apertè falsa, et puerilia, video tantùm: et pro nubeculis habeo citò transituris. Tametsi facilè videam: qvo fine talia in vulgus spargantur: ut nempe omni excidam favore et promotione, ignotus inter ignotos. Ego autem non à vulgo dependere didici; sed à solo Deo: qvi non in perniciem, sed in commoda suorum, has tales qvandoque permittit ab invidis effutiri obtestatiunculas. Obfirmatusque sum in conscientiâ meâ: me à Comenio expetitum, (et qvid tum postea; si egomét expetiissem fieri instrumentum<TRANS SWITCH="2"></TRANS> qvaleqvale<TRANS SWITCH="1"></TRANS> tantoperè in publicum utilium laborum Didacticorum? laudemné vel vituperium sic meriturus sim?) bonâ piâque intentione subiisse Collegiale munus fideliter, et [Greek: kaddúnamin], sustinuisse operas: libenterque ad finem usque in iis perstare voluisse: oblatis huc non tantùm omnibus inventis meis, et ulteriori collegiali adjutorio; sed et universo uxoris meæ patrimonio. Qvorum omnium testimonia habeo, (et tu ipse nunc apographa habes) propriâ Comenii manu scripta. Itaque nihil moror obstrectationes: sed spero; his ipsis mediis Deum (qvi, qvâ est insigni bonitate et sapientiâ, per contraria sæpè bonum efficere opus consvevit) usurum esse ad vindicandam meam innocentiam; et retribuendum cuique secundùm opera, & imprimis secundum cogitationes cordis sui: qvos ipse, [Greek: kardiognoses], solus novit scrutinat <examinat>, et tandem in apricum sistit. Qvia igitur huic vindictam omnem commisi: itaque summoperè abs se peto: ut hascé chartas, bona fide secum communicatas, nullatenus in Comenii præjudicium divulges: sed tibi solumodò mitti scias, eum in finem: ut plenè scias; qvid inter nos hactenus actum? et si fortè qvid seqviorum illorum de me rumusculorum ad tuas qvoque pervenerit, aut perventurum sit, aures; diaboli agnoscas illicò unqves. Non tamen veto: ut cum Domino Duræo, et Domino Fundanio, sub iisdem conditionibus, easdem communes habeas. Cum hoc utroque enim æqvè ut tecum, (estis enim una propemodum anima, uti video:) familiariter dehinc agere decrevi. Ex Epistolâ verò Wolzogenianâ apparebit: qvòd nihil inde sperandum solatii: et falsi illi rumusculi ipsos qvoque ad non perseverandum in bonis laudabilibusque coeptis, præoccupaverint. Qvin et minùs gratam fuisse Dedicationis futuræ mentionem: qvia ad hoc planè nihil responsi tuli. Si ad ultimas meas (qvarum copiam simul ad te misi) nihil reposuerit Dominus Wolzogenius; et vobis respondere diutiùs cesset Dominus Hottonus: tantò audaciùs præsumam seqviorem Patroni affectum, si non erga me, saltem erga tarda ista molimina. Qvicqvid chartarum ab 18. et 30. Augusti, et nunc qvoque à 21. Septembris, misisti; accepi. Webbiana illa Methodus, non qvidem qvoad tot literas, sed qvoad totum sensum, prorsùs reperitur in Adversariis meis, ante quatuordecim circiter annos congestis: et mentio istius processûs fiet (nisi qvidem id oblitus fuero) in Elucidario. Eundem processum Ravius noster, ante aliquot annos, Soræ in Daniâ observavit: et nunc iterum observat hîc, in professione Cornelii Taciti. Non sine causâ ergò idem, unà mecum, miratur Intentionum identitatem. Duræanum illud Informatorium Logicum, qvod mihi denuò commendas, videre malim posthac: qvàm de eo plura audire, citra fruitionem. Vocabularium Reale, qvod Gallus ille pollicetur, aliud et melius esse haud potest: qvàm qvale ego adornare cogito. Gratum tamen foret: si inspicere daretur; ut, ubi forsan, et qvare, à me abeat Author, pateat. Academiam peculiarem pro Exercitiis<TRANS SWITCH="3"></TRANS> Eqvestribus<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, et aliis illis<TRANS SWITCH="2"></TRANS>, erigere velle; sumptuosa valdè res. Qvid si Academiæ alicui constitutæ, et inprimis recenti vestræ Londinensi, unus &t alter exercitiorum istorum Moderator adderetur, impensâ minore? Qvaliter Tubingæ, Leydæ, et alibi, memini me vidisse. Et qvia jam Parlamentum tibi qvoque decernere sumptûs, pro erigendo Officio Communicativo tenebitur: tuis incommodabis<TRANS SWITCH="2"></TRANS> ipsius<TRANS SWITCH="1"></TRANS> fortean intentionibus: si alienum negotium, tam sumptuosum, commodes nimiùm. Si reditûs Collegiorum aliqvot (recordor autem, Londini, et alibi, talia esse,) pro instituendo et continuando isto Officio, aut pro adornandâ Practicâ Didacticâ, obtinere ad tot, qvot opus foret, annos posses, et pro alendis Synergis, et pro iis digno dehinc præmio afficiendis: sollicitudinem obires, plenam spebus ac successibus. Tenta igitur jam, dum ferrum calet hoc est, dum Parlamentum de reditibus ejusmodi adhuc disponere potest. Concionatoris illius Gallicani Practicam interpretatione indignam censet ille: qvem Interpretem nominasti: qvando jam meliora nobis sunt cogitata. Itaque de eâ, qvia non legi, pronunciare nihil possum. Si tamen haberem Dictionarium Anglo-Germanicum, aut Anglo-Latinum: tentarem ipsemet versionem: ne sic inu-
[1/33/95B]

tiliter mecum esset Tractatulus iste. Qvòd Comenii tarditatem vestrates, et plures alii, tam ægrèe ferant: haud miror. [Mihi?] idem est animus. Nec Pompejus est, nec Cæsar: qvia nec parem, nec superiorem ferre potest; neque tamen solus sufficit tautis ausis. Imaginabatur sibi, me dimisso, illicò decursuram telam. Nunc decimus qvintus ab eo tempore labitur mensis: et qvid videmus ipsum solitariâ operâ profecisse? Adoriri ipsum potestis, per me licet; acceptâ vel ab ipsomét, (qvod scribis) vel à Domino Patrono, vel à Domino Hottono, occasione: qvando sic vestra id exigunt pacta. Id saltem vos obtestor: ne me ipsi iterum [obtrudatis?] collegam. Frustra enim eritis, tam ipsius, qvàm mei, intuitu. Qvia ipse recusabit: ego et nolo, et neqveo, et abhorreo. Si causas scire desideras: non celabo forsan alio tempore. In vanum qvoque laboraturus sim: si [pro?] te typos ipsius recentes efflagitem. Nam pro meipso, tametsi ita pacti sinus, obtinere despero. Solus sibi posthac vivet, sapiet, ac sufficiet ipse: me ignorabit, scio. Id æmulatio (ut ne qvid gravius dicam) effecit. Multò minùs id per Dominum Niclassium efficiam, aut per Figulum. Cum illo enim nihil commercii habuit sat longo tempore: iste verò ad ipsum rediit Lesnam: adeoque ad manûs non est ampliùs. Rectò igitur, si qvid horum habere volueris, ab Authore ipso petere debebis. Sed ut petas, haud svaserim, non unâ de causâ. Expecta potiùs: dum ille ultrò mittat. Aut age cum Domino Hottono: ut ab ipso, vel per ipsum, habeas. Ab hoc enim non celabit sive Author, sive Patronus. Palpum mihi nuper obstruserat Figulus: cùm hinc abituriens diceret, Comenium qvinque philuras recentium typorum ad Theologorum nostratium qvendam misisse. Inqvisivi enim apud omnes Comenianos amicos; qvorum nemo tale qvid vidit: dubitant potiùs, brevi qvid expectandum esse. Historiam Bohemicæ Persecutionis compilârunt varii: ante biennium verò revisit, et ad prelum promovit, Comenius. Frustra ab ipso expectavi exemplar! qvod tu nunc tam procul offers. Optas mecum colloqvi: at verò idem mihi est animus. Nam tot scriptionibus qvid proficimus? Tempus suscipitur et mihi, et tibi, aliis destinatum negotiis. Describendo ad mundum septem illas continuati Elucidarii philyras; et revidendo, qvæ Amanuensis descripsit, nuper ad te missa; et hanc exarando epistolam; decendium ferè mihi elapsum. Si coram de his contulissemus: hora suffecisset una et altera. Sed qvomodo conveniemus, et ubi? inqvies. Tu ad me venire non potes, scio: (ibi enim, non hîc, agi mecum oportet:) at qvomodo ego ad te? Qvis domi prospiciet familiæ de sustentatione; mihi de sumptibus itineris huc illuc impendendis; et de exantlandarum molestiarum periculorumque redhostimento? Si, qvos hoc anno sustinui; et qvos porrò in Typographum, pro Elucidarii impressione; impendere debeo, sumptûs, refundi: et illi alteri, qvos modò indigitari, subministrari mihi certè possint: habituri me forsitan esetis vobiscum vere proximo. Tum et Osnabrugam (si qvidem Pacificatores eò usque hæsituri ibi sint) et Amstelodamum transire: et excusi Elucidarii exemplaria mecum ferre: deque omnibus non deliberare tantùm, sed et certi qvid concludere possemus. Et qvia adeò experimentorum publicè utilium estis avidi: sistere tunc vestra desideria aliter desidero: (utinam felici successu!) oblato vobis modo, ad frugem facile revocandi adultos; (de qvo hactenus aliqvoties ad te scripsi) indicibili omnium commodo in actum facilè deducendum: si singulorum <left margin: aut plerorumque saltim, & meliorum,> voluntas, et Magistratûsque accedat authoritas. Qvâ unâ re, si sic à vobis acceptaretur, et executioni daretur; plus sitis Ecclesiis, Scholis, Politiisque, (qvò nimirum spectabit Vestram Communicatio publica,) commodaturi: qvàm solâ Scholarum, ad exqvisitissimam Didacticam, (qvam nondum habemus; nec tam citò habere absolutam possumus) reformatione; suo tamen tempore tantò citiùs feliciùsque hisce moliminibus inædificandâ: et invidendam propemodum catastrophen bellis vestris intestinis, cum æternâ Gentis vestræ gloriâ, imposituri. Verùm ego parcè hæc attingo: ne videar plus sapere; qvam alii omnes: et ut secretè hæc habeas, moneo. Tu qvid tibi videatur de meo accessu: tempestivè rescribe. Lampades mihi offers singularis artificii: utinam mox videam ac habeam! Sed qvales illæ? An similes illis: qvas nobis Renerus qvidam, Professor Ultrajectinus, superioribus annis promisit; adjectâ schedulâ descriptas? Qvæso renuncia: et mitte sub veris auspicia; unà cum Instrumentis illis Pettianis. Magnam apud me inibis hoc nomine gratiam. Sed et adde; (si nôsti) ubi sit illa Renerus? an spem nobis nudam fecerit, vel experientiâ firmatam? Helmontii, et Glauberi scriptorum nihil Amstelodamo accepi. Si ergò opus: exhortare tuos ibi familiares: ut ne mittere obliviscantur.
[1/33/96A]

Et eâdem operâ urge Hottonum nostrum, ad remittenda bina illa Comeniana autographa. Cum Domino Fundanio, qvando tam insigniter excellit in Didacticis, velim omnia mea communices. Hujus enim unius Censura ferè omnium loco esse mihi poterit: si alii sese Censores dare recusent. Utinam ipsius Meditationum Didacticarum qvid videre daretur! Tenta, utrum exorari possit. Si duriorem sese exhibuerit: monebit me suo exemplo: (qvamvis monitore haud indigeam:) non esse mihi intempestivè plura ebuccinanda in publicum; secretò potiùs adornanda. Forsan occasio se dabit; nostra olim in commune bonum, citra invidiam et æmulationem, comportandi. Apud Dominum Frankenbergium nullâ intermissæ scriptionis excusatione opus. Novit enim: te nimis qvàm distrahi occupationibus. Iussit autem te amicè resalutare. Nec opus erat; fratrem tuum denuò in familiaritatem insinuare meam. Est ille jam antè, cùm ob propriam Virtutem, tum tuo nomine, mihi commendatissimus: et sæpiùs ipsum invisere soleo, ac solari. Mersennum obisse, Lutetiâ acceperat Frankenbergius: anteqvam id huc perscriberes. Sed nuper studiosus qvidam inde rediit: literasque ab ipso ad Dominum Hevelium secum tulit: cumque eo bene sospite ac valente, sextâ (circiter) Septembris, in coenobio, qvod ipse inhabitat, per trihorium ferè collocutum se esse, narravit. Miratur itaque Dominus Hevelius Relationis discrepantiam: petitque, se iterum, qvomodo tamen sese res ista habeat, informari. Iussitque adeò te et Excellentissimum Dominum D. Goddartium, peramicè resalutari: huicque significari: se ideò responsum hactenus distulisse: qvòd velit realiter potiùs, misso (si rectè memini) Tubo Optico, qvi nondum sit perfectus, ipsi respondere, qvàm [nuda?] epistola. Alstedii filium haud patrissare, miror: magis tamen; qvòd ad politicos ejusmodi mores adeò inclinet: cujus inclinationis in puero exigua apparebant indicia, ante annos tredecim; cùm Albæ Iuliæ agerem. Ibi in Encyclopædiam Alstedianam, qvæ tum ab Authore ad iterandum prelum revidebatur, conscripsi Epigramma: qvod Alstedius grato excepit vultu: et præfigere Encyclopædiæ isti recudendæ pollicitus est. Nescio, an sic fiet, ipso defuncto. De Colophone verò ipsius essent monendi heredes, et inprimis Bisterfeldius; ne opprimeretur. Cujus causâ multa mihi tuus oretenus, & posthac epistolicè, cum Alstedio acta. Hanc enim unam volebat agnoscere pro Extracto (ut sic dicam) scriptorum suorum. Hujus capita mihi consignata dabat, typis descripta: meque svadente, Baroni cuidam Austriaco dedicare volebat: nisi morte fuisset præventus. Hæc ad priores tuas, 21. septembris exaratas: nunc ad postridie datas paucis.
  Nihil me significasse tibi; utrum tuas ab 11. Iunii acceperim: mirum, et contra morem meum, est. Accepi, unà cum adjectis chartis: securus esto. Pro Ideâ Mathematicâ Pelleanâ (qvamvis eam nondum acceperim) gratias habeo eò majores: qvòd ab amicâ ipsius Authoris mittitur manu. Promitto reciprocum aliqvando munus: ut me ipsi interea de meliori commendo. [Schleamullerum?] ipse non novi: audio autem ex aliis: eum esse concionatorem aulicum Regiomonti. Sicubi fasciculus, ad ipsum à te destinatus, ad me pervenerit: mittam perqvam lubens; unà cum Diatyposeos meæ aliquot exemplaribus. Commendatio mei tua ad Domini Czimmermannum, te sic volente per Dominum Niclassium bene expedita, tantum effecit: ut ille ne unicâ literâ qvicqvam ad eam responderit. Sumus in Europâ, uti Philosophi, ita et Christiani, verbales potiùs, qvàm reales. Nescio tamen, qvid factum viro bono: qvòd planè silere voluerit. Credes autem nunc tantò faciliùs: frustra istorum locorum homines auxilia implorari pro literis. Citiùs luxu et fastu omnia absument: qvàm unicum pro literis excolendis obulum expendent plerique. Musæum Wormianum nondum accepi. Intelligisné autem Olaum illum Wormium, Danum? Libenter tecum facio: qvando scholastica nostra Repositoria, olim cum præsentissimâ Iuventutis Scholasticæ utilitate erigenda, inutilibus ejusmodi Technophylaciis præfers. Si sumptuum, qvos conferunt huc Magnates, aliqvam portiunculam nobis haud inviderent: salva res foret Scholastica. Sed illi Occulos potiùs pasci possunt corporis, qvàm Mentis. Indice, aliqvot talium Technophylaciorum (qvia expetis) invenies in Itinerariis Zeidleri: qvæ confecit et conscripsit per Germaniam, Galliam, Hispaniam, &c. Diatyposin meam ægrè in vestrum idioma transferri potuisse; nullis etiam adductis argumentis, tibi adstipulor. Qvia Terminos illos Technicos aliâ qvâdam diversi idiomatis voce emphaticè ac significanter exprimere; magnæ artis et ingenii labor est. Hinc jam exoraveram Dominum Mochingerum: ut vos transferendi onere liberaret. Qvod facturus
[1/33/96B]

fuisset: nisi id jam factum fuisse postremæ tuæ nunciassent: Et nisi ego Eruditis (videbis id expressè in Titulo) eam scripsissem: usus fuissem ipsemet periphrasibus potiùs istorum Terminorum: ut me tanto [citiùs?] rectiusque intelligere datorum Terminorum imperiti potuissent. Sed sciebam delectari Eruditos talibus Terminis: et posse unicâ ejusmodi voculâ meliùs ipsis succurri; qvàm vel scitissimâ periphrasi. Vos ergò Idiotis, hoc est, Terminorum Technicorum non ita bene capacibus; ego earundem capacibus, ac literatis, scribere velim. Utrique ergò rectè ad scopum collimavimus; ego Technologiâ, vos Periphrasi. Sed svaserim tamen: ut Periphrases illas qvidem retineatis: sed in gratiam qvoque Eruditorum, eosdem Terminos Technicos margini adscribatis Latinè, cum asterismo +. Hoc enim desidero adhuc in vestrâ (ut omne ferat ac mereatur punctum) versione. Qvæ mihi cæteroqvin tam grata est: ut Domino Pettio, translatori solerti et industrio, magnas eapropter habeam gratias: et inposterum ipsius mihi amicitiam propriâ hac manu condicam; cum amicæ salutis nuncio. In cujus tesseram, lætus-lubens excipiam Tractatum ipsius manuscriptum: qvem mihi offertis amicè. Richardum illum Hornerum, unicum duntaxat grandiorem obtulisse nobis fasciculum: jam per illum ipsum hisce diebus tibi significavi. Compellari ipsum ipsemét, de exhibendis reliqvis fasciculis: sed se plures accepisse pernegabat. Tuum itaque erit inqvirere: cui hi sint concrediti? Qvòd per Hamburgum et Antverpiam compendiosiùs posthac agere possimus; bene qvidem est: sed putârim, expeditiùs adhuc processurum: si per Iohannem Eduardum, Londinensem Mercatorem, i. commercium nostrum promoveatur. Ille enim frequenter ad Franciscum Sandersonium nostrum (qvi hascé ad te promovet; et alias<TRANS SWITCH="2"></TRANS> plures<TRANS SWITCH="1"></TRANS> antehac promovit:) scribit. Et vult etiam Sandersonius, se Eduardo illi qvantacunque pecunia ibi detur, hîc mihi eam redhibere; citra precium illud collybistiorum, pro cambio dari solitum. Cura ergò: ut vel Eduardus vester hanc in sese suscipiat provinciam: vel Hamburgi sit amicus aliqvis: qvi tuas measque promoveat. Et si qvem talem nactus fueris: propediem id mihi significa. Habebo enim, qvas mittam, residuas Elucidarii, tam manuscripti, qvàm typis excudendi describendi, philuras. Et hæc paucula qvoque ad alteras tuas, à 23. Septembris. Addam, in trichotomiæ gratiam, meorum insuper aliqva.
     Utrum denas meas, à 20. et 27. Augusti; 3. et 11. Septembris; 9.16.19.23.30. Octobris; et 17. Novembris, acceperis: rationes abs te expecto et exigo. Omnes missæ per hemerodromos: postrema cum Hornero; unà cum manuscriptis, suprà indigitatis. Inter qvos distribueris ad te missa Diatyposeos Exemplaria; et qvid inde Censurarum redierit; fac sciam: cùm aliis de causis: tum ne fortè bis aliqvibus mitti necesse sit. Mitte simul qvæso Catalogum literatorum illorum vivorum: cum qvibus familiariter agis in Belgio et Galliâ. Anglos tuos familiares (si volet Deus) coràm aliqvando novero. Svasit amicus quidam: ut Diatyposis mea, Gallicè versa, Cardinali Mazarino dedicetur: [sicque?] aditus Elucidario recludatur in Gallias. Sed nescio; an id [consultarer?]. Materia qvidem satis ardua est: ut nullum Orbis Christiani Monarcham [adire?] vereatur: sed habitus ’ <left margin: ’ valdè adhuc exilis est> et schema qvasi lacerum. Tu ergò videris: qvid [factu?] opus? imò, an opus sit? Habent enim Galli alioqvin egregias Inventiones in qvovis scibili. Comenianam Lingvarum Methodum tibi tandem redditam fuisse, miror. Ubi, amabò, tam diu latuit? Et anné simul mea, a 19. Iunii 1647. ad te venit epistola: qvam tertiâ vice ad te iterare opus habui? Ex continuato Elucidario videbis: me honorificam Comenianæ Didacticæ, binis in locis, fecisse mentionem: qvam fieri desiderabas. Et recurret etiam ipsius memoria pluries in Aphorismis seqventibus. Tu in <illo> Exemplari<TRANS SWITCH="2"></TRANS> ipsius<TRANS SWITCH="1"></TRANS> inqvire: utrum ibi, prout inter nos conventum, mei qvoque aliqvam fecerit mentionem? et qvalem? Aphorismum Diatyposeos Vigesimum tertium (ut et 24m. circa finem, qvoad unicam voculam,) paululùm immutavi: qvod ex Elucidarii continuati, nuper ad te missi, Textu videbis. Corrige itaque Aphorismos istos: si recudi Diatyposin qvocunque idiomate curaveris. Ad 6/16 Decembris Regia Coronatio incidet Hafniæ in Daniâ. Malim; si ibi haberas amicum aliqvem: ut aliqvot eò destinares Diatyposeos Latinæ Exemplaria. Qvia enim ibi utriusque Regni, (Daniæ ac Norwegiæ,) Holsatiæque Proceses, et viri undecunque lite-
[1/33/97A]

ratissimi, et Legati exteri, aderunt: tempestivè sic Elucidario posset sterni via: ne et iste Orbis angulus talium conatuum sit ignarus. Consilium hîc suggerere poterit Dominus Duræus, ibi locorum notus et celebris. Si rectò expedite eò neqvis: fac id per amicos Amstelodamenses. Si desunt Exemplaria: exiguo sumptu possunt recudi. Talia nova valdè grata solent intervenire solennibus ejusmodi actibus: et egregiè penetrant per Summatum et Literatorum manûs: utiliaque post se trahunt monita, à tot tantisque oculis, multa videntibus. Id qvod etiam Warsaviæ et Holmiæ non ita pridem factum: qvo tempore splendidæ utrobique panegyres habitæ; ibi Electionis Regiæ, hîc Reformationis Scholasticæ. Qvòd si recudi Diatyposin qvocunque idiomate curaveris: fac ad me aliqvot singularum editionum perveniant exemplaria; bonæ memoriæ causâ. Comitia Warsaviensia jam in septimam protrahuntur septimanam. Tam difficulter procedit novi Regis electio. Ajunt tamen aliqvi: modò Serenissimum Casimirum, defuncti [propriâ manu?] Regis fratrem, fuisse proclamatum. De qvo, num ita sit, proximè te edocebo. Non procul Regiomonte captus est nuperrimè Gulo; fera voracissima; figurâ <right margin: et staturâ> lupum referens, pelle Zobelum: qvæ multas deglutivit pecudes. In nostro vero littore capti duo pisces, rostro, gladii oblongi instar, exporrecto et acuminato: qvos ideò Gladiatorios vocant (Schwerdfische.) Qvæ omnia, qvia portentosa sunt, pro sequioribus habentur ominibus. Cosaci et Tartari, ex qvo Legatos suos Warsaviæ apud Regni Senatores habuêre, furere aliqvantulùm cessârunt. Qvid dehinc futurum; haud dum constat. DEUS nobis, et vobis, et omnibus sincerè ipsi addictis, suâ adsit gratiâ: et vestras inprimis cum Regiâ Majestate susceptas negotiationes ad bonum perducat finem! Qvibus utinam ego brevi, oblato humilimè Elucidario, gratulari: et ad egregia pacis facinora stimulos addere, liceat! Amen. Gedani, 10/20 Novembris, 1648.
                    Tui observantissimus
                                 Cyprianus Kinnerus
[1/33/97B]

                 A Monsieur
                  Monsieur Samuel Hartlib/
                           à London,
                              in Dukes-place
                   Citò
                    itissimè.
[seal]