The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:18 December 1648
Ref:1/33/99A-101B
Notes:Extract of this letter at 1/36/7.
[1/33/99A]

<Hartlib:                No. 33. 8/18 dec. 1648./>
IMMANUEL! Tandem ergò, Hartlibi clarissime, fasciculi illi chartacei, in qvos jam tot septimanis anxiè inqvirimus, appulêre; cum binis tuis autographis: qvorum alterum 23. Septembris, alterum 3. Octobris, erat exaratum. Ad prioris apographum, qvod adventum suum anticipavit, jam 20. Novembris, per Richardum vestrum Hornerum respondi: ad posterius autographum jam nunc me expediam. Desidero autem ad huc responsum ad undenas meas, à 20. Augusti, 9, 16, 19, 23, 30, Octobris, et 15, 20, 26, 27, Novembris. Tuæ à 28. et 30, Augusti, et 21, 23, Septembris, de qvibus sollicitum te esse video, rectè qvoque ad me perlatæ: et jam ad omnes à me responsum fuit. Accipe hîc duas iterum philuras continuati, ad finem usque Eruditionis Verbalis, nondum tamen ultimam limam experti, Elucidarii.Mitterem plura: sed nondum sunt descripta: nec capere potest epistola, per terram mittenda. Brevi accipies plura istius censûs: et præterea qvædam alia, qvæ mihi cum Doctore Iohanni Agricolâ, Physico Vratislaviensi, publicè intercedunt. Confecto nunc propè Elucidario frustra dispicio sumtûs typographicos hiscé [in?] locis. Nuper volebam Genealogiam, jam ante octennium confectam, inque formâ Lauri scitè repræsentatam, (qvâ omnes totius Christiani Orbis Monarchas, Reges, ac Principes, à Casimiro III. Poloniæ Rege, tam egregiâ serie deduco: ut nemo eorum, ultra sextam vel septimam generationem, à communi [deletion] stipite distet: id qvod in nullâ Regiâ Ducalivé Genealogiâ aliâ, intra tam breviculas generationes advertitur:) aut chalcographo cælandam, aut Typographo excudendam, aut saltem Pictori depingendam, dare: svadebamque; ut vel publico Senatûs, vel communi Coetûs Reformati, vel privato alicujus civis nomine, certâ spe obtinendæ sic gratiæ et retributionis Regiæ, noviter electo Poloniæ Regi, Casimiro, (qvi qvartus erit istius nominis) sub solennitatem mox futuræ coronationis Regiæ offeretur. Sed utut valdè probârint inventionem ac industriam meam omnes: ne obulum tamen à qvopiam, pro sustinendis in publicationem tantillis sumtibus, obtinere potui. Cùm non Regi tantùm, sed universæ Nationi Polonicæ, ad alta semper spiranti, singulari cederet honori: si sic è sangvine suo Regio,’ <right margin: nuper (in Casimiri parente, Vladislao Iagellone) adhuc ethnico,> omnes hodiernos Orbis Christiani Moderatores; et ab uno isto Casimiro, intra tam breve (sesqviseculi circiter) tempus, plusqvam octingentas descendisse animas, tam propinqvâ cognatione, brevibusque (qvod dixi) generationibus, adverteret totus Orbis. Tandem Gulielmus Hondius, chalcographus, diatyposin breviculam istius Genealogiæ ante biduum secum sumsit Warsaviam: Regi intentionem meam narraturus; et qvid ipsémet præstare hîc velit, exqvisiturus. Commendârat me etiam, meo rogatu, Dominus Doctor Georgius Pauli, Theologus primarius, præcipuis nostratibus Reformatis; cùm nuper satis ampla Collecta (uti vocant) in exteros, et qvoscunque indigos, distribuenda esset: sed apertè repulsam tulit: et jussus sum ad Patronum, Dominum de Geer, recurrere. Qvod ego, qvia Patronum hunc ampliùs non habeo, nec habiturum spes est, tanqvam ironicè dictum, tantò dolentiùs fero. Addebat qvoque D.D. Pauli: esse mihi homines istius loci non ita bene affectos: idque (ut conjicere poteram) ob disseminatos illos rumusculos: qvasi Comeniana mihi vendicarem; meoque nomine publicare præsumerem qvâ de re nuper [deletion] ad te scripsi. Et qvis novit calumnias cæteras, de me forsan à Diaboli clanculariis Emissariis ideò sparsas: ut præcisâ omnis promotionis spe interrumpant bonas meas lineas, vel omnem etiam interscindant telam. Adeò nihil ab his hominibus sperandum subsidii, pro instaurandis bonis literis. Talia ac tanta toties per me et alios tentari: nec tamen, præter ligna et hospitium, (qvæ proficisci primùm ab uno aliqvo amico, nunc à pluribus, et qvasi ab omnibus, sine dubio semel pro semper, accipio) qvid ampliùs obtinere potui. Ut pudeat; me adeò supplicâsse: (qvod contra morem cæteroqvin meum est:) et pigeat qvadantenus, sumtûs residuos parergis istis insumsisse; meaque oblitum fuisse familiæ. Utrum resciverint, me à te pecuniæ aliqvantulum accepisse ’; <right margin: ’ idque tanti æstiment:> non apertè qvidem compertum habeo: attamen haud levis est suspicio. Neque à Pol. Lich.que Proceribus vel gry retuli, responsi loco: tametsi, qvantum tu habes Elucidarii Didactici, (cùm ipsemet, morbo aliisque remoris præpeditus, ad Warsaviensem Diætam comparere neqvierim) et plures epistolas sollicitatorias, eò destinârim. Verbo: pro trecentis Diatyposeos Exemplaribus, liberaliter distributis, (si à te submissos 21´ thaleros excipiam) ne teruncio gravior sum factus. Omnes libenter accepêre, probavêre, ad continuandum Elucidarium excitavêre: sed qvi illud considerasset, (Beatius est dare, qvàm accipere;) et qvi me non gratis à typographo istas chartas habere recordatus esset; nemo fuit. Id qvod soli qvidem
[1/33/99B]

Deo notum et commendatum esse cupio: tibi tamen, tanqvam intimiori amico meo, et qvi nuper apud fratrem tuum in hæc talia ipsemet inqvisiisti; oblatâ sic occasione, similiter retegere; inque secretum tuum deponere sinum, libuit. Iam ergò prævideo: qvid de meo Elucidario futurum: nisi tu oblata miseris subsidia typographica et oeconomica. Cum pudore hinc migrare; aut ad aliam me recipere functionem; operasque didacticas deserere cogar: inextingvibili et meâ, et omnium, qvi conatûs istos meos promotos voluerunt, labe. Nec me postea aliqvis, turpiter hinc digressum, tam facilè ad hæc studia retrahet. Qvin suspendam coram Deo Votivam Tabulam: et incusabo seculi duritiem publicè. Utinam Parlamenti tandem resolutionem, qvid de Officio illo Communicativo spei sit residuum, rescire detur! Nam sic in incerto hærere, homini ab omnibus mediis destituto, et inter Harpyjas viventi, valdè molestum, et philosophationi adversum. Beës me ergò qvantocyus læto nuncio, mi amice! Nisi hiemis obstaret asperitas: essetque domi interea meæ de alimoniâ, et mihi de itineris sumtibus, prospectum: haberes me opinione citiùs tecum. Desidero enim, vel in aliqvid tandem desinere Consilia nostra, vel in nihil: qvæ inter absentes tam tardè præcedunt. Et certus sum: si præsens vobis sim: me non sine gratâ mei memoriâ, honestoque viatico, à vobis iterum esse discessurum. Sanè Didacticalia, omnibus numeris absoluta, vobis oblaturus haud sim: nec reformaturus jam mox ad hasce normas (qvæ nondum sunt perfectæ) Scholas vestrorum Regnorum: sed Statûs Oeconomici instauratione (qvam ego longè utiliorem, magisque necessariam, & illius scholasticæ reformationis firmam basin, censeo:) prolixiùs me vobis commendaturus. Modò inter vos inveniam, (qvod Abrahamus à Deo, Sodomam eversuro, contendit:) si non qvinqvaginta, aut qvadraginta, saltem triginta, viros, publici boni verè ac sincerè studiosos: et de se dispositionem ejusmodi ferre paratos; qvæ divinæ voluntati, publicæ qvieti, et privatæ cujusvis saluti, conducat: hominemque et probiorem, et tranqvilliorem, et ditiorem, sine metu paupertatis sui suorumque, efficere, bono cum Deo, valeat<TRANS SWITCH="2"></TRANS> certò<TRANS SWITCH="1"></TRANS>. Idque minori suâ molestiâ: qvam aliâs in qvocunque vitæ genere qvotidie experitur. Hiscé in locis, & forsan in ipsâ qvoque Germaniâ, irrisoribus et vanitatibus refertissimâ, tale qvid ab initio vix in actum deducetur. Vestra huc aptior videtur Anglia: qvæ et divinorum amantiores habet cives: et nunc æqvè reformationes omnigenas parturit. Non qvidem à te, et Reverendo Domino Duræo, (qvos omnium meorum et conscios, et arbitros, et proxenetas, si sic procedere debeat intentio, esse desidero,) qvicqvam istorum celabitur: sed nunc id ebuccinare gravibus de causis abstineo. Inter qvas et istæ: ne gratiam citiùs amittant, qvàm mereantur<TRANS SWITCH="3"></TRANS> et<TRANS SWITCH="2"></TRANS> exambiant<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, simplicia ista consilia: nec intempestivè ea in vulgus, mira sibi monstra imaginaturum, spargantur: meâque adeò ipsius imprudentiâ bonum hoc opus citiùs finiat, qvàm inchoët. Noli ergò me nunc qvidem diutiùs urgere; ut communes tibi faciam has meas cogitationes: sed vince ac supprime generosa ista tua desideria: usque dum nos convenire sinat, aut aliam mihi mentem inspiret, Deus. Sunt levicula et captu, et creditu, et executu, media: unâ parte Apostolicam simplicitatem, alterâ Oeconomicam solertiam, tertiâ Politicam prudentiam, tanqvam omnibus bonis gratas ac suffecturas bases, agnoscentia. Faciliùs tibi ac simpliciùs horum Ideam generalem tibi exprimere non possum: nisi ad specialia descendam: qvod autem facere haud dum è re fore audiisti. Id potiùs ago: ut qvia per tot hactenus annos, in reformandis ad meliorem faciem rebus humanis, desudâsti; tuo tandem interventu reale aliqvod tuarum sollicitudinum statuatur exemplum in Statu Oeconomico: cùm nec aliunde, qvàm inde, cæterorum qvoque Statuum prudens ac fractuosa reformatio inchoòri possit; et in Ecclesiastico desini debeat. Perinde, ut in Didacticis meritò initium fit a domesticis, obviis, et sensualibus objectis; et in abstrusis intellectualibusque Conceptibus desinitur. Hîc me tibi sistam: hîc non frustrabor spe meâ, nec vestra frustabo desideria: si Deus, et vos ipsi, velitis; nec vosmet meas frustretis operas: dignumqve tantis moliminibus honorarium (qvo solari tot exantlatos labores; et in patriâ olim meâ paria moliri; aliaque huc residua emoliri, qveam) haud denegetis. Verùm, qvod antèa subinnuebam ac paciscebar, silentio et prudentiâ opus est: ne priùs ibi sim in ore ac tabernis, qvàm in oculis, vulgi. Scholastica demum Reformatio, et qvævis alia, sese faciliùs dabunt. Nam et de Politiâ instaurandâ (si id nobis vitio haud verte-
[1/33/100A]

retur) forsan non deërunt brevia et salubria monita: præcisis ad Tyrannidem, è parte Magistratûs; ad Inobedientiam, è parte Subditorum; ad Iniqvitatem, è parte Officiariorum, in utrorumque medio constitutorum, occasionibus. E qvibus trinis fontibus (namque Iliacos intra muros peccatur, et extra:) omnes ataxiæ politicæ haud dubiè scaturiunt. Summa: Mediorum ac Remediorum non erit defectus; modò non Bonarum Mentium. Non eqvidem dubito de tua in procurandis his talibus sedulitate: adverto potiùs; Zelum pro gloriâ Dei, Hominumque salute, te propè conficere: sed per latus tuum alios pungere, et exstimulare cupio; qvi ista promovere possunt ac debent. Ne isti semper procrastinent bene facere: sed hodie, cùm vocem audiunt amici, (vox enim amici verè vox Dei) obseqventes huic præbeant aures; sanctorumque succurrant indigentiæ. Et nunc egregiæ tibi suppetunt occasiones: qvando de Reditibus Ecclesiasticis, in bonos usus convertendis, occupari Parlamentum accipimus. Qvî meliùs impendi horum particula; qvàm in omnium ac singulorum Regnicolarum perennatura, Deoque impensè placitura, imò fundationibus eorundem primigeniis propriissimè consentanea, commoda, possint? Videris ergò; qvomodo præsenti, capillatâ certè, utaris occasione: eamque in gladium converte Delphicum, ad qvasvis tuas intentiones profuturum. Qvòd Comenio tenta à vobis tot annis missa subsidia; hactenus ignoravi. Qvestus est ipse mihi non semel; se à vobis deseri: roborata licet manibus ac sigillis habeat promissa. Propria ipsius verba recenseo: et poteris olim eadem ex ipso legere autographo. De uxore ipsius expertus sum idem, qvod tu qvereris: nec volo, cùm ipsa jam fatis concesserit, hanc camarinam multùm movere. Ipsa, cum fratre suo, Paulo Cyrillo, agendorum fuêre Consiliarii; miser maritus ac sororius, Executor. Si exeqvi recusabat: simulare ipsa Capitis, vel alius membri, affectum. Hinc multa, qvâ est ad qvemvis nutum facilitate, fecit vir ille; non suo instinctu, sed suorum illorum suggestu; eventu tali, qvalem muliebria sortiri solent consilia. Neque ulla, credo, inter nos simultas suborta, nec subsecutum fuisset divortium: si citra Consiliarios istos res nostra stetisset. Comenio et mihi bene forsan convenisset; si non perpetuò, (nam urgebat tamen ipsum æmulatio tacita:) diutiùs saltem, et ad Patroni usque dimissionem. Cùm postrema mihi salarii portio à Comenio offerretur: expressè per Figulum (qvi mihi id numerabat) flagitavit: ne id suæ innotesceret uxori. Verùm sint hæc ipsi condonata; tibique sic occasionem huc digrediendi iterum suggerenti, tanqvam vera tamen, in aurem dicta! Mei causâ ut adeò aggrediaris Comenium, non expeto: neque ut proprio nomine cum ipso expostuletis, svasor sum: præsertim si spes sit de bono apud vos successu, sive Officii Communicativi, sive Reformationis Oeconomicæ. Tum enim altiùs hæc ruminare debemus; tanqvam medium divinæ providentiæ, ad procurandum aliqvod negotium melius. Satis vapularet: si me à vobis (et maximè, si à Patrono ipso.) juvari, se deseri videat. Et turbaretur nimiùm: si sic ipsum adoriremini: sisterenturque, scio, ipsius labores multùm. Potiùs ipsum mittite sine compellatione: qvia vestrûm prior oblitus fuit. Spes ipsius aureæ de reditibus Coenobiorum Pragensium semper mihi vanæ habitæ: nunc, firmatâ in Germaniâ pace, prorsus evanidæ factæ sunt. Tu itaque huic Ægyptiæ arundini ne innitere: sed domesticis utere scipionibus; et Scipionibus illis tuis, non qvidem Africanis, sed Parlamentariis. Ut ego alias acceptem conditiones; non est, ut metuas. Qvis offeret? Ego verò non anxiè affectare soleo. Sic ubique prætereor: qvoad Deus voluerit. Qvem sæpè fatum transit, aliqvando invenit. Si qvid sperandum: totum id pendet ab uxoris patrimonio: cujus vindicatio (dummodò pax secura, nec insidiosa, sit) nunc faciliùs certiùsque, qvàm antè, procedet. Sed qvid nudis occipiam manibus, rerum gerundarum destitutus nervis? Deseramné ideò bonas meas meditationes? Id qvidem tandem, deficiente omni subsidio alieno, futurum esset: sed certus sum, te id dissvasurum mihi. Qvò magis ætate proficio: eò plus experior Mundi odium. Ratio in promtu est: qvia qvæcunque meditor, Mundi moribus sese haudqvaqvam conformant. Sed si me vel ejiciat Mundus; aliter haud agam. Tantò citiùs ad Mundi perveniam Dominum. Qvò enim me, nisi huc, ejiceret? Qvòd mei causâ qvandoque propria negligas negotia; testaris hoc ipso animum, Christianè mihi addictum: eoque nomine tibi plurimas debeo gratias. Senties autem aliqvando; si, qvæ suggerit Deus cogitata, effecta per me voluerit tuâ coöperatione; te id oneris non fortuitò suscepisse; nec frustra sustinuisse; sed Domini ipsius, secretè omnia disponentis, largiterque, nostra servitia compensantis, providentiâ. Si qvid in me vicissim est; qvo te tuosque ornare ac juvare possim: experieris reciprocam meam, qvam
[1/33/100B]

omnibus alioqvin hominibus debeo, benevolentiam. Sic qvòd Florentino Duci, Reverendissimo Do item [Armachano?], ut et Gallicæ literaturæ Proceribus, Diatyposin meam commendâris: lætus lubens audio. Eo enim fine prodita Elbingæ: ut inde ulteriùs divulgaretur. Idque in parte solatii ac lucri repono: si qvàm pluribus hæc, pro publicâ utilitate suscepta, molimina bene innotescant; vocumque eliciant censuras. Sed annón et Belgii luminibus, Salmasio, Vossio, [Barlæo?], &c: idem præstabis: et idem ab iisdem exiges, officium? Qvam id velim! Tametsi enim anticipare Elucidarii censuras futuras nolim: malim tamen prægustum qvendam earum habere à sublimibus illis animabus. Et in Daniâ qvid fiet? qvid in Germaniâ? qvid in aliis Regnis? Annón et horum omnium colligenda aut suffragia, aut repudia? A Domino Hottono qvòd nihil dum accipias responsi: puto, Non tam diutinæ absentiæ, qvàm Patroni mutato affectui, adscribendum esse. Tantò major ergò mihi subnascitur dubietas: gratané sit ibi futura Dedicatio, (ad qvam me iterum exhortaris,) vel ingrata. Si tamen junior Dominus de Geer submiserit sumtûs typographicos: dedicari seniori Domino omninò debebit. Nec ad meas, qvarum copiam nuper tecum communicavi, qvicqvam video à Domino Wolzogenio reponi: Deserimur forsan undique. Itaque, si id ita est, approximat sine dubio DOMINI auxilium: qvod tum demum, serò qvidem, sed jucundiùs multò, sese exserere solet: qvando hominum omnium torpescunt, elangvescunt, et evanescunt juvamina. Si voluerit me Deus ad vos excurrere, et utile aliqvod intentionibus vestris consilium suggerere; fiat: sin aliter ipsi, visum; inhibeat! Tantummodò regat gressûs meos in bonâ viâ! Cur primi Eruditionis Gradûs Practicam mittere neqveam: sufficientes tibi rationes in nuperis exposui: qvibus meritò acqviescere debes. Ibi qvoque significavi: qvanti temporis sit labor; id tentare et aggredi. De [Caræis?] qvæ scripsisti; hiscé diebus Do Oberbeqvio Regiomontum, et per hanc Rittangelio, perque istum ipsis illis Abrahamitis, renunciavi. Magno ipsi adficientur gaudio: qvando de tuâ audient sollicitudine. Noli ergò oblivisci: ut propediem id effectum des: ne, si illud: se videant, nobis dehinc minùs fidant. Monui etiam Rittangelium: ut tandem respondeat ad tres illas Qvæstiones, à Reverendissimo Armachano propositas. Simul ac responderit: ad vos referam, qvicqvid dicerit. Eliæ à Leonibus autographum recepi: Comeniana bina adhuc desidero. Qvòd Glauberianos Thesauros denuò mecum communes esse vis, et offers: iteratas habeo gratias. Impleat Deus spes nostras juxta beneplacitum suum! Furni ipsius Philosophici residuas partes Helmontiique Opera, nondum accepi: gratissima certè, cùm ea Dominus Worsley miserit, futura. Domino Schlömüllero tuum misi fasciculum; additâ meâ, uti volebas, diatyposi. Czimmermanno suum qvoque mittam. Musæum Wormianum est qvalisqvalis (imperfecta scilicet, confusa, et crassa) idea Repositorium Scholasticorum, à me olim erigendorum. Desunt multa: hinc imperfectum voco. Dislocata omnia; hinc confusum. Corpora duntaxat Rerum ostentat, non Essentias: hinc crassum nimis. Interim tamen id aspernari dum melius habeatur, haud convenit. Citiùs namque ex eo Physicam, qvem docuerim, et Technicam: qvàm ex omnibus Aristotelis Voluminibus. Qværis; ubi plura ejusmodi Naturæ Artisque [Greek: thaúmata] haberi qveant? In Hollandiâ memini, me et Roterodami et Enchuysæ, olim qvamplurima indagasse; isti apud Dominum Goerce, Consulem tunc temporis; hîc apud Dominum Paludanum; & Basilei apud Platerum; omnes Medicinæ Doctores. Primas tamen sibi vendicare credebatur Paludianum Technophylacium: in qvo sola [Conchæorum?] genera pluris, qvam 3000 Imperialibus, æstimata. Et noti sunt in hoc Technophylacium à Domino Abrahamo Sculteto, spectatore et admiratore tot tantorumque [Greek: thaumáton], tunc scripti versiculi: Qvod Mare, qvod Tellus, qvod totus continet Orbis: Una Paludani continet ista domus. Ad ea, qvæ Dominus Fundanius ad te ultimùm scripsit, respondebo proximis. Nunc enim haud vacat. Iubeo interea ipsum securum esse: conveniemus probè in scopo principali: media non adeò diversa erunt, uti arbitratur [vir optimus?]. Qvæ fratri tuo misisti de Areopagitis illis Transylvanis; omnia mihi nota, et conspecta sunt. Vixi enim per bimestre cum ipsis, Winzii, unico ab Albâ Iuliâ lapide: saltem ut ipsorum mores penitiùs explorarem. Et plura mihi alia, qvæ hîc consignata haud reperiuntur, inter ipsos animadversa. Modò homines isti bonas Artes, ordinarios Magistratûs, et Vitæ humanæ utiles Statûs, non ita indistinctè proscriberent: et in sacris ritibus qvædam religiosiùs peragerent: rivulosque è fontibus suis ad alios qvoque, extra societatem suam constitutos, dimanare permitterent: non esset, me qvidem judice, simplicior reformandarum multarum ataxiarum idéa, qvam ista. Et fateor: mihi ab his hominibus primùm suggestas, de Statu Oeconomico (et per istum qvoque Politico, Scholastico, et Ecclesiastico) utili- [catchword: ter]
[1/33/101A]

ter reformando, cogitandi occasiones: tametsi cogitata mea ab ipsorum instituto insigniter passim discrepent. Vidi apud eundem fratrem tuum (qvi hac vice, præter amicam salutem, nihil ad te scribere habet: tametsi ipsius literas meis includere voluissem:) Boötiorum Fratrum Philosophiam Naturalem [receptam? MS torn]: qvam mihi aliqvando, cùm otium legendi nactus fuero, communicabit. Exinde didici; qvis ille [Dominus? MS torn] Arnoldus Boötius: cujus autographum abs te indies præstolor. Anteqvam id huc perveniat; non [convenit? MS torn] rescribere. Itaque tam diu ipsius patientiam detine. Habeo enim, qvæ reponam. Interea et huic, [et? MS torn] fratri ipsius, (egregio certè et harmonico Germanorum [Greek: omopsúkhon], iisdemque studiis deditorum, pari; [quod? MS torn] rarò contingere solet,) amicam ex me salutem nuncupa: rogaque; ut exemplar istius ipsorum Physicæ mihi mittant: propriâque adscriptâ manu, memoriæ causâ, mihi inscribant. Rependam vicem; simulac Elucidarium meum fuerit absolutum. De qvo, qvampluribus aliis, multa ad has restant addenda: sed excludor tempore: & jamjam abiturit hemerodromus. Brevi itaque & [ista?], & alia, qvæ interea porrò suggeret Deus. Huic te, tuos, Duræumque nostrum, fideliter commendo; osculo pacis & salutis oblato singulis. Vale.
Gedani, 8/18 Decembris 1648.
                          Tui in Christo conjunctissimus
                                     Cyprianus Kinnerus.
Adeò festinat hemerodromus: ut ne qvidem
maculam e regione eluere qveam.
Ignosces ergò non mihi qvidem, sed filiolo, maculatori.[flourish].
[1/33/101B]

[diagonally across page:]
          A Monsieur
          Monsr Samuel Hartlib/
          à London
             in Dukes-place.
[seals]