The Hartlib Papers

Title:Letter, Cyprian Kinner To Hartlib, In Latin
Dating:10 January 1649
Ref:1/33/104A-105B: 105A BLANK
Notes:Extract of this letter at 1/36/7.
[1/33/104A]

<Hartlib: No. [3?]5 10 Ian. 1649.>
Salutem et Officia. Ante triduum respondi ad postremas tuas à 13/23 Octobris et 17/27 Novembris: et qvia festinandum mihi erat; non addidi, qvæ Dominum Fundanium concernebant[altered from concernunt]. Accipe ergò, cùm hîc per diem istum qviescere detur, de ipso paucula: qvantum memoriâ adhuc complector. Ipsas enim Fundanianas chartas oblitus fui domi. Itaque si ad omnia non respondero, veniam dabis memoriæ labili. Frustra plerubique bonus vir invehitur in mea: et alicubi cum larvis pugnare videtur. Qvæ de Arbore Scientiæ boni ac mali scripsi; non asserui; sed recensui ex aliorum mente: proposuique examini illius, de qvo mihi scribebas, Chymici. Addebamque mox sub finem: (inqvire, et invenies!) me probè scire, qvid de hisce talibus statuendum sit; et ridere. In Elucidarii verò (qvod tecum habes) paginâ ultimâ affectationem istius operis seu processûs vocavi temerarium nimis ausum. Qvem ergo petit ac ferit[altered] Dominus Fundanius? Qvòd Arborem istam allegoricè tantùm interpretatur: cum ipso facere haud possum. Reverâ ipsam extitisse, [et?] alias paradisiacas arbores; vereque à Creatore inditas ipsi fuisse istas vires; cur dubitabimus? Interim sensum allegoricum et anagogicum tum aliorum Sacræ Scripturæ locorum, tum istius qvoque Arboris, lubens admitto: modò ne historicus evertatur[altered]. Putat, me multa in Diatyposi omisisse, qvæ magni sint ponderis: multa inseruisse, qvæ tanti non fiant. Respondeo. Ego verò puto, me nihil omisisse; imò plus pandisse, sub istius brevitatis involucro: qvàm ullibi vulgò extat. Annè (ut cætera taceam) Aphorismum Diatyposeos XVII. XVIII. XXXI. pro cassis habebit nucibus? Plus hîc medullæ latet: qvàm vel ipse cortex habet materiæ. Metaphysicam fortè, et Logicam, Mathesin et Historiam, Iurisprudentiam et Medicinam, &c: qvia aperto nomine haud indigito, intelliget Fundanius. Si ita: errat. Legat Elucidarium: videbitque hæc omnia hîc tractatum iri, novâ qvadam (reali scilicet ac concretâ) methodo. Contrà prolixiùs ipsi incedere videbor<TRANS SWITCH="2"></TRANS> forsitan<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, in Gradibus Eruditionis Verbalibus, Aphorismo præsertim XIX. XX. XXI. Sed id ipsum est; qvod in Elucidario qvoque jam monui: causâ, cur sic fieri oportuerit, additâ, non experte ponderis. Cur absolutè, tanqvam de re certâ et expertâ, scribam, Doceo, Facio, Informo, &c, meæ mihi erant rationes: cùm initiò Diatyposin privatim conscriberem: qvas suo etiam tempore non dissimulabo. Et nosti similiter ex Elucidarii initio: me jam isti qvoque Objectioni apertè occurrisse: monendo Lectorem, voculis istis tropum subesse. Et si qvis ipsum Diatyposeos Titulum inspexerit: illicò inveniet, esse Cogitationes. Si Cogitationes: ergò non Experimenta. Qvamvis mihi hæc adeò certa videantur: ac si experta essent. Si enim positâ causâ proximâ et immediatâ necessariò seqvitur effectus: cur hîc diversum qvid sentiat; qvisqvis hypothesium mearum vim probè expenderit? Qvòd Atrium, Palatium, et Posticum Comenianum flocci habeat; tantumque eidem haud tribuat, qvantum Comenius tribui cupit: bene ferre possum: respondebitque ad hæc olim Comenius; cujus hæc sunt inventa. Ego tunc temporis tibi solummodò recensui: qvid ego, si per hiemem in societate perstitissem, facturus fuissem; et qvàm utilem præstitissem laborem: puta, juxtas Comenianas Ideas. In meâ verò Diatyposi nihil istarum (Atrii, Palatii, Postici,) invenietis tum Vocum, tum Rerum. Omnia ista unico absolvam libro; distinctissimè tamen: qvod te docebit Elucidarium. Cur mihi exprobret Fundanius: qvòd à te amicè oblata subsidia adeò urgeam; Patronosque meo Operi sollicitem: non penetrare exprobrationis causam valeo. A divinâ nobis pendendum esse Providentiâ, tam mihi notum, imò praxi compertum est; atque ipsi. Anné ideò media, per qvæ se divina exserere consvevit Providentia, negligenda? Nonne pe-
[1/33/104B]

tendum, qværendum, pulsandum; maximè qvidem apud Deum, haud minus tamen apud Homines? Non suscipitur ista sollicitudo ex diffidentiâ: sed aliis, et occultioribus qvandoque de causis. Nec divina providentia excludit, includit potiùs, humanam prudentiam. Videtur optimus Dominus Fundanius uxore et familiâ esse destitutus: hincque nullâ (qvàm felix eâ parte!) tangi rei familiaris curâ. Si iis destituitur: precor ipsi, cum novo hoc anno, piam, opulentam, famosamque uxorem: ut experiatur; qvàm non emaneant (etiam in omni rerum affluentiâ) sollicitudines in isthoc vitæ genere; non Ethnicæ qvidem illæ, sed oeconomicæ. Bene svadet Fundanius: ne temerè qvem, nisi probè abundèque perspectum, commendes. Idem et ego hactenus de me ipso toties te volui, & adhuc volo: ut ne nimium qvid de meâ tenuitate præsumas, aliisque pollicearis. Qvæ tandem de Pietatis Praxi scribit; omnia bene se habent: nec ego hîc diversus ab ipso sum. Tam sollicitè istud Pensum commendare ac tractare haud potest: qvin ego majori adhuc sollicitudine tractatum velim. Apertè namque scripsi: hîc proram ac puppim verti totius Informationis Scholasticæ: qvia hoc est UNUM illud NECESSARIUM: qvo nullo modo (uti qvidem Eruditioni et Civili Prudentiæ contingere potest) carere possumus. De Babylone nihil participare volens sciensque participare cupio: tametsi ethnicorum saniorum bona dogmata haud eliminem. Qvis enim id facere jussit? Etiam hîc valere arbitror Apostolicam Regulam: Omnia probate; et qvod bonum est, tenete. Et si id fieri oporteat: pleræque etiam Artes Mechanicæ (hominum qvippe inventa) tolli deberent. At qvò tandem res deveniret? Et qvis crederet auditui nostro in cæteris: si tumultuariè nostra ordiremur ab isto impetu? Num sciam, vel ignorem, qvid sit Arbor Scientiæ boni ac mali; nihil qvidem determino: ignorantiam potiùs (qvæ ingenii mei est modestia) profiteor: [left margin: /] sed si Deus aliqvando votis meis annuat; ut Scholæ (magis tamen Oconomiæ) in meliorem perducantur statum meâ operâ: facilè patebit; num hîc qvid sciverim, necné? Sed qvò dilabor? Tu hæc amico, Fundanio, cum plurimâ salute renuncia. Sed et istud: mihi tam non displicere ipsius censuras, tametsi asperiores: ut hebdomadatim earum qvid videre expetam: & omnia mea, qvæ ad te scribo, ipsi communia esse velim; secretâ tamen æqvè fide. Video enim, (et id adeò mihi probatur:) ipsum Res insectari, non Personas. Et exposui tibi antehac aliam qvoque rationem: qvòd sit vir multæ, qvâ ego destituor, Lectionis, ac polyhistor: adeoque plurium percolata cerebris, visaque oculis, monere qveat, pro usu boni publici. Narravit mihi qvædam de ipso Dominus Ioachimus Christophorus à Benckendorf, Consiliarius Electoris Brandenburgensis Gedani nobiscum degens<TRANS SWITCH="2"></TRANS>, Fundanii amitinus<TRANS SWITCH="1"></TRANS>, mihique ab octodecim jam annis sincerè addictus amicus; non ita pridem Cliviâ huc redux. E qvo relatu [deletion] nosse hominem aliqvomodò coepi. Utinam coràm alloqvi ipsum aliqvando liceat! Qvod futurum haud despero: si Belgium accedere dabitur. Plura jam non habeo: et festino Hohensteinium. Causam <itineris> nuper exposui.   Tu interim colligendis rerum gerundarum nervis (qvod me etiam non monente, pro Zelo tuo, facturum te confido) strenuè incumbe. Sine iis enim omnes nostri conatûs irriti sunt. Reverendum Dominum Duræum peramanter saluto, ut & familiam tuam universam. Bene valete! Elbingæ, 10. Ianuarii 1649.
               Tui observantissimus
                                   Cyprianus Kinnerus.
Hodie accepi epistolam Domini D. Bootii
autographam, tuis inclusam: qvæ pridie,
post discessum meum, uxori meæ Gedani fuêre[altered]
exhibitæ. Ad qvam tamen <Bootianam> demum post reditum meum respondebo. Tuæ nullâ indigent responsione: qvia sunt ejusdem tenoris cum
                illis alteris, ad qvos jam tibi respondi.
[1/33/105B]

          A Monsieur
          Monsieur Samuel Hartlib/
                    à London
                     in Dukes-place.
               Amsterdam, beij herren Iohan<sub>ne</sub>
<sub>               </sub>Rulitio,<sub> </sub>Hochdeutschen Predigern,
               abzugeben: mit freundlicher biett,
               solches unbeschwert mit ehistern weiter
                       zubefördern /
[seal]