The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Ms Compilation Of Extracts By Comenius, Cyprian Kinner
Dating:24 October 1645 - 8 October 1646
Ref:1/34/7A-10B: 10B BLANK
Notes:Marginal notes are in Kinner's hand.
[1/34/7A]

          Censuræ Domini Comenii de laboribus meis.
                          1645.
     24. Octobris. In retinendâ Rerum Serie, qvæ non placet Capite I. (vestibuli,) frustra superstitiosus es, nec mihi carbonariam fidem probas. Omnia strigili tuæ submissa sunt: nec putes, rationes meas esse scabiosas: qvæ ulcerosi eqvi more, ad sonitum etiam strigilis[altered], subsiliant. Rationalia puto nos, utrumque animalia: rationibus et ducamur et certemus. Tuæ illæ (de Pice et Resinâ, inter Ciborum condimenta; et de Torqve, apud Sartorem) observationes bonæ sunt: cave imiteris dormitantem etiam Homerum. Aristarchum age.
     2. November. Mihi sanè methodus hæc (Lexici
Etymologici) tantisper satisfacit: sed si tua perspicacitas adhuc inveniet nodum, gratulabor. Nos enim nobis interim necesse est, ut simus non theatrum solum, sed et histriones, et æmuli, et Zoili, et cotes, et stimuli, et calcaria, et qvidnon?
     11. Novembr. Medicum tuum remitto. Satis mihi probat industriam suam. Non illi objici poterit illud [Greek: .kóti.on, .kóti.on]! Absolve, qvicqvid superest cogitationum tuarum, lineas tibi non turbabo. Usum habebit excellentem ad intentionem nostram, qvanqvam falcem passurus ’ omni apparatu instructior. [right margin, Kinner: ’ necessariò. Cunctatorem ipsum esse facilè patior: modò redeat ab Academiâ tuâ]
     14. Novembr. Bono esto animo, et perge in sancto Dei nomine, non alienis te alligans, sed venam propriam perseqvens.
     15. Novembr. Oblectant me istæ cogitationes tuæ,
lucidiores in dies: confirmantque spem meam, fore, ut[altered] qvod alteri datum non fuerit, reveletur alteri. Cogitationes illæ, de referendis omnibus, qvæ sunt, et sciri discique possunt ac debent, ad Hominem, tanqvam ultimum omnium visibilium finem, dudum mihi versatæ sunt animo: eòque totum Pansophicum propositum tendit. Sed posse hæc sic jam in ipsâ Ianuâ Lingvarum tradi, non venerat in mentem. Tibi hoc, ut ista moneres, et dehinc contexeres, servatum fuit. Approbo igitur consilium non uno nomine.- Primùm qvidem: qvia sic amoenitatis non parum accedet toti Opusculo, ut rectè ominaris, pro meliùs inescandis ingeniis. Dehinc, qvia sic meliùs præludet Ianua toti Pansophico studio, Tum, qvia meliùs qvoque succedet Vestibulo, primamque et secundam ejus positionem (Omnia- Aliqvid - Nihil. Omnia) Deus, Mundus- Homo.) egregiè illustrabit: cùm à Deo esse Mundum propter Hominem docebit: Deumque, qvi est Omnia, expressisse in Mundo omnia, ut communicaret Homini omnia, verificabit. Tandem christianissimè sic reformabimus scholastica
[1/34/7B]

studia, si ad Deum et Hominem referri docebimus omnia, qvæ Mundus habet. Ita minus erit vacui, plus solidi, in omnibus studiis nostris. Deus itaque, qvi has tibi inspiravit cogitationes jam qvoque subministret vires: ut feliciter incipias, progrediaris, et finias. Eâque methodo jam Physiologiam aggredere in nomine Domini. Particulaciora qvædam monebo pòst.
     21. Novembr. En tibi Pharmacopæum tuum! redire jubeo statim, ut affectum sic satis feliciter, perficias. Hoc nempe illud est, qvod præsens reqvirit scopus, Rerum Nomenclatura viva, historicè contexta: tanqvam discipulum deducas (erit enim ducendus) per omnia, omniaque per autopsiam commonstrando, simul et nosse et nominare posse (sive sit res, sice rei modus, sive actio vel passio, et qvæcunque rei circumstantia,) doceas. Sic places, sic placebis, si sic fueris progressus.
25. Novembr. Redit ad te Pharmacopæus tuus, non cum alia, nunc censurâ: nisi qvod se probè gesserit, et ut virum bonum decet. Non facilè credidissem, ullum de isto hominum grege tam candidè acturum, tam nudè et simpliciter sua ostensurum et recitaturum. Euge bene! Pergat absolvere, qvod restat, ad eumque modum ut cæteri qvoque omnes artifices [sua?] nobis opera, adeoque natura ipsa suam artem; ostendant, exemplo suo efficiat.
     26. Novembr. Ad tua nihil rescripsi ante, qvia sacra pertractans, et mox postea templum ingressus, non legeram, nisi jam domum reversus. Responsum vis scriptum? Qvid opus, qvando convenire stat sententia? Utroque pollice probavi: Deumque, qvi tibi meliores semper inspirat cogitationes, collaudavi. Iam demum, qvid à tuâ industriâ (sub directione Dei, et rationis rectæ) expectandum sit, video.
     29. Novembr. Hesternæ schedulæ non is fuit sensus:
qvasi sistere divitis venæ fluxum vellem, aut de industriâ, et in rerum verborumque delectu judicio tuo dubitarem: sed ut copiæ rerum verborumque jungendas ubique necessitatem, utilitatem, varietatem, et ordinem, et inde jucunditatem, monerem[altered]. De liberalibus Artibus liberaliter describendis rectè judicas.
     30. Novembr. Amo te, Kinnere, qvi egregiâ scrupulositate[altered] tuâ scrupolos publicos eximendi egregias subministras occasiones. Tricas, qvæ jam heri coeperunt displicere mihi, qvia submisisti dissolvendas: ecce plana jam omnia! Ex tenebris lux! Sic rem instituemus: ut non restet, qvod vel nobis, vel cuiqvam, movere possit scrupulos: discipulis autem egregiè consultum, et rei ipsi omninò satisfactum sit. Et qvod magis, ad Didacticæ Canones meliùs accommodabuntur omnia: ipsaque Didactica ex hac nostrâ praxi jam accipit lumen. Tam commodum exitum repererunt hæ tricæ.
[1/34/8A]

     1 Decembr. Acqviesco istis rationibus, teque feliciter continuare chirurgum jubeo. Habeo qvidem cogitationes hîc qvasdam: sed nolo priùs eas detegere: nisi post absoluta illa, qvæ Medico subserviunt. Deus roboret te et me, nunc in absolvendâ Novissimâ Lingvarum Methodo occupatum. Iam non dimittere manu decrevi; nisi fundamentalibus his qvæ reliqvis fines et leges determinant, absolutis.
                         ---------
                           1646.
     13. Ianuar. Oblectârunt me, mi Kinnere, artes
tuæ. Perge in sancto Dei nomine feliciter! Dabunt hæc, ad justam [Greek: akríbeian] redacta, veram Rerum Nomenclaturam, hoc est, veram Lingvarum Ianuam. Nihil desidero jam, nisi ut absolvas.
     12. Februar. Relegendis Artibus tuis, eâ qvâ necesse est, attentione, non potest nunc vacare mihi, totâ animi attentione alibi jam fixo. Faciam pòst. Submitti autem à me Liberalium Artium numerum cur petis? Filum trichotomiâs tua seqvere: et prodibit numerus et ordo, qvalem ego præcogitare non possum: qvandoqvidem tuo stylo et filo omnia pertransire tibi collubuit. Non impedio, absolve jam. Nec prohibeo, ut in Naturalibus et Moralibus nostra pro arbitrio refingas, et ad trichotomiam (qvod aves) reducas. Mitto itaque tibi Ianuæ Textum meum, antiqvum illum, (cum adjectis postea vocabulis interserendis,) typis descriptum, ’ et methodo coeptâ perseqvere. [right margin, Kinner: ’ et posteriora Textûs novi tentamina manuscripta. Omnes illas rhapsodias percurre,]
     23. Martii. Deposueram hodie cogitationes de lexico in contextum redigendo, Grammaticis qvibusdam è Vossio inqvirendis intentus. Qvia tamen non improbas propositum: revertar paulo post, et continuabo. Tu bono cum Deo perge, in tuâ pathologiâ: et dehinc Ethicum, Iurisconsultum, et Politicum, aggredieris. Cogitationes enim tuæ de ter trino[altered] totius Rerum Nomenclaturæ (in Ianuali Textu) cardine non displicent: ruminabo eas pleniùs.
     4. Decembr. Non me diutiùs contineo: qvin tibi cogitata dierum aliqvot communicem. Lege, et judica: et si placet, judicium tuum scripto consigna. Tempus enim erit, ut Ianuæ Lingvarum Textum tuum adoriamur: qvando qvidem pro basi stare debet tantorum Operum. Si qvid tamen tu in contrarium habebis, audiam prius.
     8. Decembr. Amicissime Domine Kinnere. [Greek: Kardiognóses] non sum, qvi de cogitatis judicare valeam. Qvalia cogitâras de Didacticâ simplicium, ad/occasiones undecunque capiendas, in timore Dei, et cognitione verâ proficiendi; nunqvam antehac feceras mentionem. Suntque ista aliús planè generis ab iis, qvæ nunc agimus: apprime utilia futura suo loco, in Pampædiâ. Accipio itaque apologiam.
[1/34/8B]

18 Decembr. A tertiâ surrexisti? Ego verò ante
tertiam qvieti me dabam, primo somno mihi meditationibus erepto. Tua qvod contraxeris, rectè factum. Concipio nunc nunc meum de iisdem judicium. Tu reliqva Methodi novissimæ censurâ notare perge.
     Eodem. Rectè fecisti, qvod cogitationes tuas Didacticas, per chartas plures diffundi coeptas, in compendium redegisti. Meliùs te intelligo, ac unqvam: fateorque illa sic non irrationabiliter cogitari: tametsi à Methodo meâ in tantum recedant, ut qvasi contrariâ viâ iri svade<a>nt. Nam ubi ego desino, ibi tu incipis: in Rerum ipsarum, semotis libris, contemplatione. Hoc magis observo: qvòd omnia illa potiori sui parte in ideis adhuc hæreant: paratum tibi sit nihil, præter lectoriæ Artis instrumenta. Elaborandis ergò illis sigillatim, qvot[altered] putas anni sufficient? Me vides annorum viginti vigiliis eò progressum, ut materiarum congestarum, et multâ parte elaboratarum, strues adsint: et tamen me in labyrinthis adhuc ita sentio hærere, ut exitum de die in diem minùs sperare incipiam, et trepidem. Et paulò pòst: Redeo ad tua. Expendimus accuratè delineatam scitè sic à te Didacticam tuam: reperimusque Primùm, periculosum esse nobis in tantâ temporis angustiâ, qvâ premimur, in tantam cogitationum amplitudinem diffundi: agendum esse potiùs, [page divided; left side continues:] adeoque unicè, hoc unum; ad qvod hoc anno agendum sepositis aliis, Deo et Patrono fidem obstrinximus, Latinæ Lingvæ luci adornandâ Methodo. 2.) Qvia tamen Didactica/tua plausibilitatis habet aliqvid, adeoque multum; nec nobis tamen eam seqvi, nisi destruere velimus structa jam omnia, integrum est: placet, ut Syntagmati Consultationum, de emendandâ Lingvarum Methodo, inseratur totidem, qvot eam concepisti, verbis. Ut et tuæ in genus humanum propensæ voluntatis plenum exstet ad posteritatem testimonium: et tibi tuo jure in tua uti plena semper sit potestas. Continuando nimirum illa, et perficiendo, qvæ neque antehac perfici temporum iniqvitas permisit, neque jam spatii, qvo arctamur, angustia permittit. Continuare, inqvam, tua tibi ut liceat, qvando libebit, et Deus meliora reduxerit tempora. Es enim tuæ spontis, constituere tibi vel hoc unum vitæ [Greek: ergon], in manu tua est: cùm me vocatio mea alibi alligatum constringat. Et habes ante te, humanitùs loqvendo, plures vitæ annos, et judicii maturescentis [Greek: agri.n?]: qvæ apud me in/descensu sunt. In summâ. Tibi tuis vacare licebit, si libebit: mihi
[1/34/9A]

[Page divided, left side continues:] vela contrahenda sunt, festinandumque ad portum. Ergò hoc unum, dum unà sumus, agamus: ut in Philologicis desudemus strenuè: reportaturi laureolam, si rem dextrè peregerimus; confusionem, si secus. De formulâ interserendi tuam Didacticam Methodo nostræ, coràm videbimus: ubi perlectis residuis chartis me conveneris: sive jam lectionem absolvisti; sive pòst. Vale.
[1/34/8B]

[right hand insert:] Ita ad Comenium scripseram:
Coeperam cogitata mea Didactica ad incudem revocare nudius tertius: et jam integros duos qvaterniones iis consignandis insumseram, nullo dum exitu apparente. Sed qvia istam prolixitatem è re haud fore judicavi: in pauca contraxi stylum. Licet obscurior sim ob brevitatem; imò adhuc forsan æqvo prolixior. Mitto ergò: ut æliqvo in loco sint unà cum tuis: si meritorum de re literariâ particulam merebuntur. Sed hæc tamen tuo judicio, censuræ, et emendationi, submitto. Et ne altare contra altare erigere tibi videar:
[1/34/9A]

[right hand insert:] comportabimus consilia (si qvidem mea ista bona sunt) in commune Inventarium: Deoque, Luminum Patri, . gratias agemus: et pro concessæ lucis augmentis ipsi supplicabimus. Vale.
[resumes on undivided part of 9A]
     Eodem. Mitto tamen formulam illam: ut præcogitare possis, anteqvam ad me venias, num ita placeat. ß.30. Tandem Vir nobilis et clarus, Dominus Cyprianus Kinnerus, Silesius, Medicinæ Doctor misertus qvoque Scholarum et Ingeniorum clades, à compluribus annis melioris Didacticæ insudavit consiliis. Qvæ licet (ob temporum infelicitatem) apparatum suum nondum assecuta sint; neque ad Latinæ Lingvæ duntaxat studiam, cujus nunc variè vestigatas recolligimus vias, sese extendant; sed universim pro excolendâ humanâ naturâ, christianâque juventute, in/plebe etiam, faciant: visa tamen sunt huc apponi digna, ut desideriorum Viri eximii, pro meliorandis rebus, integrum sic veluti systema exstet. Ponam verò illa suismet verbis, ut mihi cogitationum suarum suâ manu consignatam tradidit delineationem; sic: ß.31. Ego scopum DIDACTICÆ trinam facio &c.&c. Hæc an sic placeant, vide: si aliter, fac sciam. Tempus enim appropinqvat, qvod fiximus: ut residua illa Holmiam mittantur. Maturanda ergò illa sunt, ut mitti possint; ne nobis deliberando semper effluant tempora, agendo potiùs impendantur.
     19. Decembr. Amicissime Domine Kinnere, Intellexi heri ex Petro Figulo, te nonnihil turbatum explanationem qvorundam scrupulorum qvæsivisse. Doleo te turbari. [right margin, Kinner: NB. Simul ac Diatyposin obtuli, resignavit ulteriorem cohabitationem] Amo enim te, ex qvo primum te, et intentiones tuas, meis non absimiles, cognovi: nec affectum in Te, et animum tuum, minui, novit Deus. Sed qvòd occasiones, veniant, a spe.diuturnæ cohabitationis recedendi, non est qvod te turbet. Atque ne turbet, apertiùs esse video agendum, et tibi ad scrupulos tuos respondendum.
                           1646.
     20. Februar. Operosâ purgatione, qvòd nimia de te nunqvam præsumseris, opus non fuit: nec enim dixeram te præsumsisse, sed me. Nec dum me satis pro spe juvari qvestus sum, tuam magis in dubium vocavi eruditionem, qvam Fundanii, Cosacii, Ravii, sublimia qvoque ingenia: qvibus tamen sociali operâ uti qvoque nescivi. Mea hæc fuerit infelicitas, aut inscitia, non vestrum probrum. Causam non malè auguraris tu; qvod ideas non habeam paratas, captem demum. Rem acu tetigisti, (qvantum ad particularium omnium ideas.) Ego enim profici-
[1/34/9B]

endo proficio. Sed an unqvam parata habere omnia venditavi? Annon ad idearum qvoque venationem <in>vitabam? Transis hinc eò, ut tardiorum (circa Ianuæ Textum) profectuum culpam omnem in Ingenii mei inconstantiam rejicias: qvam et hyperbolicè nimis exaggerans, scommata intermisces. Sed scias, Ingenii mobilitatem tam esse Dei donum, qvàm sunt pennæ Æqvilæ./ Fac tamen vitium esse, transsultoriam hanc (uti vocas) Ingenii volubilitatem: hoc tamen ipsum est, cui ego remedium qvæsivi, ab Ingeniis, qvæ figere se, et uni rei immorari possent. Inter hos tu: qvi dum nihil aliud habes ad agendum, qvantum sciam, nisi huic Didactico studio (cui te vitam consecrâsse fateris) vacare; nec tibi æqvè desultorium est ingenium, jure merito plus à te, qvàm à memetipso, in elaborandis particularibus pensis, expecto: atque hoc est, de qvo loqvor.
     Eodem. Ex lite et amicitiâ omnia constare, dixit Heraclitus. Rectè: dummodò lites in amicitiam desinant; non contrà, amicitia in lites. Ita Sapiens Deus disposuit per universam naturam: ad generationem rerum, via est, lites rerum. Sapientes ergò et nostræ lites erunt, si eodem tendant, et sic desinant. Cogitata tua hodierna non malè mihi placent: sed di ffero pronunciare, num ex toto acqviescam. Prospicio tamen, nos exitum inventuros Dei ope. Cras de reliqvis. Sinam consilia meum pernoctare.
     Eodem. Relegi denuò tua (tertiò jam) hodierna: nec aliud interim, qvod dicam, habeo; nisi (tua ibi posita verba repetendo ut agnoscam in istâ [qvoque?] dissensione bonitatem Dei, qvi tandem optimam invenire dabit viam. Rationabile etiam <enim> est, qvod suggeris: nisi qvod adhuc qviddam metuam, ne non æqvè sit expeditum, uti tu speras. De qvo cras. Interim sic perge: et non in eorum censu, qvibus me parum fuisse adjutum qveror[altered], reponi moreberis. Deus nobis adsit. Vale.
     17. Septembr. Formula Discessionis. Qvandoqvidem à Magnifico Domino Ludovico de Geer, Mæcenate suo benignissimo, Dominus Iohannes Amos Comenius impetraverat, ut Dominus Cyprianus Kinnerus Medicinæ Doctor in elaborandis Didacticis suis (Opere annorum aliqvot) sibi ad biennii tempus adjutor esset; illud autem tempus jam elapsum est; et [ut?] responsum Patroni, utrum videlicet eos diutiùs cohabitare vellet, emansit, Kinnerus, ob rem angustam domi, de aliis subsidiis sibi dispicere necesse habuit. Qvanqvam autem ad finem usque operarum Comenius eum habere optasset, et ipsemet manere voluisset, cùm maximæ porrò etiam difficultates supersint: necessitate tamen hac, iste,
[1/34/10A]

ut discederet; ille, ut eum dimitteret, uterque coactus est: satisfacto priùs illi, qvicqvid de salario pactum erat. Ultrò tamen pollicitus est Dr. Kinnerus, etiam absens, si qvà possit, residuas operas juvare, et optimo semper affectu proseqvi: Dominus Comenius verò eundem, ob navatam diligenter operam, ubiubi opus fuerit, commendare. Atque sic amicè ab invicem discessum est. Qvod subscriptione hîc manûs suæ testatur uterque. Actum Elbingæ, 17. <Kinner's hand: Septembr.> 1647.
     8. Octobris. Scrupulum concipis: an famæ tuæ satis consultum fuerit, te sic fuerit discedere opere nondum finito. Respondeo. Nemo à te in publico reqviret, qvod in publico pollicitus es nunqvam. Mea unius fama periclitatur, si qvid minùs dextrè in meis fuerit expeditum. Tua rursum in eo sibi columen parat: si præstiteris, qvod in delineatione Didacticæ tuæ, insertæ meæ, promisisti, et præstare posse confidis. Ibi apertus industriæ tuæ campus; ibi potes, qvod ego non possum, ad ideas tuas elaborare opus tuum. Meis te interfuisse, ut Collaboratorem, ad biennium, in Dedicatoriâ jam ante annum (cùm Patronum diutiùs nolle intellexissem) posui, industriamque tantisper collaudavi tuam: nec verba revoco aut muto, nisi forsan volueris tu, aut coëgeris. Prospectum itaque hac etiam parte est famæ tuæ, à candore meo./ Exemptos spero scrupulos tuos: nec restabit, nisi ut missis scrupulis res agamus, ego meas, tu tuas. Si me amas, et amari vis, qvæso ne me jam seriò in meis occupatum turbes. Promitto reciprocum. Hoc potiùs agamus, ut pacta conventa nostra sarta tecta sint, et sanctâ qvâdam æmulatione sua qvisque maturare[altered] festinet, in commune juventutis bonum, præmium recepturus à Deo. Discessimus abinvicem àmicè. Ita sit, ita maneat. Vale.
In Dedicatoriâ Scriptorum Didacticorum ita mei meminit, ad Magnificum Patronum. Tu, cùm in usum Iuventutis Christianæ moliri me qviddam ex Viro Clarissimo Domino Godofrido Hottono. cognovisses: ut me eximeres laboribus aliis, his vacare posse faceres, ultrò mihi favorem tuum obtulisti: meque cum familiâ, qvintum jam annum, aluisti; postremo etiam biennio, cum studiosis duobus, Virum qvoque eximium, Dominum Cyprianum Kinnerum, Medicinæ Doctorem itidem cum familiâ; modò ut hæc celerius absolvi possent. Absque qvo esset, hærerem forsan adhuc in Opere immani, eòque labyrinthis refertissimo: ubi totfariàm nobis errandum fuit, anteqvam errorum inveniremus exitum. Capite XV. Methodi Lingvarum ß 13. ita mei meminit:
Fecimus itaque in adornandâ hac Latinâ Rerum Nomenclaturâ, (ego, et qvem mihi hîc laboris socium legi, industrius vir, Cyprianus Kinnerus, Philosophiæ et Medicinæ Doctor.) qvod potuimus: continuatâ ultra annum molestissimâ diligentiâ planè experti; qvàm verè olim Sturmius[altered], Faciliùs esse, qvamcunque rem ornatâ et prolixâ oratione enarrare, qvâm propriâ nomenclaturâ perseqvi, judicaverit: et qvàm non sine causâ hîc Lexicographi deficiant: provinciamque hanc (Rerum Nomenclaturam ordine pertexendi) ipse etiam gravissimus Cnapius subterfugerit./