The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Copy Letter In Scribal Hand, Comenius To Kinner, In Latin
Dating:11 September 1646 [1647?]
Ref:1/35/1A-5B
Notes:See Turnbull p. 383 for dating. Document 1/35/5B-10A begins on Folio 5B.
[1/35/1A]

                                              Litera A.
     Epistola Domini Comenij Resignatoria.
Dilecte Domine Compater.
Silentium Patroni terrebat me aliquandiu jam: exspectabam tamen in silentio. Nunc premere cogitationes non amplius licet, apertè agendum: Postquam [right margin, Kinner: Ergone antehac non apertè egisti] reciprocationes animi hodierna rursum auxit dies. Non ita heri aut nudius tertius, interesse rebus humanis coepimus, ut rerum consuetudinumque rationes non intelligamus: etiam illud Politicum Kein Antwort ist auch ein Antwort. Nihil certius indicat silentium hoc, quàm animum iterum offensum. At quâ re? nisi quod moras trahimus, tam Editionis operum quàm [right margin, Kinner: probetur] dimissionis Tui. Invito enim precibus extorseram precibus à Te victus, alterius anni cohabitationem [right margin, Kinner: Qvanta hyperbole! Rogari fateor, sed tamen cum condior salarij integri accipiendi etiam proximo anno] nostram: additâ etiam præmij mentione apertâ, quia volebas. Id quod asperare[altered] illius animum satis est colligere tùm quod mox primò rescribi curaverit (uti nosti) Dominum Kinnerum excitum magnâ impensâ, [right margin, Kinner: Hoc nihil ad rem. Id enim non [deletion] scripsit, postquam Holmiâ discesseramus: sed antequam ego societatem ingressus fueram.] sibi sumtus in illum faciendos adscribi non posse: tùm quòd coram, cum de sumptu illo agerem, nihil responsi dederit, nisi Macht ihr wie ihr wollet. Quæ verba benignius interpretabar, quasi non con-
[1/35/1B]

trairet vobis, saltem cum non diutius id futurum esset, quàm pro anno uno. Nunc ipsa nova offensa, quam omnia ostendunt, aliter interpretari cogit: incogitantiæ [left margin, Kinner: Patronus tibi annuatim [adsignavit?] 400 Imperiales: de his nihil in me profudisti, retinuisti omnia! Quid ergò scribis[altered] te profudisse?] nimirum tribui, quod in alios tàm liberaliter profunderem, quæ ille in studia mea, spontaneâ voluntate, conferre policitus esset. Dum ergò et tempus protrahi, et Te mihi relinqui, denuò petij; dolet procul dubio [left margin, Kinner: Dolet quòd tu isto anno non absolveris: prout Patronus expetijt ultimâ vice.] heroico pectori, et pactorum immutabilitati adsueto, violari pacta: et sibi verba dari autumat, toties aliter proponi, aliter agi in se inconsulto: [left margin, Kinner: Atqui jam consuluisti illum: q cum quæreres et rogares, ulteriorem meam cohabitationem.] Ita nobis verificatur illud: Error primæ coctionis non emendatur in secundâ vel tertiâ; augetur potius. [left margin, Kinner: Negatur.] Fons enim mali est, quòd Te actu admiserim, priusquam annuisset Patronus. At suis <scis> te ursisse, [left margin, Kinner: Non ursi mei admissionem sed volui, ut liceret mihi unâ cum familiâ adesse, nullatenus tamen aucto salario: ut sic tantò liberius operas peragerem. Antea verò me desideraveras in Collegam, me tale quid ne somniante.] quia periculum fuit in morâ liberandus fuisti a capitationis angustiâ. Ecce autem! wolgemeint ubel gerathen. Volui ego emendare jam tum, post primam illam Patroni, tàm duram, resolutionem, epistolâ fervidiùs scriptâ: deinde Tui præsentatione, ut conspectus mitigaret<TRANS SWITCH="2"></TRANS> personæ<TRANS SWITCH="1"></TRANS> conceptam indignationem. At ne sic quidem obtinuimus quod voluimus: [catchword: non]
[1/35/2A]

non invenit gratiam præsentia etiam Tua. Dimittere jam tum [volabat?] nisi intercessissem. Adeò igitur [right margin, Kinner: Quis hoc dicit? Nolebas me producere et sistere Patrono: nisi domum sub discessum. Nec tamen Patronum expertus fui offensum, sed valdè benevolum.] tenacem suæ sententiæ dum videmus quid agimus? Quò diutiùs obsistimus, eò plus molestiæ nobis creamus uterque. Quanquam Te non adeò forsan vereri offensam (modò frui liceat, dum licet) satis apparet. At mihi mei et honestatis et conscientiæ, habenda [right margin, Kinner: Tune solus honestatem et conscientiam curas?] est ratio. Multa enim jam beneficia a tanto Patrono accepi, ingratus esse non possum. Tu nihil ab illo [right margin, Kinner: Omnia ab illo, nihil à Te.] (a me enim invito illo) et tamen tanquam ab illo interpretari debes: quia ego dare non potuissem, nisi dedisset ille. Cavere igitur utrumque debemus, ne contristemus eum, per quem exhilarati, quantumcunque et quamdiucunque fuimus etc: Tum et hoc: Mihi verendum est (et hæc etiam res angit me) ne, si Patronum amittam, non mihi soli amittam, sed et confratribus meis; in quos ante quinquennium beneficentiam exercere coepit; intra biennium [right margin, Kinner: Negatur.] verò hoc il rursum destitit. Quod si perrexerit, offensa in unum redundabit in noxam multorum: [right margin, Kinner: Ille unus ego non essem.] et tum ego querelis obruar, conscientiaque ipsa im-
[1/35/2B]

prudentiæ (ne dicam impietatis) accusabit, qui uni prodesse cupiens multis nocui. [left margin, Kinner: Vanus metus.]
  Quid ergò tandem factu opus videtur? Dicam Tibi [left margin, Kinner: Toties ergò heri ac hodie tecum fui, et de futurâ etiam cohabitatione locutus sum: cur ergò dissimulasti?] cogitationes noctis hujus et præcedentium aliquot, rationibus munitas. Tu rationes rationis staterâ expende.
  Consultissimum videtur, ut tu a me recedas, et me cum labyrinthis meis Deo et mihi relinquas: quia res hæc Tibi incommodabit nihil, mihi forte commodabit aliquid.
  Tibi non incommodabit. Primùm quia habes aliàs unde honestè vivas. Ars tibi aurea in manu est, [left margin, Kinner: sed nosti me voto obstrictum esse Deo ad elaboranda mea Didactica.] Medicina, quam [Greek: para [ge?] peithei]. Illa Te cum Tuis honestè alet, et cum proximorum usu. Cur alias Talentum hoc a Deo accepisse, frustrà [left margin, Kinner: Ubi et quinam illi? Ego neminem scio, cui innitendum.] videri velis? Præsertim cum sint qui promovere eò velint, seu Dantisci seu Grudenti.
  Deinde celerius sic ad mentis quietem redibis.    Tædio enim minutiarum Te adeò affici, et tricarum labyrinthis sic in vertiginem agi, ut si per annum adhuc ita continuandi essent hi labores; [left margin, Kinner: Cum nuper febris me corriperet ob prægressas tot noctium vigilias, et lucubrationes immodicas: dixi me non posse sic per annum durare insomnes noctes. Et tu ipsene id potes? Dixi ne quid absurdum?] vitæ periculum metuas, nuper contestatus es conjuxque Tua. At incertum est, an unius anni spati- [catchword: um]
[1/35/3A]

um finem sit allaturum tàm intricatis, tàm lentè procedentibus, laboribus. Eripe igitur Te, et in tuto eris (Mihi quidem firmius esse, ad tolerandum [right margin, Kinner: Experieris brevi quam firmum sit futurum, nisi interposueris quietem laboribus.] vigilatas noctes, et sustinendas minutiarum vertigines, cerebrum, experior Dei gratia. Et tamen si æquè possem liberari, quàm vellem! Sed mihi meum onus portandum est, etiamsi succumbendum. A me enim expectantur, quæ expectantur: aut præstandum aut succumbendum est) Tertiò vives honestius ad Tuum vitæ genus reversus. Mirari enim [right margin, Kinner: Meum vitæ genus hactenus fuit Politicum non Medicum.] quosdam accepi, Te tantum virum Medicinæ Doctorem et Consiliarium Principum, his puerilibus [right margin, Kinner: Feci id amore boni publici promovendi, et à Te desideratus.] nugis immorari: Et protestatus ipse es, nolle Te amanuensem apud me agere cum sit inglorium. Atqui non aliud jam est quod agas, nisi describas Lexicon: [right margin. Kinner: Hem quanta rerum agendarum ignorantia et extenuatio? Pfui!] reliqua enim sine cooperatione Tuâ, dum Tu id unum agis, perficientur ope Dei. Aut si quid supererit, vix tamen consultum putabo Te adhibere: sociatas illas operas et deliberationes, tàm distractim procedere expertus [right margin. Kinner: Quare non consultum? Forte quia ego pensa, quæ semel occipiuntur, urgere soleo; ad alia te relabi haud patior. Et cur antea totam lampadem Didacticam mihi tradare consultum putasti?] ego autem ad finem festino. Describere autem quod restabit etiam reliqui mei poterunt: et vides quatuor illorum esse, postquam qui Angliam cogitarunt prohi-
[1/35/3B]

bentur. Quid aliàs illi facient? Aut tibi aut illis obiandum erit: [left margin, Kinner: Bone Deus, quàm pauca residua tibi imaginaris. Experieris utrum ad Pascha sitis absoluturi. Non absolvetis integro anno, prædico apertè.] postquam omnia prius et toties per cerebrum meum pe<r>uolanda sunt; tanto vestrûm agmini non sufficio. Tibi ergò si a Tricis nostris abesse detur quidní opus? optes? Quartò si Deus absolvere ita dederit opus hoc, ut honoris aliquid (de bené navatâ Christianæ juventuti operâ) consequatur, participabis tamen de illo. Quod enim in Dedicatoriâ scripsi me operâ tuâ biennali fuisse adjutum, manebit. Tandem nec est cum Te lucelli spes detineat; sive præsentis sive futuri. Nam tametsi Patronus aliquid (pro [Michaelis?]) mittat, inde tamen [left margin, Kinner: Hem! vis detrahere mihi salarium jam meritum? quâ fronte? Nego: ne obulum plus accepi, quam fuit pactum.] Tibi dare non potero, aut certè non multum. Tum quia plus jam accepisti pro biennio hoc, quam ego (quod rationes ostendent[altered]) tum quia in me ab alijs, quibus debeo, itur. [left margin, Kinner: Solve tu tua debita ipsemet.] Soli Moriano mittendi sunt centum Imperiales, [left margin, Kinner: Non novi Morianum.] ex illo argento quod primò venerit in manus. Futuri quoque lucri exigua est (mihi quidem) spes. Quia si placebunt scholis libelli nostri, Typographi cohiberi, ne variè describant, non poterunt (Testis mihi est prior Ianua: de qua non recudendâ Grossius Cæsareo et Electorali Privilegio se munivit: recusa tamen toties est Hamburgi Bremæ, Argentinæ, alibi forsan: illo invito, me non salutato, et ad me inde nihil [catchword: redeunte]
[1/35/4A]

redeunte) Si displicebunt (quod nescio quomodo metuere incipio, adeò ab ideis deerramus) risui erimus, quo magis [right margin, Kinner: Bone Deus, quam, distorto es cerebro!] retia tetenderimus. Tandem sordidum quid olet, ex re tali captare lucra. honestiusque fuerit ista non cogitare. Fortassis itaque faciam (quod me ante quadrennium cogitasse et formulam concepisse, memini Tibi dixisse, [right margin, Kinner: Ego non memini.] et formulam ostendisse) ut privilegium impertiar publicum Typographis cudendi et recudendi, nemine inhibente. Et scholis ac juventuti (præsertim pauperiorum) sic melius consuletur, et conscientiæ: quàm esse causam monopoliorum quibus exercetur impostura. Hoc igitur stante proposito honesto, nihil est cur metuas Tibi aliquid decessurum de re, quæ nulla erit. Exemplarium si quid impetrari poterit ab Editore primo, eorum pars cedere Tibi poterit, et promisi nuper.
  Mihi aliquid commodi sperare dixi, si Tu honesté a me recedas. Primùm enim animi tranquillitas major, [right margin, Kinner: Hæc tua vetus est cantilena.] (cum vos non tantùm agmen, cui post me trahendo et alendo quicquid agam non sufficio habebo) faciet [right margin, Kinner: Tune me alis? Absit.] fortassis ut liberius agam, pistrinumque meum aliquâ parte levetur. Deinde fortassis mihi Patroni favor
[1/35/4B]

(si obsistere voluntati ejus desistam) reddetur, ut continuare coepta mea, quousque Deus volet, queam: cum nunc in desertionis metu, Tecum unà constitutus, omnia in incerto habeam. Cum igitur Tu serviendo in propria vocatione Tuâ DEO, et societati humanæ, expectare queas bendictionem Dei: mihi commodum meum invidere, et me suâ causâ perditum velle, non esset Christianum; qui hactenus in Te feci quod potui, et quod an. alius faceret (Tu etiam ipse, meo constitutus loco) non sine causâ dubito. [left margin, Kinner: Quid in me fecisti? Deserui tui causâ stationem Bregensem: unus inter peregrinos relinquor desubitò: Quid? ego tot mille thaleros de patrimono uxoris meæ tibi obtuli: tu de tuo ne obulum mihi dedisti Patronus mihi adnumeravit, non tu.] Probi hominis est homines quantum potest juvare: sed et ejusdem est sui commodi causâ nemini incommodare. [left margin, Kinner Ha, ha, he!] Invitus Te jam dimitto, cum ad finem festinare videamur: sed quia festinatio nostra lenta est, et intervenire possunt (uti toties) quæ fallaces spes nostras retardent; tutissimum jam fuerit certis potiùs niti: qualis sua cuique vocatio erit, ad quem me quoque festinare nosti, et Tu ut festines suadeo. Mihi tamen si etiam succumbendum erit sub his extraordinarijs, succumbere malo solus quàm Tecum; minori Tuo et meo opprobrio. Tuo, quia non admotus fueras, nisi ad Tempus: meo, quia succumbere malui quàm de- [catchword: sistere]
[1/35/5A]

sistere in opere honesto, tametsi insuperabili.
  Dixisti nuper Te velle gratis etiam continuare mecum [right margin, Kinner: Pro confesso accipio: Et te hoc telo in pudorem do.] coeptum opus, divenditis nescio quibus cimmelijs. Laudabile propositum: sed quàm metuo facilius dictu quàm præstitu. Uxor enim onerabit, th te lachrymis. [right margin, Kinner: Generosior est uxor mea, quàm ut directorium sibi sumat actionum mearum. Vanum est effugium] Nec ego (ut dicam quod sentio) ullum inde solicitudinum mearum levamen spero. [right margin, Kinner: Tu multa, et infinita quandoque speras, ubi nihil sperandum est: Et tot ac tanta etiam metuis: ubi nulla metuendi subest causa. Experieris autem aliquando: quantum levaminis a me habueris.]
  Habes cogitata mea, nudè satis. Ita volui et sine ulteriori dilatione volui, ne Tibi deliberandi occasio elabatur, dum scio amicos promotioni Tuæ paratos. [right margin, Kinner: Quinam illi?] Interpretare hæc amicè ut ultima respondeant primis, et amicitia nostra non in aliud desinat. Non majori aviditate Tu commigrasti ad me, quàm ego excepi Te, spe utrinque boni successûs. Si quid secus accidit, ferendum est, ut reliqua humana. [right margin, Kinner: Adscribendum id est inquieto tuo cerebro.] Prævidisse tamen tale quid visus es: qui antequam ad me venisses scripsisti, si Patronorum in Te alendo defuerit liberalitas, Tibi non defore media Te sustentandi. Faciendum ergò quod faciunt nautæ, qui ruptâ anchorâ unâ jaciunt aliam. Tibi et mihi dictum sit illud: si non potes quod velis, velis quos possis. Et illud Senecæ:
[1/35/5B]

  Inæstimabile bonum est suum fieri.
Vale et Deum ora ut dirigat vias Tuas. De pensis nihil mitto, ut ad hæc ruminanda sis liberior. Aderat mihi per[altered] bihorium M. Linemannus Regiomontanus, à Domino Hevelio mihi et Tibi salutem afferens, cum munusculo delineatæ Iovialis Ecclipseos. Tuum Tibi exemplar en mitto!
       Vale. 11. Sept. 46.
                               Manus nota
                                        C.