The Hartlib Papers

Title:Copy Letter In Scribal Hand, Cyprian Kinner To Comenius, In Latin
Dating:6 October 1647
Ref:1/35/10A-11A
[1/35/10A]

                                             Litera C.
       Alia Epistola ad Dominum Comenium, post
             factum divortium scripta.
Salutem. Volebam hisce diebus ad Te mittere, dilecte Domine Compater, quæ Reverendus Dominus Hottonus ad me rescripsit: sed veritus turbari posse lineas tuas, distuli in hanc usque feriatam vesperam: quâ admittere isthæc, citra meditationum dispendium, commodè potes. Lege sis ergò quid sentiat vir optimus; Consiliorum Generosi Domini Patroni scientissimus; imò quod ipsemet sæpius asseruisti) Director! Nulla hîc offensi mihique infensi suspicio: sed potius boni affectus bonique responsi spes. Annon igitur ruinoso fundamento nostra innititur discessio? An sic liberata fides et conscientia quam ad elaboranda Didacticalia Patrono obligavi proprio chirographo? an sic consultum Patroni
[1/35/10B]

existimationi; si publico Instrumento suspiciones injiciamus alijs: ipsum ab unius semestris stipendiolum, Euclionis sordidi notam, nunc ubi operarum prospectatur exitus, volentem incurrere voluisse! Quæso libera me hoc scrupulo. Nam quæ Dominus Hottonus scribit; et amici alij urgent; et propria mihi conscientia dictitat (non scilicet fidem meam liberatam famæque provisum esse) non sunt de nihilo. Non me invito tibi obtrudo: (quod jam ante protestatus sum) sed cupio tantùm ex te scire: quid ad ista dicas? et quid porrò dicturus sis?; Si Patronus gravi tuâ [Greek: aitiologia] Hottonia<nâ>que suasione permotus rescribat; Manete juncti per istam hiemem? Nam si non pareas; quomodo quæso credet Patronus; unius responsi sui tardationem discidio dedisse causam? Monstri aliquid subesse, et aliam potius intercessisse causam suspicaturus esset. Quid si jam aliam ipsi exponeres; aliam coram me (in aliam inquirente) prætexeres, publicoque Instrumento[H. alters from lustramento?] contestateris: quid putas futurum? Rescribas itaque animi tui sensa: beneque cogitata boni consule! Vale 6. Octob. 1647.
   Verba Epistolæ Hottonianæ quæ Domino Come-
[1/35/11A]

nio communicavi hæc erant. Patronus si quas ad me dat, quod sæpe fit, tot habet alia quæ scribat ut pauca et parcè de rebus vestris tangat. Et sanè nihil unquam memini ipsum scribere de te amovendo post Michaelis festum. Ideò receptis tuis, quæ hoc primùm annuntiabant, confestim ad ipsum meas destinavi, quibus inquiro in consilium hoc, meumque addo. Expectandum erit quid sit responsurus, spe sum, ut cogitatâ <H: cognita> mente meâ, is non sit summo jure tecum acturus. Nihil tamen decerno, promitto nihil, sed te solor, et spero tantùm.