The Hartlib Papers

<TRANS avail="yes"></TRANS>
Title:Copy Letter In Scribal Hand, Comenius To Cyprian Kinner, In Latin
Dating:8 October [1647]
Ref:1/35/11A-13B
[1/35/11A]

                                            Litera D.
          Responsoria Domini Comenij.
Salutem. Non respondi heri ad schedulam Tuam, Dilecte Domine Compater, quia num esset opus deliberabam ne actionibus novis amicam nuperam transactionem turbari velle videremur. Quia tamen scribis, non eò ut me turbes, aut invito mihi Te obtrudas, tendere Te: sed tantùm ut libereris scrupulis, quos ex redditis a Domino Hottonio litteris, et reddendis forte brevi a Domino Patrono concipias; esto, ad illa respondebo, et Te scrupulis Tuis liberabo: tametsi vix aliquid sit, non agitatum jam ante Quia tamen clara pacta claram faci-
[1/35/11B]

unt amicitiam, faciant.
  Quæris primùm, quid sentiam de Hottonianis literis! Hoc sentio, illas nihil præter affectum bonum nuntiare, et spem: rei cui innitaris nihil hîc inesse. A Patrono quid venturum sit nescio. Sed fac illud esse, quod Tu concipis, ut nos hiemem transigere sociatis operis permittat: id locum habuisset, si ante discessionem nostram venisset. [left margin, Kinner: At nolebas illud ante discessionem præstolari.] Nunc post amissa tanta iterum Tempora, [left margin, Kinner: Duarum vel Trium septimanarum quanta sunt tempora?] et inchoatas mihi non infeliciter lineas novas, nova iterum tentare velle consilia, [left margin, Kinner: Hem iterum novæ lineæ novos secum adducturæ aliquando risûs!] nihil esset nisi novos quærere labyrinthos. Non ergò fieri potest: nec ut Patronus id requirat: nec ut Patronus id requirat, [left margin, Kinner: Ergò nuper cum me in hanc hiemem a patrono solicitares, non dextrè informasti? Potesne ex eodem ore calidum et frigidum sperare?] dextre informatus, somniandum est: polliceor id Tibi, et Te hîc securum reddo.
  Quæris tertiò, An liberatus sic fueris fide Patrono datâ, et quidem propriâ chirographo? Respondeo Chirographum te proprium [left margin: Chirographum meum ita sonat. Testes sumus ijdem qui laborum socij: in quibus dexterrimé urgendis fidem quoque et conscientiam nostram Deo et Patrono obligamus.] (hoc est peculiare et sponsivum) dedisse, non puto: nullum enim a Te requisitum fuit. Quod meo subscripseris (tanquam datæ a me fidei, quod alijs omnibus sepositis, didacticalia elaborare vellem, testis) id non Patroni voluntate factum est, [catchword: sed]
[1/35/12A]

sed meâ, qui Te sic etiam commendatiorem reddere qsivi. [right margin, Kinner: Atqui nolebam ut me commendares invito] Cur ergò Te dimiserim, mihi reddenda erit Patrono (si requirat) ratio non Tibi. Sed et subscripserunt duo reliqui: [right margin, Kinner: Inter Collegam et Amanuenses magna est differentia.] an propterea mi non mihi liberum est alterutrum illorum, vel utrumque dimittere, si causæ obveniant? Dimitterem certè nullo Patroni offensæ metu, quia nullum fore scirem, dummodo ille intentioni suæ sic non contrairi [right margin, Kinner: Eventus docebit an me dimisso Patronus citius adsequetur intentionem suam? Aurea phanatasmata!] (ne opera hæc æternum sub incude hæreant) sentiret. Totum ergò hîc fidei datæ et exsolvendæ onus, aut non exsolvendæ periculum meum est: a Te nihil iri requisitum in me recipio, et Tibi securitatis loco hoc Chirographum trado.
  Quartò, scrupulum concipis; an famæ Tuæ satis consultum fuerit, Te sic discedere ab opere nondum finito? Respondeo. Nemo a Te publico requiret, quod in publico pollicitus es nunquam. [right margin, Kinner: Promisi tamen in privato, etiam Illustrissimis personis: nos brevi esse absoluturos, et me ad finem usque permansurum. Nunc mendax fiam. Dehinc parallelismum Latinæ et Germanicæ Linguæ (quem in me scripseram) nondum perfeci. Vapulabo ergo os ob istam imperfectionem.] Mea unius fama periclitatur, si quid minus dexterè in meis fuerit expeditum. Tua rursum in eo sibi columen parat, si præstiteris quæ in Delineatione Didacticæ Tuæ, insertæ meæ, promisisti, et præstare posse confidis. Ibi apertus industriæ Tuæ campus, ibi potes, quod ego non pos-
[1/35/12B]

sum, ad ideas Tuas elaborare opus Tuum. Meis Te interfuisse ut collaboratorem ad BIENNIUM, in Dedicatoriâ jam ante annum (cum Patronum diutiùs nolle intellexissem) posui, [left margin, Kinner: Cur ergò hâc meâ industriâ amplius non vis uti? etiam sine mercede?] industriamque tantisper collaudavi Tuam: nec verba revoco, aut muto, nisi forsan volueris Tu, aut coëgeris. Prospectum itaque hac etiam parte est famæ tuæ, a candore meo. Quæris autem: quid causæ prætensurus sim ad Patronum dimissionis Tuæ, si illa de Patroni silentio erepta fuerit? Nihil causas fingi opus. [left margin:, Kinner Iam adularis Patrono, contrà quàm ante ad me scripseras ac dixeras. Et cur non hanc causam aperte divortio nostro prætexuisti? Aliud dicere aliud sentire, non decet virum bonum. Et cur non reliquis me Bregæ in meâ statione? Utinam talis iterum mihi nunc contingeret.] Veram significabo: tandem patuisse, verè Patronum sensisse cum suaderet, solus cum Amanuensibus operas ut peragerem meas. Quod ut tandem agnoscerem, occasioni mihi fuisse (Divinâ Providentiâ sic res disponente). Ipsius silentium, tam anxias mihi ingenerans solicitudines, ut me difficultatibus eximendi non aliam invenirem viam, nisi ut dimitterem Te. [left margin, Kinner: Post octiduum imaginaria illa tranquillitas non amplius aderit, scio.] nec jam poenitere, cum sic tranquillius mea agi posse videam; quod prius, nescio quomodo auxiliarum operarum vanâ spe dementatus non vidi. [left margin, Kinner: Falsum apertum, Ego idem pstiti quod tu. Cur ergò expressè ad me scripsisti: me non (Nego) esse è numero eorum (Nego) collegarum, quorum operâ te parum adjutum fuisse conqueraris.] Hæc erit causa non ficta sed vera, et Patrono sufficiens, nec famæ Tuæ ullo modo derogativa. [left margin, Kinner: Nego. Aliam causam divortio prætexuisti palàm Falsò ergò mecum egisti. Vt non sit, cur] [catchword: Tu]
[1/35/13A]

Tu ibi quoque monstrosi aliquid metuas. Monstri nihil [alo?], monstra tantum fugio. [right margin, Kinner: Ergò fuge æmulationem quoque et simulationem et invidentiam: quæ sunt monstrosissima monstra.] Tandem metuis, ne Patroni simul famæ malè consultum sit, si propter stipendiolum unius semestris denegatum, sordidus aliquis Euclio videri possit. [right margin, Kinner: Tu quidem nolles: sed quid aliud dicturi sint, non tamen inhibebis] Equidem nolim tàm sordidas cogitationes in cujusque animum descendere, nedum Tuum. <Kinner: Ego id non dico sed alij> Nec spero fore aliquem tàm iniquum rerum Censorem, qui eò malevolentiæ deveniat. Munificentiæ illius Viri, qui suâ voluntate agit quicquid agit, tantus jam est in Mundo splendor, ut obscurari non possit, etiamsi beneficia sua vel a meipso, cui alioqui favorem indeterminatum promiserat, retrahat, res tàm cunctanter agi, nec sua consilia attendi videns. Existimationem itaque Patroni sartam fore (sive nos grati fuerimus de acceptis, sive secus) certus esto: scrupulum hîc nullum concipi opus est.
  Exemptos spero scrupulos Tuos: nec restabit, [right margin, Kinner: Ego non video.] nisi ut missis scrupulis res agamus, ego meas, Tu tuas. Si me amas, et amari vis, quæso ne me jam seriò in meis occupatum turbes. [right margin, Kinner: Cur rogas? ipsemet ego dudum volui, ne scriptionibus nos turbemus] Promitto reciprocum.
[1/35/13B]

Hoc potius agamus, ut pacta conventa nostra sarta tecta sint, et sanctâ quadam æmulatione sua quisque maturare festinet, in commune juventutis bonum, præmium recepturus a Deo.   Vale 8. Octob/.
                              Manus nota.
Post Scriptum. Sit quæso scriptionum inter nos finis. Ego nihil amplius scribam; nullos amplius vel movebo ipse, vel audiam, scrupulos[altered]. Discessimus a amicè ab invicem ita. Ita sit, ita maneat. Vale.