The Hartlib Papers

Title:Copy Deed Of Separation Signed By Comenius & Cyprian Kinner
Dating:17 September 1647
Ref:1/35/13B-14B: 14B BLANK
[1/35/13B]

<Hartlib: Litera E.>
      Copia Instrumenti Discessionis nostræ.
Quandoquidem a Magnifico Domino Ludovico de Geer, Mæcenate suo benignissimo, Dominus Iohan Amos Comenius impetraverat ut Dominus Cyprianus Kinnerus [Medicinæ Vtriusque?] Doctor in elaborandis Didacticis suis (opere annorum aliquot) sibi ad biennij tempus adjutor esset; illud autem tempus jam elapsum est, et responsum Patroni, utrum videlicet nos diutius cohabitare vellet, emansit; Kinnerus ob rem angustam domi, de alijs subsidijs sibi dispicere necesse habuit. Quanquam autem ad finem usque [catchword: oper.]
[1/35/14A]

operarum Comenius eum habere optasset, et ipsemet manere voluisset, cùm maximæ porrò etiam difficultates supersint: necessitate tamen hâc, iste ut discederet, ille ut eum dimitteret, uterque coactus est. Satisfacto prius illi, quicquid de salario pactum erat. Vltro tamen pollicitus est Dominus Kinnerus, etiam absens, si quâ possit, residuas operas juvare, et optimo semper affectu prosequi. Dominus Comenius verò eundem, ob navatam diligenter operam, ubi ubi opus fuerit, commendare. Atque sic amicè ab invicem discessum est. Quod subscriptione hîc manus suæ uterque<TRANS SWITCH="2"></TRANS> testatur<TRANS SWITCH="1"></TRANS>. Actum Elbingæ.
17. Septemb. 1647.
       [in circles:]
          Locus                         Locus
         subscriptionis                sigillorum