The Hartlib Papers

Title:Copy Extracts In Hand ?, Cyprian Kinner, In Latin
Dating:undated
Ref:1/36/11A-14B
[1/36/11A]

           Excerpta è literis Cujusdam Amici.
Domum postquam redii, evolvi libellum istum, quem mihi Amicus <iste> communicârat Eminentissimi Doctoris Kinneri Institutionum Diatyposin perlecto illo, ruminari ea quæ tradit ß. 11. de exprimendis, puerisque proponendis rerum imaginibus. Quomodo verò hoc effectum dare velit, quo ordine concinnare, falem aliquam Iconologiam non habet ibi, neque ex abiis cognoscere potui. Facilè [conjicio?], modum omnium optimum res exprimendi esse per Artem illam futoriam, quam Noribergæ olim me vidisse memini. Norunt enim tam artificiosè homines illi instari Naturam cerâ, ut nulla, sit pluma tam exigua in volueribus, nullus pilus tam minutus in Animalibus, qui non ad virum expressus oculis, spectantium objiciatur. Sed quoniam rara admodum in vestris regionibus est, et haud dubiè, nimis cara, Ars hæc; medium secundùm hoc commodissimum existimo Picturam; Qua verò et hic procedendum Sit via, demonstrasse mihi
[1/36/11B]

videtur clarissimè semper ille nobis desiderandus Desiderius Erasmus in Colloquio suo, quod inscripsit Convivium Religiosum. Describit enim ibi Author Ingeniosissimus non solum hortum quendam veram, mirè amenum, niti dum, ac excultum: sed et insuper alium delineat pictum in Pariete. Dirimit autem illum in Regiones tres: In primâ sunt Arborum cunctarum Species, singulis ad nativam imaginem ([istar?] verbis ejus elegantissimis) non pessimè expressis. Inter has arbores nidulantur Aves quot autem videntur aves, tot videntur avium species, præcipuè si quæ sint rariores et in signi re quapiam nobiles. Nam Anseres; gallinas et anates quid attinet pingere? Infra sunt quadrupedum species, aut earum avium, quæ vivunt more quadrupedum mira varietate et industriâ. Curandum verò, maximè, ut nihil ibi sit ociosum, nihil quod non agat aut loquatur aliquid. Sed (quod caput est rei) omnia ita disparantur, ut singulorum natura, virtus et proprietas appareat; [catchword: quæ]
[1/36/12A]

quæ inter se odio capitali dissident, pugnare invicem pingantur; quæ amica similiter conjungantur: Quæ verò coloribus adumbrari nuqueunt (ut pote in actu vel interna naturæ qualitate posita) ingenioso aliquo ac acuto dicto adscripto repræsententur. Specimina nobis exhibet Erasmus in hoc quidem ambulacro aliquot: ut quando. Noctuam proponit [periè?] sub frondibus satitantem Atticeque loquentem. [Greek: sophronei ou pasin hip.emi?] <right margin, another hand: (Prudens est non omnibus volo)> (ubi primò indagandi ansa datur, cur Græcè loquatur, nimirum quod sit Atheniensis; de in quid sibi velit hoc apophtegma. Iubet [scilicet?] consulto agere, quòd non omnibus feliciter cedat inconsulta temeritas.) In viciniâ Aquila discerpit <right margin, another hand: (vide Prov.)> leporem frustra obtestante scarabæo. Adstat scarabæo trochilus, et ipse capitalis inimicus Aquilæ. In aere [ærnitur?] Hirundo ore gerens herbam Chelidoniam, quâ pullis exocalatis visum restituere dicitur. Non procul abhinc conspicitur ille longo nomine celebratus et semper jejunus Chamæleon super arborem Caprificum,
[1/36/12B]

apud quam solam sævit veneno, aliàs innoxius: Vt colore mutet delineari, non potest, quia neque locum mutat: adumbrari tamen id posset hoc vel alio simili dicto ingenioso adscripto: Varium et mutabile semper. In alterâ Regione expressum est quicquid est in signium herbarum. Sunta eæ omnes velut in turmas digestæ, singulæ turmæ habent [vex?] illa cum inscriptione, Amaracus, Abstine, inquit, suo tibi non spiro. Cum [enim?] sit [sicavissimæ?] fragrantiæ, [sues?] tamen hoc odore vehementer offenduntur. Itidem singula genera habent suos titulos, aliquid indicantes, quod ad peculiarem ejus herbæ vim pertinet. Inter herbas conspiciuntur omnis generis animantia et insecta, quæ viva ibi reperiri ac pasci solent. Exempli gratia Scorpius in Aconiti folium delapsus, ad cujus contactum pallescit totusque [situ?] pescit, victus [scilicet?] herbæ vi venenosâ: Sed crescit è Regione duplex Helleborri genus: si igitur Scorpius potuerit se explicare à folio illo Aconiti et contingere album
[1/36/13A]

Helleborum, recipiet pristinum suum vigorem, diversi veneris contactu solvente torporem: Loquitur autem hic Scorpius, et Græcè quidem [Greek: heuretheos alitron]. <right margin, another hand: Invenit Deus nocentem.> Ego adderem[altered] cervum, qui sagittâ percussus dictamum sibi quærit, cujus comesa expellat corpore suo arundinem lethalem. Præter herbas verò hîc videtur omne genus serpentinum. Basiliscus, oculeis igneis, ipsis etiam nocentissimus venenis formidabilis, cum hac inscriptione tyrannicam: Oderint sum metuant: Ibi pugnet lacerta cum viperâ. Hic dipsas insidiatur intecta putamine ovistruthio-cameli. Non procul hinc pingerem ego Cervum anhelitu suo elicientem serpentes è terræ cuniculis et devorantem, cum hoc elogio: Spiritus profundus scrutatur. Alibi videre est Politia tota formicarum juxtaque illas formicæ Indicæ, quæ aurum è terrâ legere et conservare dicuntur.
Tertia Paradisi hujus picti pars habet anines et maria et in his quicquid est insignium Piscium: Hic Nilus est, et in eo Delphinus ille hominum amator cum Crocodilo depugnans, quo non alius extat hostis homini Capitalior: Opera v. danda est pictori, quantum fieri potest, maximè, ut aquam pelluci dissi-
[1/36/13B]

-mam faciat, quo ni profundum usque penetrare oculorum nostrorum vigor, atque discernere piscium genera possit. In summâ Æquoris aquâ velificat alter Polypus ille Liburnicarum gaudens imagine. In ripis ac littoribus videntur ea, quæ sunt amphibia, ut Caneri, Phocæ, fiber etc: singulis suis inscriptionibus quæ naturam ac propreitatem eorum declarant. Hîc Polypus captator captas cernitur â concha his verbis: [Greek: hairon hairoumai]. <left margin, another hand: (Captans capior)> Alibi torpetodo prostrata in arenâ concolori, quam tutò vel manibus hic contingere licet.
  Atque hæc sunt quæ Erasmus exorsus est. Ad pertexendam telam hau colligi possent sexcenta alia ex Rerum Naturalium scriptoribus præcipuè vero magno illo seculi superioris Plinio Gesnero. Ita tamen omnia disponantur, ut singulorum vires ac qualitates elucescant. Mihi in præsens nec tempus nec occasio favet longiùs ea prosequendi: Quæ tamen occurrunt temerè Exempla quædam pauca, brevibus hîc subjiciam. Et primò quidem in Animalium Regione pingerem Elephantem cum Rhinocerote decertantem, nec procul ab isto murem, utut parvum, magnum tamen [catchword: Elephanti]
[1/36/14A]

Elephanti hostem se latebra suâ prorepentem, seque jactantem hisce verbis: Me Parvum magna metuunt. Alibi Castorem sibi ipsi testes præripientem mordiens & projicientem insequentibus venatoribus, loquendo: Ex duobus malis minimum aut si mavis: Duram telum necessitas. Reliquis, quæ non ita probè penicillo exprimi possunt adjecto apophtegmate aliquo acuto sigificentur. Vt inter Arbores Moro ascriberem: Re prudens nomine stultus. Palmæ insuperabili: Nescio vinci. At vitem pingerem bifidam, Alterâ parte viridem ac florentem: Ex alterâ verò marcescentem ac flaccidam propter sibi conter [mixam?] brassicam. Quæ vero nullâ re peculiari sunt insignia, aut eorum vis nobis non constet, ea non nudè omninò proponantur, sed ad minimum jocoso aliquo ac ridiculo gestu vestita inducantur: ut quando Camelus pingitur saltans, fidibus accinente simio. Vsum hujus ingeniosi inventi pluribus exequi non aggrediar, ne soli lucem foenerer. Verissimè hoc modo applicari Picturæ posset quod aliàs de Germanâ ejus Poesi dicitur: et delectaret simul et prodesset pa-
[1/36/14B]

-riter. Quanta v. hæc sit voluptas, Animantia omnia hîc velut in Mundi Breviario contemplari res ipsa loquitur. Vtilitatem v. ejus quod attinet, hoc tantùm dicam: Non solum scopum suum assequeretur Clarissimus Dr Kinnerus, qui rerum omnium imagines proponi vult pueris, ut judicium formare discant: Sed et Naturæ arcana noscerent adulti, Ingenium [vero?] acueretur in universum omnium, qui hanc picturam irent spectatum. Non capit unus hortus omnes herbarum species, hîc uno intuita conspiciuntur cunctæ. Præterea est aut Erasmus bis delectamur, cum pictum florem cum vivo decertantem videmus, et in altero miramur artificium naturæ, in altero pictoris ingenium: in utroque benignitatem Dei. Postremò non semper viret hortus, non semper vivant flosculi. Hic hortus etiam mediâ brumâ viret ac blanditur. Non spirat quidem, at rursum non [eget?] cultura. Pascit non [tamen?] oculos sed acuit ingenium idque perpetuò: Et quamvis et suum habeat Senium, nobis tamen illa est vivacior & illi ferè gratiam addit ætas quam nobis detræhit.